Immagini della pagina
PDF
ePub

2 tinuissent nec fructum secundarum rerum sentire hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent sociosque 3 cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri 4 quam ne quis obstaret gloriae suae. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus, quae adeunda agendaque erant, mature 5 aditis peractisque Tarraconem concessit. nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens 6 metum. in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit.

7 Aestatis eius extremo, qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidi Ro8 mani, quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius 9 artiorem annonam sociis quam hosti faciebat.

non

enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex 10 omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne in11 vectum quidem sufficeret. tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est. annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.

1

XXI. Eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio 2 praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod provincia

confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit, ut triumphanti urbem inire liceret. id non impetravit. cum multis verbis actum esset, utrum minus conve- 3 niret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, ei praesenti negare triumphum, an 4 quem tradere exercitum successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut ovans urbem iniret. tribuni plebis ex auctoritate senatus ad 5 populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset. pridie quam urbem iniret, in 6 monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit: cum simulacro captarum 7 Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia 8 supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Punicae quoque victoriae signum octo ducti 9 elephanti. et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno Syra- 10 cusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii erat prodiderat. his ambobus civitas data et quingena 11 iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum, in quos belli iure animadversum esset; Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, 12 urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id M. Cornelio mandatum, ut, 13 ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. Post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis 14 octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.

ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et igno15 biliores quaedam aliae. et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros 16 urebant. super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditio17 nem quam animus deerat. inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quae defecerant, in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.

1 XXII. Consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino 2 successit. Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Voturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Ota3 cilium absentem consules dixit. cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad 4 tribunal consulis venit petitque, ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revo5 cari iuberet. erectis omnibus expectatione, quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: 6 impudentem et gubernatorem et imperatorem esse, qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi 7 aliorum capita ac fortunas committi. proinde, si videretur ei, redire in suffragium Voturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod 8 in Italia sit, temporumque rei publicae. vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses invaserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare

[ocr errors]

sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Tor- 9 quatus "neque ego vestros" inquit "mores consul ferre. potero, neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et auctoritate 10 mota viri et admirantium circa fremitu petiit a consule, ut Voturiam seniorum citaret: velle sese cum 11 maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Voturiae senioribus datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus 12 consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et, si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino: egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus consulta- 13 tione data senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. [Marcellum] Claudium fulgentem tum Sicilia domita et M. Valerium absentis consules dixerunt. auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, 14 si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam vero iuniorum 15 seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit, parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit. XXIII. Praetoria inde comitia habita. P. Manlius Vulso 1 et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit, ut comitiis 2 perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. Ludi Apollinares et priore anno fuerant 3 et, eo anno ut fierent, referente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur. - Eodem 4 anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede

Concordiae Victoria, quae in culmine erat, fulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant, 5 haesit neque inde procidit. et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse. 6 ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. Sacerdotes publici aliquot eo anno demor7 tui sunt novique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in 8 locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius. T. Ótacilius Crassus pontufex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.

1 XXIV. Per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum 2 classe expedita venit. ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secunda3 rum ostentasset adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam cives 4 mallent; Aetolos eo in maiore futuros honore, quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent: 5 Philippum eis et Macedonas gravis accolas esse, quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse, ut non iis modo urbibus, quas per vim ademissent Aetolis, excedant, sed ipsam Macedoniam 6 infestam habeant; et Acarnanas, quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos, restituturum se in 7 antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum : haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus, princeps Aeto

« IndietroContinua »