Immagini della pagina
PDF
ePub

introductis Siculis senatus consultum recitatum est, legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se 8 Marcelli consulis proiecerunt* et obsecrantes, ut, quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent, veniam eis daret et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.

XXXIII. Campanis deinde senatus datus est, quo- 1 rum oratio miserabilior, causa durior erat. neque enim 2 meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant, in quos culpam conferrent; sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superesse, quos 3 nec sua conscientia, ut quicquam de se gravius consulerent, impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos adfinitatibus plerosque et propinquis etiam cognationibus ex conubio vetusto iunctos. summotis deinde e templo paulisper dubita- 4 tum, an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset mortuus enim post captam Claudius consul erat ut coram imperatore, qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos 5 eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. 6 Atilius Regulus, cuius ex iis, qui ad Capuam fuerant, maxima auctoritas erat, "in consilio" inquit “arbi- 7 tror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur, ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres conpertum est, Vestiam 8 Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluviam, quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppedi

9 tasse; ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio esse magis quorum dignitas 10 inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs, uti senatui de Satricanis sententiae di11 cendae ius esset. itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis 12 ius fiat." L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: "omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio 13 proconsuli, quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus 14 quid fieri velitis, vos rogo, Quirites." plebes sie iussit:

quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui ad1 sient, id volumus iubemusque." XXXIV. ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia pe2 tere ab senatu vellent, venire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae、 3 pretium est omnia enumerare. aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas extra filias, quae enupsissent, priusquam in populi 4 Romani potestatem venirent; alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt, publi5 canda necne bona essent. pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virile secus et omnia, quae solo non continerentur, restituenda censuerunt dominis. 6 Campanos omnis, Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extraquam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud

hostis essent, liberos esse iusserunt ita, ut nemo eorum 7 civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum, qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret, locus ubi habitarent trans Tiberim, qui non contingeret Tiberim, daretur; qui nec Capuae nec in urbe Čam- 8 pana, quae a populo Romano defecisset, per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus; qui ad 9 Romanos transissent, priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Vulturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet. qui eorum trans Tiberim emoti 10 essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuae, 11 Atellae, Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt, libera corpora, quae venum dari placuerat, Romam mitti ac Romae venire. signa, statuas aeneas, 12 quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium reiecerunt. ob haec decreta maestiores aliquanto, quam Romam 13 venerant, Campanos dimiserunt. nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.

XXXV. Dimissis Siculis Campanisque dilectus 1 habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum 2 satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules, ut privati ex censu ordinibusque, 3 sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus homi- 4 num, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui 5

praeter terram nudam ac vastam habere. tecta hostis incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges 6 imperando; si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. bona sua venderent, in corpora, quae reliqua essent, saevirent. ne unde redimantur quidem quicquam superesse. 7 haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant, 8 nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam 9 et expediendam usi sunt. senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent, cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent privatis id seu aequum seu 10 iniquum onus iniungendum esse: nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios? quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora 1 esse? XXXVI. cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset homi2 num mentes, tum Laevinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad omnia, quae dura atque aspera essent, subeunda duces 3 debere esse. "si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas. nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere 4 principum vident. itaque si classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione 5 remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et, quibus uxor filiaeve sunt, singulas uncias pondo auri relinquant;

argenti, qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et 6 libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri senatores libram argenti tantum; aeris signati quina milia in singulos patres fami- 7 liae relinquamus: ceterum omne aurum, argentum, aes 8 signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. hanc unam viam multa inter nos con- 9 locuti consules invenimus. ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat; publica prodendo tua nequiquam serves." in haec tanto animo consensum est, ut gratiae 10 ultro consulibus agerentur. senatu inde misso pro se 11 quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt tanto certamine iniecto, ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. hunc consensum senatus equester ordo est 12 secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.

XXXVII. Neque aliud [magis] tempus belli fuit, 1 quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixtis magis in ancipiti spe ac metu fuerint. nam 2 Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant; et in Italia cum Tarentum amissum damno 3 et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit; et terrorem subitum pavoremque urbis 4 Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam vertit. transmarinae quoque res 5 quadam vice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Aetoli novi adsciti socii Attalusque, Asiae rex, iam velut despondente fortuna Ro

« IndietroContinua »