Immagini della pagina
PDF
ePub

primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moeni3 bus mille ferme passus ab hoste castra locat. ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, 4 en umquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eam diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter 5 libertatem deesse. de eo permissum ipsi erat, faceret, quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis 6 libertatis, quam diu sperassent, potiundae. postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset. 7 qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili sup8 plicio animadversurum; suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. 9 litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit. ad quae clamor cum ingenti, adsensu est sublatus. pugnam poscebant, signumque ut daret, extemplo fero10 citer instabant. Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei quod erat relicum 1 consumunt. XV. postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt. sole orto Gracchus in aciem copias educit; 2 nec hostes moram dimicandi fecerunt. decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum

[ocr errors]

Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique. pugnatum 3 est et acriter et diu; quattuor horis neutro inclinata est pugna. nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta; nam ut 4 quisque hostem inpigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata dextra-tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat. quod ubi tribuni militum Graccho nun- 5 tiaverunt, neminem stantem iam vulnerari hostem, carnificari iacentes, et in dextris militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit, proicerent capita invaderentque hostem: claram satis et 6 insignem virtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis viris. tum redintegrata pugna est, et eques etiam in hostes emissus. quibus cum inpigre Numidae 7 occurrissent, nec segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res. cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem verbis obtereret, postremo pro- 8 nuntiat Gracchus esse nihil, quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent. XVI. ea 1 demum vox ita animos accendit, ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent. primo antesignani Poe- 2 norum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra adeo pavidi trepidique, ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit; ac prope continenti agmine Romani insecuti novum de integro proelium inclusi.hostium vallo ediderunt. ibi sicut pugna in- 3 peditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit. et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et 4 ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alij

T. LIVI. III.

2

omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. 5 ex victoribus duo milia ferme cecidere. praeda omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est; et pecus exceptum est, quod intra dies triginta domini cognovissent.

6 Cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud 7 procul castris ceperunt. postero die per tribunos militum inde deducti, contione militum advocata a Graccho. 8 superveniunt. ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna 9 fuerat, militaribus donis donasset, tunc, quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse. quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque 10 esset, omnes eos liberos esse iubere. ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc conplexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque 11 ipsi precarentur, tum Gracchus "priusquam omnes iure libertatis aequassem" inquit, "neminem nota strenui 12 aut ignavi militis notasse volui; nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum, qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt, referri ad me iubebo 13 citatosque singulos iure iurando adigam, nisi cui morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse. hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla 14 ignaviae nota leviore vos designari potuisse." signum deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi 15 Beneventum rediere, ut ab epulis per celebrem festum16 que diem actis, non ex acie reverti viderentur. Bene

ventani omnes turba effusa cum obviam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospi

tium. adparata convivia omnibus in propatulo aedium 17 fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant, ut epulari permitteret militibus. et Gracchus ita permisit, si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia. pilleati aut lana alba velatis capitibus 18 volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque. digna res visa, ut 19 simulacrum. celebrati eius diei. Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis, quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.

XVII. Dum haec ad Beneventum geruntur, Han- 1 nibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet. quem ubi adventare consul sensit, Pomponio 2 propraetore cum eo exercitu, qui super Suessulam in castris erat, accito. ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere. C. Claudium Neronem cum robore 3 equitum, silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium videret, ab tergo se obicere. id errore viarum an exigui- 4 tate temporis Nero exsequi non potuerit, incertum est. absente eo cum proelium commissum esset, superior 5 quidem haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est. non ausus insequi cedentes Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit. plus tamen duo milia hostium 6 eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti. solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fati- 7 gatis equis hominibusque ne viso quidem hoste rediens, adeo graviter est ab consule increpitus, ut per eum stetisse diceret, quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades. postero die Romanus in aciem 8 descendit, Poenus, tacita etiam confessione victus, castris se tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.

1 XVIII. Nec minore animo res Romana domi quam 2 militiae gerebatur. censores vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii ad mores hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia, quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, 3 eo nata bello erant. primum eos citaverunt, qui post Cannensem cladem deserendae Italiae consilia agitasse dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quae4 stor tum forte erat. iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere, cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos adversus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae. 5 causa fieret. secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis, solutum, quod iura6 verunt redituros, rebantur. his superioribusque illis equi adempti, qui publicum equom habebant, tribuque 7 moti aerarii omnes facti. neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit; nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt, qui quadriennio non militassent, quibus neque vocatio iusta 8 militiae neque morbus causa fuisset. et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti; 9 additumque tam truci censoriae notae, triste senatus consultum, ut ei omnes, quos censores notassent, pedibus mererent mitterenturque in Siciliam. ad Cannensis. exercitus reliquias, cui militum generi non prius, quam pulsus Italia hostis esset, finitum stipendiorum tempus. 10 erat. Cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, 11 convenere ad eos frequentes, qui hastae huius generis adsueverant, hortatique censores sunt, ut omnia perinde agerent locarent, ac si pecunia in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario peti12 turum esse. convenere deinde domini eorum, quos Ti. Sempronius ad Beneventum manu emiserat, arcessitos

« IndietroContinua »