Immagini della pagina
PDF
ePub

septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. aeque 2 et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. scorpiones 3 maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit. plerique Laelium prae- 4 fuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis 5 Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt. non 6 de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veris sunt. ce- 7 terum vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: venisse enim eos in populi Romani 8 potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. deinde acceptis nomi- 9 nibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret. si quarum forte civitatium legati 10 aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, 11 Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius. custodibus commendaret. cum Scipio nihil defuturum 12 iis profecto diceret, tum rursus mulier: "haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum stimulat." et aetate et forma florentes circa eam In- 13 dibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes

14 eam pro parente colebant. tum Scipio "meae populique Romani disciplinae causa facerem" inquit, "ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violare15 tur; nunc ut id curem inpensius, vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae 16 decoris matronalis estis." spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit. 1 L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo eximia forma, ut, quacumque in2 cedebat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio no3 men erat. extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone 4 quam parentis adloquitur: "iuvenis" inquit "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse et 5 forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius 6 possum, amori faveo. fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentisque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque 7 dari tibi donum posset. hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse nec ullum in terris 8 hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem 9 tuisque esse velis aut amicum malis." cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis

pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam 10 gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipio- 11 nem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis. Sci- 12 pio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio "super dotem" inquit, "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent" aurumque tollere ac sibi habere iussit. his laetus donis honoribusque 13 dimissus domum implevit popularis laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis. ita- 14 que dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

LI. Scipio retentum secum Laelium, dum captivos 1 obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis, data quinqueremi e captivis 2 atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit. ipse paucos dies, quibus morari 3 Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit. primo die legiones in armis 4 quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. hunc or- 5 dinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt. remigium classicique milites tranquillo 6 in altum evecti agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur. haec extra urbem terra mari- 7 que corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum

8 in publica officina inclusis. dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo pluruma in singulos dies 9 certamine ingenti faciebat. his ita incohatis refectisque, quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis 10 ad custodiam urbis Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt. 11 Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, eleva12 bant verbis: necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse; 13 at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium

exercitus audisset, occursuram ei extemplo domestico14 rum funerum memoriam. haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXVII.

PERIOCHA LIBRI XXVII.

Cn. Fulvius proconsul cum exercitu ab Hannibale ad Herdoneam caesus est. meliore eventu ab Claudio Marcello consule adversus eundem ad Numistronem pugnatum est. inde Hannibal nocte recessit; Marcellus insecutus est et subinde cedentem pressit, donec confligeret. priore pugna Hannibal_superior, Marcellus sequenti. Fabius Maximus consul pater Tarentinos per proditionem recepit. Claudius Marcellus T. Quintius Crispinus consules, speculandi causa progressi e castris, insidiis ab Hannibale circumventi sunt. Marcellus occisus, Crispinus fugit. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CXXXVII CVIII; ex quo numero apparuit, quantum hominum tot proeliorum adversa fortuna populo Romano abstulisset. in Hispania ad Baeculam Scipio cum Hasdrubale et Hamilcare conflixit et vicit. inter alia captum regalem puerum eximiae formae ad avunculum Masinissam cum donis dimisit. Hasdrubal, qui cum exercitu novo Alpes transcenderat, ut se Hannibali coniungeret, cum milibus hominum LVI caesus est, capta VCCC M. Livi consulis ductu, sed non minore opera Claudi Neronis consulis, qui, cum Hannibali oppositus esset, relictis_castris ita, ut hostem falleret, cum electa manu profectus Hasdrubalem circumvenerat. res praeterea a P. Scipione in Hispania et a P. Sulpicio praetore adversus Philippum et Achaeos gestas continet.

I. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia 1 consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. ad tria milia 2 militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta

T. LIVI. III.

12

« IndietroContinua »