Immagini della pagina
PDF
ePub

erant, oppressa. praeda - et aliquantum eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa. 3 ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit, quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Her4 donea urbe. castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita 5 nec praesidiis firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse 6 iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obi7 ceret, acie instructa accessit. par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam 8 inierunt. ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn. 9 Fulvi similitudinem nominis, quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, 10 similem eventum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum 11 certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos, qui ad prima signa 12 erant, avertit. pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum 13 cecidit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum alibi

tredecim milia, alibi haud plus quam septem inveniam? castris praedaque victor potitur. Herdoneam quia et 14 defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt. Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis 15 itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

II. Marcellus nihil admodum tanta clade territus 1 litteras Romam ad senatum de duce atque exercitu ad Herdoneam amisso scribit: ceterum eundem se, qui 2 post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam, qua exultet, facturum. et Romae quidem cum luctus ingens 3 ex praeterito tum timor in futurum erat. consul ex 4 Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam fidentis speciem, 5 quod prior in aciem eduxit; nec detractavit Hannibal, ut signa portis efferri vidit. ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab 6 hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliaris, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti, diu pugna neutro inclinata stetit. ut primae legioni tertia, dextrae alae 7 sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere, novum atque atrox proelium ex iam segni 8 repente exarsit recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria diremit pugnantis. postero die 9 Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos. nocte insequenti Hannibal silentio movit castra et in 10

Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum, vestigiis institit sequi. ad Venusiam adeptus 11 eum est. ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda 12 fuere. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

[ocr errors]

1 III. Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus erat, locando locavit autem omnem frumento tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto 2 gliscens per indicium protractum est facinus. milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fru enda locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta mili3 tariter coegerat aedificare. erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis. 4 haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus fratribus Blossiis con5 iuraverant. indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes, qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data. 6 Nucerinos et Acerranos, querentes, ubi habitarent, non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam 7 Fulvius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant; Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis traducti. 8 Inter multas magnasque res, quae nunc secundae nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne

Tarentinae quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius 9 et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in praesidium cum frumento missi.

IV. Iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus. sed litterae Marcelli negantis e re publica esse vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam iniecerant, ne aut consulem tum maxime res 2 agentem a bello avocarent, aut in annum consules deessent. optimum visum est, quamquam extra Italiam 3 esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore 4 urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret, quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset.

Eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam 5 venerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes. regem nec inimiciorem ulli 6 populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos; nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. senatus non legatis modo benigne 7 respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium P. Poetelium P. Popillium. dona 8 tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire. iis quoque quae 9 darentur, portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae. et Alexandream ad Ptolomaeum et 10 Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

11

Multa ea aestate, qua haec facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iovis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; 12 isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad Compitum Anagninum in luco Dianae 13 nidos in arboribus reliquisse; Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium 14 piscium modo exultasse; Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem 15 sudasse. haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

1 V. M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Valerio Messalla praefecto classis cum parte navium in Africam praedatum simul speculatumque, quae populus Car2 thaginiensis ageret pararetque, misso, ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, 3 senatum extemplo habuit. ibi de suis rebus gestis commemoravit: cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse; neminem Carthaginien4 sem in Sicilia esse; neminem Siculum, qui fugati metu inde afuerint, non esse; omnis in urbes, in agros suos 5 reductos arare, serere; desertam recoli tandem terram, frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace 6 ac bello fidissimum annonae subsidium. exim Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis, honores omnibus ad ex7 solvendam fidem consulis habiti. Muttines etiam civis Romanus factus rogatione ab tribuno plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

8 Dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinqua

« IndietroContinua »