Immagini della pagina
PDF
ePub

que se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut pretia servorum acciperent; ceterum non ante quam bello confecto accepturos esse. cum haec inclinatio animorum 13 plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde viduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere creden- 14 tibus qui deferebant quam in publica fide. inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur. manavit ea privatorum benignitas 15 ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes vocarent qui accepisset.

XIX. Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, ✦ quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio. praeerat Statius 2 Metius, missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. nihil eorum Fabium fefellit. 3 itaque Nolam ad collegam mittit, altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse, qui Campanis opponatur; vel ipse.relicto Nolae praesidio modico veniret, 4 vel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum. hoc nuntio Marcellus duobus militum 5 milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt. ita ab duobus consulibus Casili- 6 num oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera, neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; Marcellus 7 multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit, ne inrito incepto abiretur. vineae inde omniaque alia 8

operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent, ut abire Capuam tuto 9 liceret, paucis egressis Marcellus portam, qua egrediebantur, occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe 10 fieri coepta est. quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt. Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, 11 captivique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.

XX. Quibus diebus a Casilino,re bene gesta recessum est, eis. Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in 2 agros hostium praedatum misit. eos effuse palatos. Hanno adortus. haud multo minorem, quam ad Beneventum acceperat, reddidit hosti cladem atque in Brut3 tios raptim, ne Gracchus adsequeretur, concessit. consules - Marcellus retro, unde venerat, Nolam rediit; Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque 4 armis quae defecerant urbes processit. Caudinus Samnis gravius devastatus: perusti late agri, praedae pecudum 5 hominumque actae; oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde; Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis; 6 Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae. milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de 7 saxo deiecti. haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta. Marcellum ab gerundis rebus valetudo adversa, Nolae 8 tenuit. et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad Ardaneas communita.

Dum haec, alia aliis locis, ab Romanis geruntur, iam Tarentum pervenerat Hannibal cum maxima omnium, 10 quacumque ierat, clade; in Tarentino demum agro paca

tum incedere agmen coepit. nihil ibi violatum neque usquam via excessum est; apparebatque non id medestia militum aut ducis, sed ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. ceterum cum prope moenibus suc- 11 cessisset nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat. Tarenti triduo ante, quam Hannibal ad moenia 12 accederet, a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius inpigre conscripta 13 iuventute, dispositisque ad omnes portas circaque muros, qua res postulabat, stationibus die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandam vim. quare diebus aliquot frustra 14 ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo, qui ad lacum Averni se adissent, aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit, tum quoque intacto agro Taren- 15 tino, quamquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat. praedatum inde Numidae 16 Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi, unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.

[ocr errors]

XXI. Romani, cum bellum nequaquam contemnen- 1 dum in Sicilia oreretur morsque tyranni duces magis inpigros dedisset Syracusanis, quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt. secundum Hieronymi caedem primo 2 tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi. sanguine coniuratorum esse. deinde libertatis restitutae dulce auditu 3 nomen crebro, usurpatum, spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo

mutavere animos, ut insepultum iacere corpus paulo 4 ante desiderati regis paterentur. cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas 5 contendunt. ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam 6 ex regiis servis. itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia, quae poterat quaeque opportuna erant, 7 praesidiis firmarat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum, iam obscura luce, invecti cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham, simul ad libertatem simul ad arma 8 vocantes in Achradinam convenire iubent. multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et, quid rei sit, rogitant. 9 omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii Iovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, 10 detrahunt precantes Iovem, ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro 11 libertate sese armantibus. haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis 12 firmarat horrea publica; locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus. capitur ab iuventute, quae praesidio eius loci adtributa erat, mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.

1

XXII. Luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et mode2 ratam habuit. servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse; discordia civilis quas inportet clades, audisse magis a

patribus Syracusanos quam ipsos vidisse. arma quod 3 inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia 4 legatos ad Adranodorum mitti placere, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, tradat praesidium. si tutelam alieni regni suúm 5 regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi 6 coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant. ut ventum ad Adranodorum est, ipsum quidem movebat 7 et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata. sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, 8 filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo, relinquere 9 tyrannidem dixerit debere. facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnae fortunae, facere et parare eam difficile atque arduum esse. spatium 10 sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. haec muliebria consilia Adranodorus neque tota asper- 11 natus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare iussit futurum se 12 in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis, in forum Achradinae venit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus con- 13 tionatus erat, escendit orationemque eam orsus est, qua primum cunctationis suae veniam petivit: se enim 14 clausas habuisse portas non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret,

[ocr errors]
« IndietroContinua »