Immagini della pagina
PDF
ePub

viri, substitueratque animo speciem quoque corporis 6 amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis veneratio cepit; et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis 7 vere ac militaris, et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut reno8 vatus flos iuventae faciebat. prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse occasionem, quam tandem oblatam deum immortalium beneficio 9 non omiserit; cupere se illi populoque Romano operam navare ita, ut nemo unus externus magis enixe adiu10 verit rem Romanam. id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem 11 paterni regni esset, facile praestaturum. si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, 12 satis sperare perbrevis aevi Carthaginem esse. laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi prae se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.

1 XXXVI. Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum, ut classem, quam Gadibus haberet, in Italiam 2 traiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu, maiore fortuna 3 coeptum sineret. ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est, et ipse quantam potuit a Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam

templis spoliatis, et privatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre. cum praetervehere- 4 tur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Nova expositis in terram militibus proximos depopulatus agros, inde ad urbem classem adpulit. ibi cum inter- 5 diu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri, qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi 6 simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum adtulerant, et visa interdiu classis erat, nec 7 sine causa electam ante urbem stationem apparebat. itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare versam continebantur. ubi effusi hostes, mixta 8 inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt turbatosque hostes et ad pri- 9 mum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur; nec, nisi 10 naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam. in ipsis quoque trepida- 11 tum navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt; multique adnantes 12 navibus, incerto prae tenebris, quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt. postero die cum classis 13 inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.

[ocr errors]

XXXVII. Mago cum Gades repetisset, exclusus 1 inde, ad Cimbios haud procul a Gadibus is locus abest classe adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, infestae 2 ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis

T. LIVI. III.

19

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque 8 verberibus cruci adfigi iussit; inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti 4 Poeni tum eam incolebant traiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulas quinquaginta inde milia absunt tramisit. 5 duae sunt Baliares insulae; maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se et iam extremum autumni erat 6 credebat. ceterum haud secus, quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt. 7 itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est, ut intrare portum non ausi averterent in altum naves. 8 in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fer9 tilem agro, viris armis haud aeque validam. itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Cartha10 ginem, ad hibernandum naves subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur. 1 XXXVIII. Haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino provincia tradita decem navibus Romam rediit 2 et senatu extra urbem dato in aede Bellonae, quas res in Hispania gessisset, disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset: 3 adversus quattuor se imperatores, quattuor victores exercitus in Hispaniam isse, neminem Carthaginien4 sem in iis terris reliquisse. ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia

s

neminem ad eam diem triumphasse, qui sine magistratu res gessisset, constabat. senatu misso urbem est 5 ingressus argentique prae se in aerarium tulit decem quattuor milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum. comitia inde crean- 6 dis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque omnes ingenti favore P. Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maxi- 7 mus. ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est: convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania Iovi sacrificaret, despondebantque animis, sicut C. Lutatius superius 9 bellum Punicum finisset, ita id, quod instaret, P. Cornelium finiturum atque, uti Hispania omni Poenos 10 expulisset, sic Italia pulsurum esse, Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam destinabant. praetoria inde comitia habita. creati duo, 11 qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octavius, et ex privatis Cn. Servilius Caepio et L. Aemilius Papus.

Quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius 12 Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus provinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega, quia sacrorum cura pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. tum praetoriae provinciae in sortem coniectae. urbana 13 Cn. Servilio obtigit, Ariminum -ita Galliam appelSp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio

labant Sardinia.

Senatus in Capitolio habitus. ibi referente P. Sci- 14 pione senatus consultum factum est, ut, quos ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia, quam ipse in aerarium detulisset, faceret. XXXIX. tum Saguntinorum legatos in senatum intro- 1

duxit. ex eis maximus natu: „etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, 2 ut nos cladium nostrarum non paeniteat. bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis, ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxe3 ritis. cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis. 4 P. et Cn. Cornelii, ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt, quae nobis secunda quae5 que adversa hostibus nostris essent, facere. iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt 6 cum iam prope esset, ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt. 7 tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedern antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum 8 excidium patriae videremus, nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quo9 que excidii causa nobis fuerant, extingui posse: cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salu10 tem nostram; qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum 11 numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sed-absit verbo invidia 12 ne posteris quidem timenda nostris esset. deletam

[ocr errors]
« IndietroContinua »