Immagini della pagina
PDF
ePub

ita et vixi et gessi res, ut tacitus ea opinione, quam vestra sponte conceptam animis haberetis, facile contentus essem".

XLV. Minus aequis animis auditus est Scipio, 1 quia vulgatum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fulvius, qui consul quater 2 et censor fuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne patribus, ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset, quod censuissent, an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod 3 e re publica esset facturum, tum Fulvius: „non ego 4 ignarus, quid responsurus facturusve esses, quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi, quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationem habeas. itaque a vobis, tribuni plebis, postulo" inquit, 5 „ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, auxilio sitis". inde altercatio orta, cum consul 6 negaret aequum esse tribunos intercedere, quo minus suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreverunt:,,si consul senatui de provin- 7 ciis permittit, stari eo, quod senatus censuerit, placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus". consul diem ad conloquendum cum conlega 8 petiit. postero die permissum senatui est. provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves, quas C. Servilius superiore anno habuisset, permissumque, ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hanni- 9 bale cum eo exercitu, quem mallet ex duobus, qui ibi essent. L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve, uter in Bruttiis duabus legionibus, quas consul reliquisset, rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset. et 10

ceteris praeter consules praetoresque, qui exercitibus provinciisque praefuturi erant, prorogata imperia. 11 Q. Caecilio sorti evenit, ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret.

Ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.

13 Scipio cum, ut dilectum haberet, neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere 14 sibi milites liceret, tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem 15 adiuturos polliciti: Caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonienses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani in16 teramenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alveolos molas, 17 quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum 18 decurionibus remigibusque conlaturos; Perusini Clusini Russellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abiete ex publicis silvis 19 est usus. Umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti; Marsi Paeligni Marrucinique multi vo20 luntarii nomina in classem dederunt. Camertes cum

aequo foedere cum Romanis essent, cohortem arma21 tam sescentorum hominum miserunt. triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem quadriremes, cum essent positae, ipse ita institit operi, ut die quadragesimo quinto, quam ex silvis detracta materia erat,

naves instructae armataeque in aquam deductae sint. XLVI. profectus in Siciliam est triginta navibus longis 1 voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis. et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus con- 2 sulares venit. ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat; Metello, ut, quibus praefuisset 3 legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. et praetores diversi in provincias profecti. et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi, indicio quoque permisso, 5 qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma. et Cn. Ser- 6 vilio praetori urbano negotium datum, ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos, qui alibi habitarent.

Eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore 7 Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis prae- 8 sidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit. Ingauni Li- 9 gurum ea gens est bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. igitur Poenus Savone, oppido 10 Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, 11 quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus. ea res lit- 12 teris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par

T. LIVI. III.

20

aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam 13 ingentem accendit patribus. itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.

14

Eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem 15 portantes captas tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum 16 super morbum etiam fames adfecit. propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXIX.

PERIOCHA LIBRI XXIX.

Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis, quod nondum exercitum in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus. Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, quibus auxilia conduceret, praeceptumque, ut se Hannibali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit. pax cum Philippo facta est. mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. tradita est autem Romanis per Attalum regem Asiae. lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius, qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat, ut id numen ab optimo viro reciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de inpudentia Plemini legati quererentur, qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stupraverat. in catenis Romam perductus in carcere est mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiae, quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit. Masinissa rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in His

« IndietroContinua »