Immagini della pagina
PDF
ePub

tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens.

Per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in 6 Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis, Marcellus posse rem convenire ratus et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, misit. et iam ibi ne- 7 quaquam eadem quies ac tranquillitas erat. Postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum ́ ́est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. ut vero Appius naves ad 8 ostium portus, quo amicae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; ac primo etiam tu- 9 multuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.

XXVIII. In hac turbatione rerum in contionem 1 vocari placuit. ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides principum unus orationem salutarem ut in tali tempore habuit: nec spem 2 salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse. si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel 3 ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum. fortunatiorem ac beatiorem fore; si alii alio trahant 4 res, non inter Poenos Romanosque, bellum atrocius fore, quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. itaque, ut idem omnes sentiant, 5 summa vi agendum esse. utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse; sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctori- 6 tatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam. esse etiam momenti. 7 aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax

negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut 8 bellum habendum. quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium, iussi et duces ordinum praefectique auxilio9 rum simul consulere. cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit cum eis mittique legatos ad rem confirmandam.

1

XXIX. Dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam duces2 que eius ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis 3 quattuor milia armatorum effecerunt. et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret. 4 Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem 5 cum caede multorum fecit. quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegaren6 tur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte sua concitando. bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, aver7 tere etiam ab Syracusanis coepit: nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub

regibus fuissent, et suae dicionis essent, nec iam libertate eos contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur. renuntiandum igitur eis esse Leontinos quo- 8 que aequom censere se liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit. itaque aut eximendum id de 9 foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; legatisque Syracusanorum 10 et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicyden abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis, ut 11 pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus. haec ad Romanos Syracusani de- 12 tulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos, neque sese defuturos ei bello ita, ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.

XXX. Marcellus cum omni exercitu profectus in 1 Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epicydes, 2 postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. Syracusanis octo milium armatorum agmine 3 profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: caedem 4 promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium, donata. ad nuntium tam atrocem, 5 constitit agmen, concitatisque omnibus duces erant autem Sosis ac Dinomenes, quid agerent, consultabant. terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo

T. LIVI. III.

3

[ocr errors]

7 milia hominum; ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis 8 absumpserat, restituebantur. nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium ex9 pectarent. cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt 10 Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis 11 potiundae. quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Her12 besum omnibus copiis oppugnarent. Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini 13 procedunt. prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum 14 inter Romanorum auxilia dimissique. quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox truci1 dandi populo Romano dederentur. XXXI. enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se 2 cum illis fortunam subituros. inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen; necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden adesse ordines pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores/citatis 3 equis ad prima signa perrexerunt. qui mos ille, quae licentia Cretensium esset, rogitantes conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini

୧୯

suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus 4 clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. solli- 5 citi incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. fraudem quoque Hippocrates 6 addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis, velut interceptas litteras, quas ipse composuerat, recitat: praetores Syracusani consuli Marcello." secundum 7 salutem, ut adsolet, scriptum erat, recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. sed 8 omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset. itaque daret operam, ut eos, qui cum suis prae- 9 toribus castra ad Megara haberent, in suam potestatem redigeret, ac supplicio eorum, liberaret tandem Syracusas. haec cum recitata essent, cum tanto clamore 10 ad arma discursum est, ut praetores inter tumultum. pavidi abequitaverint Syracusas. et ne fuga quidem 11 eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et, cum ipsos simul milites 12 fidos haberent simul obsides, tum cognatos quoque 13 eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. expertique, quam vana aut levi aura 14 mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quae ad Mylan falso nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac velut 15 visa, quae dubia erant, narrando concitaret iras hominum. XXXII. Huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit. haud

« IndietroContinua »