Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

sed

8

post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores 3 ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra 4 Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium accepto, credo, ritu ex ea regione, ex qua oriundi erant procubuerunt. conveniens oratio tam humili adulationi fuit, non culpam purgantium, transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores. veniam civitati petebant civium 6 temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; imperium ex victis hostibus popu- 7 lum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter servire imperaret, quae vellet. Scipio et venisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse; tamen, cum victoriam prope in 9 manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. leges pacis se has dicere: captivos et perfugas 10 et fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus, quae inter Italiam atque Africam sint, decedant; naves lon- 11 gas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. pecuniae summam 12 quantam imperaverit, parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio. ,,his condicionibus" inquit „placeatne pax, triduum ad 13 consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos". ita dimissi 14 Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent, quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios 15 ad Scipionem, ut indutias facerent, alios Romam ad

pacem petendam mittunt, ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos, quo impetrabilior pax esset.

1 XVII. Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent, omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et 2 in futurum spe. consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinen3 dum, donec legati Carthaginienses venirent. supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio 4 in rostra escendit. ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria 5 peragratam, tacitum continere gaudium non poterant, quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet lae6 titiam inmodicam significarent. itaque praetor extemplo edixit, uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique 7 grates per totum diem populo potestas fieret. postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. gratulati primum senatui sunt, quod P. Scipio prospere res in 8 Africa gessisset; deinde gratias egerunt, quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et 9 certamine esset regnaturus, dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset, et dedisse operam Masinissam et porro daturum 10 esse. petere, ut regium nomen ceteraque Scipionis 11 beneficia et munera senatus decreto confirmaret; et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos, qui Romae in custodia essent, remitterent; id sibi amplum apud populares futurum 12 esse. ad ea responsum legatis: rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem

esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit, et quidquid aliud fecerit, quod cordi foret Masinissae, ea patres comprobare ac laudare. munera, quae legati ferrent regi, 13 decreverunt sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem, qualem praeberi consuli mos esset. haec regi praetor mittere iussus. legatis in sin- 14 gulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae, loca, lautia legatis decreta.

[ocr errors]

XVIII. Eadem aestate, qua haec decreta Romae + et in Africa gesta sunt, P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt. praetoris legiones in prima acie fuerunt; Cornelius 2 suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus; proque duobus cornibus praetor ac proconsul milites ad inferenda in hostes signa summa vi hortabantur. postquam nihil commovebant, tum Quinc- 3 tilius Cornelio: lentior, ut vides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac, ne vertat in audaciam, periculum est. equestrem pro- 4 cellam excitemus oportet, si turbare ac statu movere volumus. itaque vel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites; vel ego hic in prima acie rem geram, tu quattuor legionum equites in hostem emitte". utram vellet praetor muneris par- 5 tem proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, inpigro iuvene ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit. tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus. nec stetisset hostium acies, ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos

7 extemplo in proelium induxisset. ad quorum stridorem odoremque et aspectum, territi equi vanum equestre auxilium fecerunt. et ut(turbae permixtus) ubi cuspide uti et comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques erat, ita in ablatum paventibus procul 8 equis melius ex intervallo Numidae iaculabantur. simul et peditum legio duodecima, magna ex parte caesa, 9 pudore magis quam viribus tenebat locum; nec diutius tenuisset, ni ex subsidiis tertia decuma legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni op10 posuit. quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos 11 iam etiam peditum aciem turbantes invadunt. in quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra emissa omnes retro in aciem suorum averterunt; quat12 tuor gravati vulneribus conruerunt. tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes ordines et tenorem pugnae 13 servabant; postquam femine transfixo cadentem auferrique proelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. ad quinque milia hostium eo die 14 caesa et signa militaria duo et viginti capta. nec Romanis incruenta victoria fuit: duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione 15 duodecima amissi; inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maevius; tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C. Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit, et duo et viginti ferme inlustres equites obtriti ab elephantis cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset, ni vulnere ducis concessa victoria esset. 1 XIX. Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per vulnus poterat itineribus ex2 tentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. ibi eum

[ocr errors]

legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et fratrem 3 eius Hannibalem nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes facturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non imperio modo senatus periculoque 4 patriae motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, deficerent, simul sperans leniorem in 5 navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana, quae circa Sardiniam erat, capiuntur. haec terra marique in parte Italiae, qua iacet ad 6 Alpes, gesta.

serat

Consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque nam eo quoque procesgesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex ser- 7 vitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Bois capti fuerant, hinc patre, 8 hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. latum ad po- 9 pulum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.

Ad Cn. Servilium consulem, qui in Bruttiis erat, 10 Consentia, Aufugum, Bergae, Besidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere. idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie 11 conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res

« IndietroContinua »