Immagini della pagina
PDF
ePub

est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter prae12 termissa. nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus, quibus ad Ma1 gonem, venerunt. XX. frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. 2 postquam edita sunt mandata, „,iam non perplexe" inquit,,,sed palam revocant, qui vetando supplemen3 tum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrecta4 tione atque invidia. neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non po5 tuit, ruina Carthaginis oppressit". iam hoc ipsum praesagiens anime praeparaverat ante naves. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur, 6 dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes, concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso 7 foede interfectis. raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem 8 in se quoque ac suum ipsius caput execratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui 9 consul hostem Poenum in Italia non vidisset; se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

1 XXI. Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos adlatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam, et quod parum duces in

retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, et quod solli- 2 citi erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.

Per eosdem dies legati Saguntini venerunt con- 3 prensos cum pecunia adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. du- 4 centa et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt. hominibus acceptis et 5 in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiae legatis actae atque insuper munera data ac naves, quibus in Hispaniam reverterentur.

Mentio deinde ab senioribus facta est segnius 6 homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esse meminisse! quas deinde clades, quos luctus incidisse! visa 7 castra hostium e muris urbis; quae vota singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces manus ad caelum porgentium auditas, en umquam 8 ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent! dedisse tandem id 9 deos sexto decimo demum anno, nec esse, qui deis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. conclamatum deinde ex 10 omni parte curiae est, uti referret P. Aelius praetor; decretumque, ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur centum viginti.

Iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum 11 Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur. Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, 12 Carthaginienses Romam adduxit. quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

6 iuvenes erant

[ocr errors]

1 XXII. Orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico 2 consilio in Hannibalem vertentes: eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Cartha3 giniensi, si quis vere aestimet, foedus ad eam diem 4 inviolatum esse cum Romanis. itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent, quam ut in ea pace, quae postremo cum C. Lutatio facta esset, manere liceret. 5 cum more tradito [a] patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque, qui foederibus interfuerant, alii alia interrogarent, nec meminisse se per aetatem etenim omnes ferme dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos, qui veterem pacem repeterent, cuius ipsi non meminissent. 1 XXIII. Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Livius C. Servilium consulem, qui propior esset, arcessendum, ut coram eo de pace 2 ageretur, censebat; cum de re maiore, quam quanta ea esset, consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve eam rem agi 3 satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio caedendo exercitus, agros populando in eam necessitatem hostes compulisset, ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existumare posset, 4 qua mente ea pax peteretur, quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse. 5 M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores, non legatos venisse arguebat iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos Scipionique scribendum, ne bellum remitteret. 6 Laelius Fulviusque adiecerunt, et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis, si Hannibal et Mago ex

Italia non revocarentur. ceterum omnia simulaturos 7 Carthaginienses duces eos exercitusque expectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laevini senten- 8 tiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.

XXIV. Per eos dies Cn. Servilius consul, haud 1 dubius, quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. quod ubi 2 Romae vulgatum est, primo censuerant patres, ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti eum; dein cum praetor spreturum eum. litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit. reliquum anni cum M. Servilio magistro 4 equitum circumeundis Italiae urbibus, quae bello alienatae fuerant, noscendisque singularum causis consumpsit.

Per indutiarum tempus [et] ex Sardinia a P. Len- 5 tulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto in Africam transmiserunt. Cn. 6 Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum 7 ferme Africae prospero cursu evectum primo destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. ipse cum rostratis per adversos fluctus 8 ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit; onerariae pars maxima ad Aegimurum 9 insula ea sinum ab alto claudit, in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. nia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota 10 urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare; populus in curiae vestibulo fremere, ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum quidam 11

[ocr errors]

pacis petitae, alii indutiarum necdum enim dies exierat fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est, ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colli12 geret. desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus

tractae sunt.

t XXV. Nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur, quae senatus Romani de bello aut pace 2 sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui petissent pacem et indutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium, 3 L. Sergium, L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus, quorum auxilio vis prohibita erat, ut naves mitterent, 4 quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent, unde castra Romana conspiciebantur, Carthaginem rediere. classis Punica 5 ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes - seu clam misso a Carthagine nuntio, ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude 6 auso facinus quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate sua praeterlabentem 7 poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris 8 in litus effusa tueri potuit. concitatam enim remis, quanto maximo impetu poterant, in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi 9 evaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma 10 cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt. quibus

« IndietroContinua »