Immagini della pagina
PDF
ePub

1

vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum. eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos 2 fuisse. itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere. sed non ab iisdem omnis timere nec eosdem odisse, ad militare genus omne partemque 3 magnam plebis invisum esse nomen Romanum; praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum 4 cautiores esse. et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab 5 impetu Romanorum. iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum praetores intervenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante 6 satellitibus et tum corruptoribus exercitus. sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est. 7 praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium 8 augent. ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes 9 interficiuntur. nox caedibus finem fecit. postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti, emissi, confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant. 1 XXXIII. Haec nuntiata cum essent Romanis, ex 2 Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas. et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadriremis cum intrasset fauces

[ocr errors]

nec

portus, capitur; legati aegre effugerunt. et iam non 3 modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium -Iovis id templum est mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos praemitti placuit; quibus,. ne in- 4 trarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. Romanus orator 5 non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait et eis, qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis, qui metu oppressi, foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur. nec cae- 6 dem nefandam sociorum inultam Romanos passuros: itaque, si eis, qui ad se perfugerint, tutus in patriam reditus pateret, caedis auctores dedantur et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit, bello persecuturos. ad ea Epicydes, si qua ad se mandata 7 haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum, ad quos venerint, manu res Syracusana esset, tum reverterentur. si bello lacesserent, ipsa re in- 8 tellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos_oppugnare. ita legatis relictis portas clausit.

Inde terra marique simul coeptae oppugnari Sy- 9 racusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur. et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt. XXXIV. et habuisset tanto impetu coepta 1 res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. Archimedes is erat, unicus spectator caeli si- 2 derumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, quibus quicquid hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. muros per inaequalis ductos colles, plera- 3 que alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum

4 est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, 5 sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat. ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patie6 bantur. hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves. iunctae aliae binae quinqueremes.demptis interioribus remis, ut latus lateri adpli7 caretur, cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia 8 quatiendis muris portabant. adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. in eas, quae procul erant, navis, saxa ingenti pondere emittebat, propiores, levioribus 9 eoque magis crebris petebat telis; postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis pars scorpionibus modicis. 10 ex occulto petebant hostem. quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, 11 suspensa prora navem in puppim statuebat; dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. 12 ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo 13 versa, ut totis viribus terra adgrederentur. sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat Hieronis inpensis curaque per multos annos, 14 Archimedis unica arte. natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter 15 in hostem inciderent. eadem causa ad subeundum

arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. ita consilio habito, quoniam omnis conatus ludibrio 16 esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.

XXXV. Interim Marcellus cum tertia fere parte 1 exercitus ad recipiendas urbes profectus, quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis-recepit, Megara vi capta 2 diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem. per idem fere tempus et Himilco, 3 qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem. sed, postquam ab Hippocrate 4 occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem. adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud vanus praesens monitor 5 facile perpulerat, ut quantae maximae possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. ad- 6 veniens Heracliam, intra paucos inde dies Agrigentum recepit; aliarumque civitatium, quae partis Carthaginiensium erant, adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos, ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustulerint. et parte copiarum satis 7 defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt, ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret. cum decem milibus peditum, 8 quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca profectus.castra circa Acrillas urbem ponebat. munien- 9 tibus supervenit Marcellus ab Agrigento.iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore; sed tamen 10 metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam

eis copiis, quas habebat, par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus com1 posito ibat. XXXVI. forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata erat, adversus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit. 2 Ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo 3 ferme inde milia, castra posuit. sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare praefecto classis in magnum por4 tum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum adeo uterque populus in Siciliam intentus fuit - videri poterat. 5 legionem Romanam, quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco 6 ratus via decipitur; mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam 7 progressum pervenit. nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in 8 Africam transmisit, et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento 9 et viribus hostem cernebat, ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas 10 res foventibus adderet animos. Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano,recipit, ubi frumenti

« IndietroContinua »