Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI
AB URBE CONDITA

LIBER XXIV.

PERIOCHA LIBRI XXIV. Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius pater Hiero amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginienses defecit et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est. Tib. Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit servorum maxime opera, quos liberos esse iussit. Claudius Marcellus consnl in Sicilia, quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, Macedonum regi, bellum indictum est, qui ad Apolloniam nocturno proelio oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope inermi exercitu profugit. ad id bellum gerendum M. Valerius praetor missus. res praeterea in Hispania a P. et Cn. Scipionibus adversus Carthaginienses gestas continet, a quibus Syphax, rex Numidiae, in amicitiam adscitus, qui a Masinissa, Massyliorum rege, pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur. (Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt, quorum auxiliis adscitis tunc primum mercennarium militem Romana castra habuerunt.]

I. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno 1 adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in societate manentes Romana, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium.primum temptatum est dies- 2 que aliquot ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hosti

T. LIVI. III.

1

bus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo 3 effundi; postremo ii modo relicti in urbe erant, qui

reficere muros ac portas telaque in propugnacula con4 gerere cogebantur. in permixtam omnium aetatium

ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit, qui,

violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe exclude5 rent fuga dissipatos, turmas obiecere. dux ipse loco

superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque evocare principes Locrensium ad conloquium iussit et polli

centes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tra6 dendam. Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides

est; deinde, ut Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium

esse adferebant, tum metu victi.consulturos se populum 7 responderunt. advocataque extemplo contione cum et

levissimus quisque novas res novamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem interclusi

ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos 8 haberent animos, pauci magis taciti probarent constan

tem fidem quam probatam tueri auderent, haud dubio 9 in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio

praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea con

dicione, ut foedus extemplo aequis legibus fieret, in 10 urbem acceperunt. cuius rei prope non servata fides

deditis est, cum Poenus dolo dimissum Romanum in11 cusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur. in

secuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naves in terram posset. et eos quidem,

quos sequebantur, non sunt adepti; alias a Messaná 12 traicientis freto Regium naves conspexerunt. milites

erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam

urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est. 13 Locrensibus iussu Hannibalis data pax, ut liberi suis

[ocr errors]
[ocr errors]

legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestatem Locrensium esset, societas eo iure staret, ut Poenus Locrensem Locrensisque Poenum . pace ac bello iuvaret.

II. Sic a freto Poeni reducti , frementibus Bruttiis, 1 quod Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent. itaque per se ipsi 2 conscriptis armatisque iuventutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam 3 et ipsam urbem et maritimam, plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem ac portum moenibus validam tenuissent, credentes. ea cura angebat, quod 4 neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur, et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum , frustra pugnaretur. itaque optimum visum est ad Hannibalem 5 mitti legatos caverique ab eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum praesentium eam consul- 6 tationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. nec enim diripi 7 volebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium unum inter po- 8 pulares nec voluntas erat: unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret.

eam dissensionem in urbe perfuga nun- 9 tiat Bruttiis: Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. auctore ac duce perfuga-Bruttii corona 10 cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere. arcem optimates tene- 11 bant praeparato iam ante ad talem casum perfugio.

1

eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.

III. Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam 2 adventum. post vastitatem eo bello factam vix pars

dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat,

extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx erat 3 procul eis, quae habitabantur. sex milia aberat ab

urbe nobile templum, ipsa urbe nobilius, Laciniae 4 Iunonis, sanctum omnibus circa populis. lucus ibi fre

quenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta

in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae 5 pecus pascebatur sine ullo pastore; separatimque greges

sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, num

quam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. 6 magni igitur fructus ex eo pecore capti, columnaque

inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque 7 templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. ac

miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus

locis. fama est aram esse in vestibulo templi, cuius 8 cinerem nullus umquam moveat ventus. sed arx Cro

tonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea

et muro cincta est, qua per aversas rupes, ab Dionysio 9 Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. ea tum arce

satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tene

bant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe 10 sua. postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem

viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium 11 inplorant. is his condicionibus ad deditionem compel

lere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac

desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem 12 praeter Aristomachum movit. morituros se adfirma

bant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus,

mores legesque ac mox linguam etiam verterentur. 13 Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. Lo- 14 crenses brevi post.legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur nec ultima experiri vellent. iam hoc ut sibi liceret, 15 impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis. ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt. Locros omnis multitudo abeunt. — In Apulia ne hiems quidem quieta 16 inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate 17 huius aut illius partis oriebantur, meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

IV. In Sicilia Romanis omnia mutaverat mors 1 Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. eam aetatem, id ingenium 2 tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura cernens -Hiero ultimā senectă voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic consilio eius- 3 summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui Syracusanorum primi relinquebantur. non facile erat nonagensimum 4 iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam. itaque tutores modo quin- 5 decim puero relinquit, quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. cum expirasset, tutores 6. testamento prolato pueroque in contionem producto erat autem quindecim tum ferme annorum paucis, 7

[ocr errors]
« IndietroContinua »