Immagini della pagina
PDF
ePub

locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta 3 erat infrequenti via per desertam partem urbis. eam portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae admoverentury parata omnia atque instructa sese habiturum. ea inpigre facta, et quod impedimentum agen- 4 tibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit. imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonitus- 5 que primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit. postquam portam tenebant, cornicines in via paribus 6 intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent. id ubi factum ex composito est, signa efferri 7 consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur. XLVII. tum demum hostes 1 excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia 2 ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. pugnatum primo in tenebris 3 angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portae occupassent, ne peti superne ac volnerari possent, cogniti inter se quidam 4 Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri percunctantibus Romanis, quid sibi vellent Arpini, 5 quam ob noxam Romanorum, aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent; Arpinis pur- 6 gantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto 7 plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus

8 Carthaginiensem arma verterunt. Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, 9 ad consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Han10 nibalem Salapiam venerunt. ita Arpi sine clade ullius

praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, 11 restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est.

12 Cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, qui essent, dixe13 runt: conloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi, quae postularent, audivit — nihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur, in fidem 14 omnes accepti. et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum. amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquan15 tum. Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit; solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque 16 vico inde et templis Fortunae ac matris Matutae.

[ocr errors]

et

extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.

1 XLVIII. Eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quo2 que spem extenderunt. Syphax erat rex Numidarum, 3 subito Carthaginiensibus hostis factus: ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore

senatui populoque Romano et adnisuros, ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant. grata ea 4 legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit. tum 5 primum, ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris resisteret. rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; ita iam inde a principiis gentis maiores suos 6 bella gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse. et ad 7 id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia, velut forte congregata turba, soluta ac temeraria esse. facturos se in praesentia, quod vellet, legati respon- 8 dent fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. Q. Statorio 9 nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. isdem 10 mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent. et Statorius ex multa iuventute regi pedites 11 conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit, ut brevi,rex non equiti magis fideret quam pediti con- 12 latisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania 13 legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est.

Quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo

ad Galam in parte altera Numidiae - Maesulii ea gens 1 vocatur regnantem legatos mittunt. XLIX. filium Gala Masinissam habebat septemdecem annos natum, ceterum iuvenem ea indole, ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque, quam quod accepisset, facturum. 2 legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset, ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africae 3 esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum, antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant: opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem 4 posse. facile persuasum Galae, filio deposcente id bellum, ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctis magno proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. 5 Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt refugit adfluentibusque ad famam eius undi6 que barbaris ingentis brevi copias armavit, cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. interea Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum.

7 In Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuventutem eadem mercede, qua pacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se 8 perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Hannibalis erant, miserunt. [id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercennarium militem in castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani habuerunt.]

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXV.

PERIOCHA LIBRI XXV.

P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus. Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit. ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus adversus Hannonem Poenorum ducem prospere pugnatum est. Tib. Sempronius Gracchus proconsul, ab hospite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interfectus est. Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu, ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est. Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. Cn. Fulvius praetor male adversus Hannibalem pugnavit, in quo proelio XX hominum ceciderunt; ipse cum equitibus ducentis effugit. Claudius Marcellus Syracusas expugnavit tertio anno et ingentem se virum gessit. in eo tumultu captae urbis Archimedes intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octavo, quam in Hispaniam ierunt. amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Marci equitis Romani virtute et industria contractis exercituum reliquiis eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent. ad XXVII caesa, ex mille octingentos, praeda ingens capta. dux Marcius appellatus est.

I. Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, 1 Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per

« IndietroContinua »