Immagini della pagina
PDF
ePub

qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus munus susci8 piunt. funus fit regium, magis amore civium et cari9 tate quam cura suorum celebre. brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

1 V. Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos succedenti tantae caritati 2 Hieronis; verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim 3 conspectu omnia quam disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a 4 ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi 5 tyranni. hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, 6 inhumana crudelitas. itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria 7 aut fuga praeverterent metum suppliciorum. tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audie8 bantur; tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum 9 in se convertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in 10 omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro

torquendus de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat. postremo, cum omnibus intolerandis patientiae 11 humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thraso- 12 nem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni, quorum 13 capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes. consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, 14 aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

VI. Ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat; legatique ad Hanni- 2 balem missi ac remissi ab eo cum Hannibale nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere. per hos, iuncta societas Hannibali ac Syra- 3 cusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. Appius Claudius praetor, cuius Sicilia pro- 4 vincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; velle, 5 quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat. Romani, cum serio legationes audire 6 coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad 7 foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent — id

[ocr errors]

autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent —, Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni 8 Syracusani ac Punici imperii esset. aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri 9 Carthaginiensi populo. hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque argue1 bant, dummodo averterent eum ab Romanis. VII. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis 2 tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu erant autem ad quindecim milia 3 peditum equitumque profectus erat, liberas aedis coniurati et omnes forte militabant imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, 4 sumpserunt. ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis Dinomeni fuit nomen, quia custos corporis erat, partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen, ita ut 5 convenerat factum est. tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vul6 neribus quam succurri posset. clamore et tumultu audito, in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulne7 ribus evasit. fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccu8 panda Adranodori regiorumque aliorum consilia. incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari;

ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regni- 9 que fines omnia convertit praesidia.

Exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus 10 Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit. inde Romam comi- 11 tiorum causa veniens in eum quem primum diem comitialem habuit, comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. eo die cum sors praero- 12 gativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus: VIII. "Si aut 1 pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus, in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos, quibus velitis, honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis; sed cum in hoc 2 bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem armati descenditis, inire suffragium ad creandos consules decet et sibi sic quemque dicere: 'Hannibali imperatori parem consulem nomino.' hoc anno 3 ad Capuam Vibellio Taureae, Campano summo equiti, provocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus. adversus Gallum quondam provocantem 4 in ponte Anienis. T. Manlium fidentem et animo et viribus misere maiores nostri. eandem causam haud 5 multis annis post fuisse non negaverim, cur M. Valerio non diffideretur adversus similiter provocantem arma capienti Gallum ad certamen. quem ad modum pedites 6 equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. cum, qui est summus in civitate dux, eum 7 legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administretque, ut tempora postulabunt belli; nobis autem in apparatu ipso ac 8

9 tantum incohantibus res annus circumagitur. quoniam, quales viros creare vos consules deceat, satis est dictum, restat, ut pauca de eis, in quos praerogativae favor 10 inclinavit, dicam. M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus, ut non deum aut belli deseramus curam. 11 Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt, ut non potiorem privatis necessitudinibus 12 rem publicam habeam. quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest; ubi saeva orta tempestas est ac turbato mari rapitur vento navis, tum 13 viro et gubernatore opus est. non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus; itaque, quis ad gubernacula sedeat, summa cura providendum ac praecavendum vobis est. in minore te experti, T. Otacili, re sumus; haud sane, cur ad maiora 14 tibi fidamus, documenti quicquam dedisti. classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur. 15 create consulem T. Otacilium, non dico, si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente adiumenta omnia belli velut pacato mari navibus Hannibali tuta atque integra ab domo 16 venerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes, cur te potissimum ducem Hanni17 bali hosti opponamus? si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus, 18 sub quo concidas. ego magnopere suadeo moneoque, eodem animo, quo, si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent, quorum ductu 19 atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis,

« IndietroContinua »