Immagini della pagina
PDF
ePub

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis
Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cœlo scintillant astra sereno,
Endymioneæ turba ministra deæ,

Quot tibi, conspicua formâque auroque puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,
Moenia quàm subitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA,

ANNO ETATIS 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem ;
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer à Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ
Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.

Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis mænia mosta scholis.

ELEGIA TERTIA,

ANNO ETATIS 17.

In obitum Præsulis Wintoniensis.

MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,
Hærebantque animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo;

Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,
Dira sepulchrali mors metuenda face;
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi
Intempestivis ossa cremata rogis:

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,
Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,
Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus prætereuntis aquæ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima colo
Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alant mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas;
Quid juvat humanâ tingere cæde manus?

Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugâsse suâ?
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phoebus, ab Eoo littore mensus iter.

Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporque meos;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,
Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent,
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperior flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favonî,
Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce inihi subito Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vetis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.

Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tubâ.

Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos;
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, et aligera tetigerunt nablia turmæ,
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,
Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEGIA QUARTA,

ANNO ETATIS 18.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos,
Hamburgo agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE per immensum subitò mea littera pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Eolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore
Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi! quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt alia parte carere mei!

Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aönios illo præeunte recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Ethon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:

[ocr errors]

Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonoruin,
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,
Mulcentem gremio pignora chara suo,
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Coelestive animas saturantem rore tenellas,
Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui:
Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.

Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat;
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

« IndietroContinua »