Vicina dulci prata mulcebit cantu. Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum, Suam reclinis semper Ægeriam spectans. Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus, Spei favebit annuæ colonorum:
Nec in sepulchris ibit obsessum reges Nimiùm sinistro laxus irruens loro: Sed fræna melius temperabit undarum, Adusque curvi falsa regna Portumni.
Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum Ad quem studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20
"Fra cavalier magnanimi, è cortesi Risplende il Manso"-
as authorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. HEO quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis; Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit, illa tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divûm prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit: Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant Officia in tumulo, cupis integros Tapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges: Amborum genus, et varia sub forte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ; Emulus illius Mycalen qui natus ad altam Rettulit Æolii vitam facundus Homeri. Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi, Manse pater, jubeo longum salvere per ævum Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis sensisse per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines: Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu, Delo in herbosâ, Graia de more puellæ, Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens; Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadæ, cælo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes, Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ, Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas, Emotæque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet Nascentem, et miti lustrarit lumine Phœbus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phœbæos decorasse viros qui tam bene nôrit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem; Aut dicam invicto sociali foedere mensæ Magnanimos heroas, et (O modo spiritus adsit!) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges. Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, Annorumque satur, cineri sua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis, Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ; Ille meos artus, liventi morte solutos, Curaret parvet componi molliter urna. Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri Fronde comas, at ego secura pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum, Ipse ego cœlicolûm semotus in æthera divům, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo, (Quantum fata sinunt:) et tota mente serenùm Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.
Thyrsis et Danion ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damo..is autem sub personâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca aterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinà, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præruptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo, Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damor, At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis: Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis, Quis fando sopire diem, cantuque solebit?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora oui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbra, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractaque agitata crepuscula sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Morent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibous ad ornos, Ad salices Egon, ad flumina pulcher Amyntas, "Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas ;" Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nain me redeuntem forte notarat,
« IndietroContinua » |