Immagini della pagina
PDF
ePub

in legibus magistratibusque rogandis, usurpatur idem jus, vi ademptâ priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocatâ, "Quod bonum, faustum, felixque sit," 5 inquit, "Quirites, regem create; ita Patribus visum est. "Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, creâritis, auctores fient.” Adeò id gratum plebi fuit, ut, me victi beneficio viderentur, id modò sciscerent juberentque, ut senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

10

XVIII. Inclyta justitia religioque eâ tempestate Numæ Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illâ quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falsò Samium Pythagoran edunt; quem, Servio Tullio 15 regnante Romæ, centum ampliùs post annos, in ultimâ Italiæ ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem ætatis fuisset, quæ fama in Sabinos, aut quo linguæ commercio, quemquam ad cupiditatem discendi 20 excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quàm disciplinâ tetricâ ac tristi veterum Sabinorum; quo genere nullum 25 quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur, tamen, neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus auguratò urbe condendâ regnum adeptus est, de se quoque Deos consuli jussit: inde ab augure (cui deinde, honoris ergô, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. 35 Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextrâ manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septem40 trionem esse dixit. Signum contrà, quò longissimè conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, dextrâ in caput Numæ impositâ, precatus

[u. c. 39. A. c. 713.]

est ita: "Jupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, 66 cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, utì tu signa "nobis certa adclarâssis inter eos fines, quos feci." Tum peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet; quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

5

20

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat: quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militiâ, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum 10 Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circà omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum (quod nostræ ætati Dii dederunt ut videre- 15 mus) post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partâ. Clauso eo, quum omnium circà finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis sæculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est: qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Deâ Egeriâ congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima 25 Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum : quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus in-30 terponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

35

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maximè, quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosâ plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insigni- 40 que eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos

flamines adjecit; Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Albâ oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque 5 cæremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit; tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegimen; cœlestiaque arma, quæ Ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontifi10 cem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit; eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa, sacra fierent, .atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.

Cætera

quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis sub15 jecit; ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò cæremonias, sed justa quoque funebria, placandosque Manes, ut idem pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu 20 missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit; Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occu25 pati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent: et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; 30 tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat 35 aquâ : quò quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camœnis eum lucum sacravit ; quòd earum ibi concilia cum conjuge suâ Egeriâ essent. Et [soli] Fidei solenne instituit: ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem 40 divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedi

cavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quàm regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum tem- 5 perata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infimâ arce ? clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit: Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit: tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano, prædas in vicem agerent. Imperitabat 15 tum C. Cluilius Albæ. Utrimque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid priùs, quàm mandata, agerent satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta: excepti hospitio ab Tullo blandè ac 20 benignè, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. Hæc renuntiant Tullo tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primùm purgando 25 terunt tempus : "Se invitos quidquam, quod minùs placeat "Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se "venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos." Ad hæc Tullus, "Nuntiate," inquit, "regi vestro, regem Romanum "Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes lega- 30 "tos adspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujus66 ce clades belli."

[v. c. 85. A. c. 667.]

XXIII. Hæc nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam' utramque prolem, quum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit; quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in 40 agrum Romanum impetum fecêre: castra ab Urbe haud

!

plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant : fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot sæcula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani 5 Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè

[ocr errors]

morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis 10 excivit Mettum: ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quàm ad Albanam, pertineant. Haud adspernatus 15 Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contrà et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus : 66 Injurias, et non redditas res ex fœdere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam 20 "hujusce esse belli, audîsse videor: nec te dubito, Tulle, "eadem præ te ferre: sed, si vera potiùs, quàm dictu spe66 ciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinos66 que populos ad arma stimulat. Neque, rectè an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum 25" suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavêre. "Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res, quanta circa 66 nos teque maximè sit, quo propiores vos, hoc magis scis. "Multum illi terrâ, plurimùm mari pollent. Memor esto, "jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo. 30 "fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, "aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non " contenti libertate certâ, in dubiam imperii servitiique "aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utri utris impe"rent, sine magnâ clade, sine multo sanguine utriusque 35" populi, decerni possit." Haud displicet res Tullo, quamquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

[ocr errors]

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini 40 fratres, nec ætate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior: tamen in re tam clarâ nominum error manet;

« IndietroContinua »