Immagini della pagina
PDF
ePub

merable traces of his opinion of its beauty and value, discernible in the texture of his writings, he has recorded, in a letter to an Italian friend, the judgment of the polite scholars of his age, confirmed by a distinct and eloquent expression of his own : “Ut est apud eos ingenio quis forte floridior, aut moribus amænis et elegantibus, linguam Hetruscam in deliciis habet præcipuis, quin et in solidá parte eruditionis esse sibi ponendam ducit.” Nor does this arise from their being unable to ascend to the fountains of Greek and Roman wisdom ; for he adds, “ Ego certè istis utrisque linguis, non extremis tantummodo labris madidus, sed, siquis alius, quantùm per annos licuit, poculis majoribus prolutus, possum tamen nonnunquam ad illum Dantem, et Petrarcham, aliosque vestros complusculos, libenter et cupidè commessatum ire: nec me tum ipsæ Athenæ Atticæ cum illo suo pellucido Ilisso, nec illa vetus Roma suâ Tiberis ripâ retinere valuerunt, quin sæpe Arnum vestrum et Fæsulanos illos colles invisere amem.”

Cambridge, December, 1829.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

TITI LIVII PATAVINI

HISTORIARUM M

AB URBE CONDITA

* In certain copies, printed off before the final revision of the stereotype

plates, the following errors should be corrected :
Page 45, line 26, for autorem read fautorem
51, “
4,
crodo

credo
" profecisse“ perfecisse
52,
20, “

nova
64,
veterent

verterent
68,

" 2, magnum

magnam 78,

Coroliano" Coriolano 95, “ 32, eodum

eodem

[ocr errors]
[ocr errors]

novo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]

XXVI.

bellatum. x. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. In curias populus divisus. XIV. xv. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Poinpilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circà populis, primus clausit. Cum Deâ Egeriâ sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. xxv. Post hæc trigeminorum pugna. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta; xxx. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. xxxi. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Marcius cæremonias, a Numâ institutas, renovavit. xxxiii. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit: pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. Fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. xxxiv. Eo regnante, Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit ; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cæpit; et, post mortem Anci, regnum excepit. xxxv. Čentum addi. tis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit ; circum designavit; ludos edidit. xxxvi. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causâ Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novaculâ cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. xxxvII. Sabinos præterea acie vicit ; XXXVIII. Urbem muro circumdedit; cloacas

fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnâsset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captivâ nobili Corniculanâ; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. XLII. XLII. Vejentes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. xliv. Pomerium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. xLv. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII. XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnâsset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum neque populi jussu, regnum invasit; quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. Lil. Bellum cum Volscis gessit; Lv. Et ex eorum prædã templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixêre ; quorum aræ moveri non potuerunt. LIV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios, in potestatem suam redigit. Lvi. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est: idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturnâ vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit), LIX. Bruti operâ maximè expulsus est, quum regnâsset annos viginti quinque. LX: Tunc consules primùm creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. [v. c. 1- 245. A. C, 751 - 507.]

!

T. LIVII

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in 5 rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et me ipsum consuluisse ; et, si in tantâ

scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitate ac mag10 nitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler.

Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eò creverit, ut jam magnitudine laboret suâ: et

legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proxi15 maque originibus minus præbitura voluptatis sint, festi

nantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego, contrà, hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certè dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve Urbem, poëticis magis decora fabulis, quàm incorruptis

rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare 25 nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut,

20

« IndietroContinua »