Immagini della pagina
PDF
ePub

II. Rerum deinde divinarum habita cura: et, quia quædam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subjecêre, ne additus nomini honos 5 aliquid libertati, cujus tunc prima erat cura, officeret: ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit.

66

[ocr errors]
[ocr errors]

"Nimi

"ùm Tarquinios regno assuêsse: initium a Prisco factum : 10 regnâsse deinde Ser. Tullium: ne intervallo quidem facto "oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium, "velut hæreditatem gentis, scelere ac vi repetîsse. Pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse. Nescire Tar"quinios privatos vivere: non placere nomen: periculosum 15" libertati esse." Hic primò sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus; sollicitamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat. Ibi omnium primum jusjurandum populi recitat; neminem regnare passuros, nec esse Romæ, unde periculum libertati foret. Id 20 summâ ope tuendum esse : neque ullam rem, quæ eò per"tineat, contemnendam. Invitum se dicere hominis causâ, "nec dicturum fuisse, ni caritas reipublicæ vinceret. Non "credere populum Romanum, solidam libertatem recupera"tam esse. Regium genus, regium nomen, non solùm in 25" civitate, sed etiam in imperio esse. Id officere, id obstare "libertati. Hunc tu," inquit, "tuâ voluntate, L. Tarquini, "remove metum. Meminimus, fatemur, ejecisti reges. Ab"solve beneficium tuum. Aufer hinc regium nomen. Res “tuas tibi non solùní reddent cives tui, auctore me; sed, 30 si quid deest, munificè augebunt. Amicus abi: exonera "civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, "cum gente Tarquiniâ regnum hinc abiturum." Consuli primò tam novæ rei ac subitæ 'admiratio incluserat vocem. Dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt; 35 eadem multis precibus orant. Et cæteri quidem movebant minus postquam Sp. Lucretius, major ætate ac dignitate, socer præterea ipsius, agere variè, rogando alternis suadendoque, cœpit, ut vinci se consensu civitatis pateretur; timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum 40 bonorum amissione, additâque aliâ insuper ignominiâ, acciderent, abdicavit se consulatu: rebusque suis omnibus Lavinium translatis, civitate cessit. Brutus ex senatûs-consulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniæ gentis exsules es

sent collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adjutore reges ejecerat.

"se.

66

III. Quum haud cuiquam in dubio esset, bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit: cæterùm, id quod non timebant, per dolum ac proditionem propè 5 libertas amissa est. Erant in Romanâ juventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, æquales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Eam tum, æquato jure omnium, licentiam quærentes, libertatem aliorum in suam 10 vertisse servitutem inter se conquerebantur. Regem “hominem esse, a quo impetres, ubi jus, ubi injuria opus "sit: esse gratiæ locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere posse inter amicum atque inimicum discrimen nôsLeges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem 15 "melioremque inopi, quàm potenti: nihil laxamenti nec "veniæ habere, si modum excesseris: periculosum esse, in "tot humanis erroribus, solâ innocentiâ vivere." Ita jam suâ sponte ægris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditûs, bona tantùm repetentes. Eorum verba 20 postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit; ne non reddita, belli causa; reddita belli materia et adjumentum essent. Interim legati alii alia moliri; apertè bona repetentes, clam recuperandi regni consilia struere : et, tamquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium 25 adolescentium animos pertentant: a quibus placidè oratio accepta est, his literas ab Tarquiniis reddunt; et de accipiendis clam nocte in urbem regibus colloquuntur.

IV. Vitelliis Aquilliisque fratribus primò commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat; jamque 30 ex eo matrimonio adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque. Eos quoque in societatem consilii avunculi assumunt: præterea et nobiles aliquot adolescentes conscii assumpti, quorum vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sententia, quæ censebat reddenda bona; eamque 35 ipsam causam moræ in urbe haberent legati, quòd spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res; omne id tempus cum conjuratis consultando absumunt, evincuntque instando, ut literæ sibi ad Tarquinios darentur: nam aliter quî credituros eos, non 40 vana ab legatis super rebus tantis afferri? Datæ literæ, ut

pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt: nam quum, pridie quàm legati ad Tarquinios proficiscerentur, et cœnatum forte apud Vitellios esset, conjuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de novo (ut fit) consilio egissent; ser5 monem eorum ex servis unus excepit, qui jam antea id senserat agi: sed eam occasionem, ut literæ legatis darentur, quæ deprehensæ rem coarguere possent, exspectabat: postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules, ad deprehendendos legatos conjuratosque profecti domo, sine 10 tumultu rem omnem oppressêre: literarum imprimis habita cura, ne interciderent. Proditoribus extemplo in vincula conjectis, de legatis paululum addubitatum est; et quamquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, jus tamen gentium valuit.

ret.

15 V. De bonis regiis, quæ reddi antè censuerant, res integra refertur ad Patres : illi victi irâ vetuêre reddi, vetuêre in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data; ut, contacta regiâ prædâ, spem in perpetuum cum his pacis amitteAger Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, 20 consecratus Marti, Martius deinde Campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi: quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudêre in Tiberim, tenui fluentem àquâ, ut mediis 25 caloribus solet: ita in vadis hæsitantis frumenti acervos sedisse illitos limo: insulam inde paulatim, et aliis, quæ fert temerè flumen, eòdem invectis, factam postea credo additas moles, manuque adjutum, ut tam eminens area, firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Di30 reptis bonis regum, damnati proditores, sumptumque supplicium, conspectius eò, quòd pœnæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus imposuit; et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi juvenes: sed a cæte35 ris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos; miserebatque non pœnæ magis homines, quàm sceleris, quo pœnam meriti essent; illos, eo potissimùm anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Juniâ, Patres, plebem, quidquid Deo40 rum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli, proderent. Consules in sedem processêre suam, missique lictores ad

sumendum supplicium nudatos virgis cædunt, securique feriunt; quum inter omne tempus pater, vultusque et os ejus, spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicæ pœnæ ministerium. Secundum pœnam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, 5 præmium indici, pecunia ex ærario, libertas et civitas, data. Ille primùm dicitur vindictâ liberatus : quidam vindicta quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum, observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.

66

10

VI. His, sicut acta erant, nuntiatis, incensus Tarquinius non dolore solùm tantæ ad irritum cadentis spei, sed etiam odio irâque, postquam dolo viam obseptam vidit, bellum apertè moliendum ratus, circumire supplex Etruriæ urbes ; orare maximè Vejentes Tarquiniensesque, ne se ortum, 15 66 ejusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modò reg<< no, cum liberis adolescentibus ante oculos suos perire "sinerent. Alios peregrè in regnum Romam accitos: se (6 regem, augentem bello Romanum imperium, a proximis ́ "sceleratâ conjuratione pulsum:, eos inter se, quia nemo 20 ። unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; "bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris ، esset. Patriam se regnumque suum repetere, et persequi "ingratos cives velle. Ferrent opem, adjuvarent; suas 66 quoque veteres injurias ultum irent, toties cæsas legiones, 25 66 agrum ademptum." Hæc moverunt Vejentes; ac pro se quisque, Romano saltem duce, ignominias demendas, belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet: pulchrum videbatur, suos Romæ regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus, ad repeten- 30 dum regnum belloque persequendos Romanos, secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum est, obviàm hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit (præerat 35 Aruns Tarquinius, filius regis): rex ipse cum legionibus sequebatur. Aruns, ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde jam propiùs ac certiùs facie quoque Brutum cognovit, inflammatus irâ, "Ille est vir," inquit, "qui nos ex"torres expulit patriâ. Ipse, en, ille, nostris decoratus 40 "insignibus, magnificè incedit. Dii regum ultores, adeste." Concitat calcaribus equum, atque in ipsum infestus consu

lem dirigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus: avidè itaque se certamini offert adeòque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut, con5 trario ictu per parmam uterque transfixus, duabus hærentes hastis, moribundi ex equis lapsi sint: simul et cætera equestris pugna cœpit; neque ita multò pòst et pedites superveniunt. Ibi variâ victoriâ, et velut æquo Marte, pugnatum est dextra utrimque cornua vicêre, læva superata. Vejen10 tes, vinci ab Romano milite assueti, fusi fugatique : Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solùm, sed etiam ab suâ parte Romanum pepulit.

VII. Ita quum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissâ irritâ re, nocte ambo ex15 ercitus, Vejens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adjiciunt miracula huic pugnæ: silentio proximæ noctis ex silvâ Arsiâ ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; hæc dicta; "Uno plus Etruscorum "cecidisse in acie; vincere bello Romanum." Ita certè 20 inde abiêre Romani, ut victores; Etrusci pro victis. Nam, postquam illuxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit, triumphansque inde Romam rediit. College funus, quanto tum potuit apparatu, fecit: sed multò majus morti decus publica fuit mœstitia, eò ante 25 omnia insignis, quia matronæ annum, ut parentem, eum luxerunt, quòd tam acer ultor violatæ pudicitiæ fuisset. Consuli deinde, qui superfuerat, (ut sunt mutabiles vulgi animi) ex favore, non invidia modò, sed suspicio etiam cum atroci crimine, orta. Regnum eum affectare, fama 30 ferebat; quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti, et ædificabat in summâ Veliâ : "ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore." Hæc dicta vulgò, creditaque, quum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo, submissis fascibus in concionem escendit. 35 Gratum id multitudini spectaculum fuit; submissa sibi esse imperii insignia; confessionemque factam, populi, quàm consulis, majestatem vimque majorem esse. Ubi audire jussi, consul laudare fortunam college, "quòd, liberatâ "patriâ, in summo honore, pro republicâ dimicans, maturâ 40❝ gloriâ, nec dum se vertente in invidiam, mortem occubu"isset: se superstitem gloriæ suæ ad crimen atque invidiam 66 superesse: ex liberatore patriæ ad Aquillios se Vitellios

66

« IndietroContinua »