Immagini della pagina
PDF
ePub

PRÆFATIO.

1

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim: quippe qui, quum veterem, tum 2vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid adlaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et me ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini obficient, me consoler. 4 Res est præterea 5 et inmensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem præ

6

[blocks in formation]

2 Vulgatam rem] Rem vulgo a scriptoribus historiarum factitatam. Hæc igitur mens est Livii. Est hic vetus et usitatus scribentium mos, ut si historiam, etiam post multos alios, condere aggrediantur, sentiant et dicant sese facturos operæ pretium; rati aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos. Ego facturusne operæ pretium sim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim, ne pravam ceterorum consuetudinem videar imi

[blocks in formation]

scribendo complecti volo, est argumentum quod excrescere debeat in immensum opus; ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, eademque ab exiguis.

...

5 Et immensi] Cona procul dubio sunt duo, quæ pime sequuntur, orationis membra, ut quæ supra

[ocr errors]

. et quæ ab exiguis... quum utrumque rationem afferat cur res sit immensi operis. Itaque vel delenda est vocula et ante immensi: (quam quidem ignorat unus e nostris codicibus) vel dicendum est ei respondere et legentium plerisque, prorsus quasi scripsisset Livius: Prætereu et res est immensi operis.... et legentium plerisque. Non raro apud nostrum particulæ illæ et et, quum tum, ita collocatæ reperiuntur, ut, licet quoad sensum sibi respondeant, quoad structuram tamen verborum ex adverso sese non respiciant. Sic infra c. 25. Feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus: et 1. VI. c. 23. Ferox

quum ætate et ingenio, tum multitudi-
nis.
spe inflatus.

...

6* Festinantibus ad hæc nova] Quia

b

8

valentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, 7 omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poeticis magis 9 decora fabulis, quam inconruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec adfirmare, nec refellere, in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, 10 utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paullatim disciplina, velut "desidentes primò mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire experint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nee vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias: inde, foedum inceptu, fœdum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis

buti Gron. Crev.

nimirum ardent desiderio cognoscendæ ante omnia historia novissimorum horum temporum, quibus jampridem prævalentis populi vires se ipsæ per bella civilia conficiunt.

7 Omnis expers cura] Non verebatur Livius, ne rebus Numæ aut Servii Tullii memorandis cujusquam animum offenderet. Itaque remotissimæ illius antiquitatis historiam scribenti vacuus omni cura erat animus: non itidem futurus erat Cæsariana tempora tractanti.

8 Ante.. condendam.. urbem] His verbis designari videtur tempus remotius, quo videlicet nondum is erat rerum status, ut brevi Roma condenda foret :* pua, tempus ante Romulum natum.

9 Decora] Magis convenientia Poeticis figmentis, quam incorruptæ et sinceræ rerum gestarum historiæ. Decora fabulis, quomodo infra c. 42. Hunc ordinem vel paci decorum, vel bello.

10 Utcunque] Utcunque animadversa, i. e. quoquomodo ad ea attenderis, sive acriter, sive negligentius. Utcunque existimata, i. e. quoquomodo de iis judicaveris, sive vera, sive falsa putaveris.

11 Desidentes] Paulatim labi incipientes. Translatio ducta ab iis, quæ leni motu in semet deprimuntur. Desidentes hic a desido. Ceterum hic olim legebatur dissidentes. Correxit Lipsius e suis libris.

exemplis ditior fuit: 12nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque inmigraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 13 Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis 14 potius ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut 15 orsis tanti operis successus prosperos darent.

[ocr errors][merged small]

12 Nec in quam civitatem] Ultimam vocem, quam ignorant vulgo editi, Jac. Gronovius exstare affirmat in antiquissima omnium editione ab Andrea adornata, et in Aldina anni 1518. in scriptis vero septem. Nos eam itidem in omnibus nostris invenimus. Huic MSS. codicum consensui repugnare fas non esse duximus. Offendit editores, quæ visa est non necessaria vox. Sed ejusmodi iterationes, vel nominis ejusdem post relativum, vel diversorum ejusdem sensus nominum, creberrimæ sunt apud Latinos scriptores.

13 Nuper] Divitiæ invexere avaritiam, i. e. sitim divitiarum; et abun

dordiunde Gron. Crev.

dantes voluptates desiderium ipsarum voluptatum, dum luxu solutos cives libido quædam pereundi perdendique omnia agitat. Alii malunt desiderium pereundi perdendique omnia per luxum atque libidinem.

14 Potius... libentius] Sufficiebat libentius. *Sed ejusmodi pleonasmi non inusitati sunt apud optimos scriptores, qui perspicuitati maxime serviunt.

15 Orsis tanti operis] Tanto instituto operi. Orsa operis inceptum opus. Sic Statius IV. Sylv. 7. ad Maximum Junium: Orsa Sallusti brevis, pro opere ipso Sallustii.

[ocr errors][merged small][merged small]

3

1

JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, 1Enea Antenorequea, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. 2 Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Hene- Antenoris tûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, fata. rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, & pagoque inde Trojano nomen est, gens universa Veneti adpellati. Ænean, ab simili clade domo pro- Æneæ fata. fugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quærentem sedes delatum: ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. 5 Duplex ina Enea Antenorique Crev.

1 Enea Antenorique] Decem codices allegat Jac. Gronovius, in quibus exstet hæc scriptura, quam et sex nostri retinent. Eam itaque admisimus. Sensus est: Achivos jus omne belli, id est, quidquid jure belli in victos licet, nulla ex parte exercere in Æneam Antenoremque voluisse. Sic infra 1. II. c. 12. Porsena ad Mucium: jure belli liberum te... dimitto.

2* Casibus deinde variis] Hæc communiter cadunt in Antenorem et Ænean, quorum mox casus varii describuntur.

3* Pagoque inde Trojano nomen est] Atque ex illa origine pagus quidam agri Veneti ad nostram usque ætatem Trojani nomen retinuit. Pagus con

stat ex pluribus vicis, gens autem ex
pluribus pagis. Itaque hic bene distin-
guitur pagus Trojanus a vico Troja, et
a gente universa Venetis.

4 Ab Sicilia, classe Laurentem agrum
tenuisse] Ideo observat Livius Æneam
ab Sicilia classe Laurentem agrum
tenuisse, ut indicet eum non ab Sici-
lia in proxima Italiæ transgressum,
pedestri deinde itinere ad Laurentem
agrum pervenisse, sed recto cursu ab
Sicilia ad Laurentis agri littora navi-
bus delatum fuisse. Hunc locum va-
nis conjecturis sollicitant ambo Gro-

novii.

5 Duplex exinde] Scripti aliquot a Gronovio memorati, et quatuor e nostris: duplex inde.

« IndietroContinua »