Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

EXCUDIT C. L. F. PANCKOUCKE

EQUES LEGIONI HONORIS ADSCRIPTUS

FRANCOFURTI

(Ad Monum)

APUD JOH. CHRISTH. HERMAN

LIPSIE

APUD JOH. AMBR. BARTH

M DCCC XXX.

BRC

878

02 565

1830

NOTITIA LITTERARIA

DE C. JULIO CESARE

EX G. J. VOSSIO,

J. A. FABRICIO, ET H. DODWELLO.

C. JULIUS CESAR dictator, eloquentia doctrinaque non minus, quam incredibili ingenii animique vi, rerumque gestarum magnitudine clarissimus, post Galliam subactam, victum Cn. Pompeium, et oppressam libertatem, quum summa potestate paulo ultra quadriennium moderate satis usus fuisset, in curia a conjuratis confossus periit idibus martiis, anno urbis 710, ante Chr. 44, ætatis 56. Maximus imperatorum, summusque auctorum fuit, ut ait Tacitus, et varia admodum scripsit: ex quibus sola supersunt, quæ in re historica reliquit. Nempe exstant ejus De bello quod cum Gallis gessit Commentariorum libri vii, quorum singuli singulorum annorum res complectuntur. Unde Hirtius, VIII, 48: « Scio Casarem singulorum annorum singulos commentarios fecisse, quod ego non existimavi mihi esse faciendum. » Ad hæc tres de bello civili. Ciceronis de iis commentariis judicium

est hujusmodi in Bruto: « Commentarios scripsit valde quidem probandos; nudi sunt, recti, et venusti omni ornatu orationis, tanquam veste detracta: sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam; ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit. » De iisdem Hirtius ita prædicat, in præfatione libri vi de Cæsaris bello gallico : « Adeo probantur omnium judicio, ut prærepta, non præbita facultas scriptoribus videatur. Cujus tamen rei major nostra, quam reliquorum, est admiratio. Ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus. »

Et tanta quum sit commentariorum Cæsaris venustas, tamen nonnulli eruditi Cæsari abjudicant. Sed quis non credere malit ipsi Suetonio Tranquillo, qui sic scribit in Julio, cap. 56: «< Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici, Civilisque belli Pompeiani; nam Alexandrini Africique, et Hispaniensis, incertus auctor est? Alii enim Oppium putant; alii Hirtium, qui etiam gallici belli novissimum imperfectumque librum supplevit. Quis non credere malit Tullio, Hirtioque, quorum verba Suetonius continuo subjungit? Fidem item habeat Straboni, qui initio libri iv, advocat ὑπομνήματα θείου Καί σαρος, id est Commentarios divi Cæsaris. Item credat Plutarcho, quando, quæ ex Cæsaris de bello civili commentariis citat, ea hodieque ibi leguntur. Ad hæc ve

>>

« IndietroContinua »