Immagini della pagina
PDF
ePub

teribus credat grammaticis, qui ex commentariis istis quæ adducunt, Cæsari tribuunt, non alteri.

Reliquit et Cæsar Ephemeridem, sive Diarium rerum a se gestarum.

Etiam jussu ejus scriptus est liber de Situ orbis romani. Æthicus in præfatione : « Itaque Julius Cæsar, bissextilis rationis inventor, divinis humanisque rebus singulariter instructus, quum consulatus sui fasces erigeret, ex senatusconsulto censuit, omnem orbem jam romani nominis admetiri per prudentissimos viros, et omni philosophiæ munere decoratos. Ergo a Julio Cæsare et Marco Antonio Coss., orbis terrarum metiri coepit; etc.» Puto autem idem esse opus quod varie postea interpolatum, nunc sub Antonini et Æthici nomine legitur.

A. Hirtius sive, ut alii scribunt, Hircius, auctor est libri yılı de Cæsaris bello gallico, ut Suetonius in Julio testatur, cap. 56. Sane non esse ipsius Cæsaris satis indicat, præfatio ejus ad Balbum, quæ sic incipit: «Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, quum quotidiana mea recusatio, non difficultatis excusationem, sed inertiæ videretur deprecationem habere : difficillimam rem suscepi, Cæsaris nostri commentarios rerum gestarum Galliæ, non comparandos superioribus atque insequentibus ejus scriptis, contexui. » Ejusdem sunt libri de Bello alexandrino et africano ; nam continuo sequitur : « Novissimeque imperfecta ab rebus gestis Alexandriæ confeci; » et post aliqua excusatione ejusmodi utitur : « Mihi ne illud quidem accidit, ut alexandrino atque africano bello interessem : quæ bella quanquam ex parte nobis Cæsaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quæ rerum novitate aut admiratione nos capiunt : aliter, quæ pro testimonio sumus dicturi. » Videtur tamen Hirtius non ista solum scripsisse, sed quæcunque Cæsar post bellum gallicum gessisset usque ad finem vitæ. Nam ibidem legas : « Novissime imperfecta ab rebus gestis Alexandriæ confeci, usque ad exitum, non quidem civilis dissensionis, cujus finem nullum videmus, sed vitæ Cæsaris. » Verum puto, si libri de Bello Hispaniensi ejusdem essent auctoris, uti Gallici, Alexandrini, et Africani belli, ita Hispaniensis etiam disertim meminisset. Nec liber is aliud videtur, quain Ephemeris : ut sunt argumenta illa, eodem tempore, ejusdem diei tempore, similiaque, quæ ibi occurrunt. Fortasse est Balbi.

Sane Cornelii Balbi Ephemeridem laudat Sidonius libro ix, epistola xiv. «

epistola xiv. « Quis, inquit, Balbi Ephemeridem fando adæquaverit? » Ejus autem gesta Cæsaris signasse, indicat Suetonius in Julii vita, cap. 81: «Cujus rei, ne quis fabulosam aut commentitiam putet, auctor est Cornelius Balbus familiarissimus Cæsaris. » Atque olim exstitere Cæsaris ad hunc Balbum epistolarum libri, familiaritatis istius indices, teste Gellio, lib. xvii, cap. 9.

Sed si Balbi Ephemeris non sit, omnino auctor illius fuerit C. Oppius, ab nonnullis existimatus auctor eorum, quæ Hirtio ab aliis tribuerentur; quemadmodum Suetonius in Julio docet , cap. 56 : quod inde provenisse putamus, quia alia Hirtium, alia Oppium haberent auctorem. Nos, ut dixi, Hirtium plane putamus scripsisse de bello Gallico, Alexandrino et Africano; unius enim auctoris esse liquet : sed de bello Hispaniensi, quod alius est auctoris, cui potius tribuamus, quam Oppio, non video.

Henricus Dodwellus, in dissertatione de auctore libri octavi de bello gallico, et librorum de Alexandrino, Africano atque Hispanico bello, probare conatur : 1° auctorem prologi ad librum viii de Bello Gallico, Hirtium potius fuisse videri, quam Oppium; 2° eumdem auctorem librorum sequentium de Bello Alexandrino, Africano, Hispanico; sed post Cæsaris mortem ; 3° librum Hirtii de Bello Africano multis post Hirtium seculis interpolavit Julius fortasse Celsus; 4° et idem factum esse in libro Hirtii de Bello Hispanico.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

NOTITIA LITTERARIA

DE C. JULIO CÆSARE

EX G. J. VOSSIO,

J. A. FABRICIO, ET H. DODWELLO.

C. Julius Cæsar dictator , eloquentia doctrinaque non minus, quam incredibili ingenii animique vi, rerumque gestarum magnitudine clarissimus, post Galliam subactam, victum Cn. Pompeium, et oppressam libertatem, quum summa potestate paulo ultra quadriennium moderate satis usus fuisset , in curia a conjuratis confossus periit idibus martiis, anno urbis 710, ante Chr. 44, ætatis 56. Maximus imperatorum, summusque auctorum fuit, ut ait Tacitus, et varia admodum scripsit : ex quibus sola supersunt, quæ in re historica reliquit. Nempe exstant ejus De bello quod cum Gallis gessit Commentariorum libri vii, quorum singuli singulorum annorum res complectuntur. Unde Hirtius, viII, 48 : « Scio Cæsarem singulorum annorum singulos commentarios fecisse, quod ego non existimavi mihi esse faciendum. » Ad hæc tres de bello civili. Ciceronis de iis commentariis judicium

« IndietroContinua »