Immagini della pagina
PDF
ePub

exaudirentur. Jamque et triremes complebantur, quæ cæteras quoque Pompeii naves comprehenderent: sed illas, propere vulsis ancoralibus, favens a terra ventus Cyprum retulit; Ægyptii a vano persequendi incepto destiterunt : pars tamen navium capta direptaque; et in his Q. Pompeius A. F. Bithynicus occisus.

XVII. Sic Magnus ille Pompeius, in conspectu conjugis liberorumque casus, inter imbellicitatis humanæ illustrissima documenta memoratur. Quum non Romæ modo, sed ubivis ferme terrarum, perpetuo tenore felicitatis principem locum diutissime tenuisset; eo ipso tempore, quo vel maxime florere fortuna et potentia videbatur, præceps subito datus, pridie natalem suum, quo die olim tam dispari sorte, de Mithridate et piratis clarissimum triumphum duxerat, clientis sui supplex, famulorum ejus manibus invenit necem. Cura tamen decore cadendi etiam morienti fuit: toga capiti obducta, ne quis gestus notari, aut vox indigna priore Pompeio excipi posset, gemitu tantum edito excepit

enses.

XVIII. Caput ad regem relatum est, siccataque cute conditum ægyptio more. Truncus contemptim abjectus in litore, a Philippo liberto utcumque crematus conscissæ scaphæ lignis, sepultusque est ; quum ad idem officium, alius etiam civis romanus forte accucurrisset. Tumulum postea fluctus marini disjecerunt; et imagines, quas proximorum temporum admiratio posuerat, sequentium negligentia male habitas in Casii Jovis æde retrusit in cellam, ubi vetera truncataque signa reponebantur (favissas Romæ vocabant), donec Hadrianus Cæsar, imperium totum undique perlustrans, quum in Ægyptum venisset, et effigies reperit ornavitque, et tumulum inquisitum refici repurgarique jussit. XIX. Vix relatu dignum, tamen ad ineptam hominum cavendam sollicitudinem non inutile tradunt auctores, ex

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

vaticinio quodam Cassios semper suspectos Pompeio fuisse; quum nemo hominum hoc nomine, sed mons scilicet Casius fatalis ei prædictus esset. Postridie mortem Pompeii sequutus illum e Cypro L. Lentulus advenit, ignarus omnium, quæ accidissent; sed conspecto in litore rogo, nescio qua occulta vi commovente animum, Eccui hic, inquit, justa tam exiliter fiunt?»> nec longo interposito spatio, « Fortassis tibi, Cn. Pompei!» Divinavit amici casum, unde suam quoque fortunam pendere non nesciebat. Nec diu superfuit; comprehensus enim ab rege, ad Pelusium in custodia necatus est.

[ocr errors]

XX. At qui in Cyprum refugerant, diversa exinde loca petiverunt. Interim Cæsar post victoriam, biduo tantum honori simul deorum, et quieti militum dato, omissis curis aliis, Pompeium, quocumque terrarum se contulisset, sequi certus, boc uno angebatur, quod neque nuntiis, neque fama fiebat certior, quam in partem Pompeius intendisset fugam. Postremo quum interrogatus ea de re Brutus, argumenta quædam protulisset, in Ægyptum fugisse videri, credidit, eoque statuit accedere. Igitur assumpto equitatu, et una legione minoribus itineribus subsequi jussa, per Thessaliam in Macedoniam profectus est. Thessalis ob navatam in bello operam, præbitaque auxilia, simul terram honorans victoriæ suæ testem, libertatem reddidit.

XXI. Atheniensibus etiam rata tum sors fuit, quam inter initia condendæ urbis imposuisse deos fabulæ vulgarunt: Neptunum, uti semper temere consulerent; Minervam, uti nihilominus commoda fortuna uterentur. Nam tum quoque Cæsar ignovit deprecantibus, severe increpitans, et hac voce adjecta: « Quousque vos, vestro merito pereuntes, majorum ⚫servabit gloria?» Deinde quum per Macedoniam Amphipolin pervenisset, Hellespontum petiit, in Asiam transmissurus. Ibi eum e maximo periculo admirabilis fortuna eripuit, quum inopia triremium vectoria navicula trajiciens,

[blocks in formation]

in paratissimam hostium classem, et acerrimum ducem incidisset.

XXII. Corcyræ trecenta Pompeii triremes steterant: inde quum discederetur, cum majore numero reliquos, ut est expositum, transjecit in Africam Cato; triremes septuaginta C. Cassio datæ, quibus Pontum Pharnacemque adiret, illum quoque regem conciturus. Tum autem, audito adesse Cæsarem, quasi deprehensus ipse esset, supplices e navi tendens manus, veniam sibi suisque orabat. Agnovit Cæsar fortunam suam, et non contentus hac victoria, nedum incolumitate, dubitavit, an reciperet; fuitque a Bruto, cujus sororem Cassius duxerat, exorandus.

XXIII. Hæc ita, sequutus auctores, qui C. Cassium in Hellesponto deditum scribunt, posui; cæterum Suetonius et Dio, scriptores minime spernendi, L. Cassium tradiderunt rostratas decem habentem supplicem Cæsari factum. Sane a præfracto contumacique C. Cassii ingenio permultum ea vilitas dissidet; nisi, quod Appianus censet, fortunæ Cæsarem efferenti cedere tum omnia debuerunt. At Cæsar, prætervectus oram Asiæ, Ephesum attigit, ibique senatores omnes ex provincia sub eosdem dies eo convocatos esse cognovit a T. Ampio Balbo, qui ad tollendam ex templo sacram pecuniam testibus his uti cogitasset. Sic iterum servata Ephesia Dianæ pecunia, Ionas cæterasque gentes Asiæ, missis legatis deprecantes, venia prosequutus, insuper provinciam publicanorum injuriis, et triente soliti tributi levavit: nec tamen omisit locupletiorum publicare fortunas, quos favisse Pompeio constabat; quorum Pythodorus ex Asiarcharum numero, quum duobus talentorum millibus amplius possideret, redemit a Cæsare opes suas, neque minores reliquit liberis: unde mox ad regale fastigium adscenderunt.

XXIV. Tum vero et Gnidiis immunitas data propter Theopompum, qui inter græcos amicos præcipue gratiosus et potens apud Cæsarem erat. Sed Cæsar paucis diebus in Asia

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

moratus, jamque minus dubitans in Ægyptum isse Pompeium, quod Cypri visum esse cognoverat, Rhodum navigavit, et collectis, quot subito poterant, navibus virisque, cum equitibus octingentis, duabusque legionibus, una, quam sequi ex Thessalia jusserat, altera, quam a Fusio legato evocaverat ex Achaia, navibusque longis rhodiis decem, asiaticis paucis, sub noctem inde solvit; ignaris cæteris, quo tenderet: sed gubernatores interdiu vexillum prætoriæ navis, noctu Pharum sequi jusserat.

XXV. Sic tertio post die Alexandriam pervenit. Sed in his legionibus tria millia ducenti haud amplius milites erant : reliquos vulnera laborque, festinantem imperatorem consequi vetuerant. Sed Cæsar, animi magnitudine et fama rerum gestarum fretus, omnem sibi locum, quamtumlibet infirmis præsidiis, tutum fore existimabat. Tamen, quia tumultuantes recenti morte Pompeii Alexandrinos repererat, veritus litori se credere, ancoras jecit; donec ad eum Theodotus venit, caput et annulum Pompeii (ensifer leo insculptus erat, ut Plutarchus tradidit; ut Dio, tria tropæa) tanquam fidei pignus offerens.

XXVI. Ibi Cæsarem, agnito generi capite, flevisse referunt, aversatumque portantem esse; persona mœrentis assumpta, quanquam intime gaudere morte æmuli putaretur. Reliqua tamen ejus mansuetudo facile declarat, veras illas, non simulatas, lacrymas fuisse. Princeps enim omnium esse volebat certe; nec excogitari necessitudo ulla posset, quam isthoc pretio proposito violandam esse non existimaret: sed hoc dedisses, erat hominum omnium mitissimus, et qui amplissimum quemque cupidissime servaret, tanto majorem gloriam suam futuram ratus, quanto potentiores nobilioresque viri suo beneficio viverent. Quocumque animo, vultum certe servans, caput Pompeii pluribus et pretiosissimis odoribus concrematum, honeste funerandum curavit in suburbio, ubi post debellatam Ægyptum ædem

[blocks in formation]

condidit Nemeseos, quæ sub Trajano demum diruta est ab Judæis rebellantibus.

XXVII. Inter hæc appulsus Alexandriam Cæsar, quum navi primum egrederetur, magno tumultu exceptus est, concurrente milite, quem præsidio urbis Ptolemæus reliquerat, et fremente vulgo, cui præferendis Cæsari fascibus imminui majestas regia videbatur. Igitur ipse concessit in regiam; pars militum, quod exarmari commilitonum suorum nonnullos viderant, in altum se receperunt, donec omnes simul naves applicarent.

:

XXVIII. Non fallebat Cæsarem, quanto suo periculo inter infidos et validos in populosissima urbe commoraretur; videbatque regis et cæterorum erga se non aliam fidem fore, quam in Pompeium fuisset sed Etesiis tenebatur, qui sunt Alexandria navigantibus adversissimi venti. Ergo dissimulando animo, donec vires contraheret, templa cæteraque celebriora urbis ædificia lustrabat, audiebatque sapientiæ professores stans et populo immixtus; aliisque rebus omnibus captum se pulchritudine locorum et alexandrinæ vitæ æmulatione testabatur: unde illi mira vulgo gloria atque gratia quæsita est, præsertim quum etiam comiter excipiendo singulos licentioribus conviviis penitus laxare animum videretur; jam propemodum effecta consuetudine, ut pernoctaret inter epulas, quod ille vitandarum insidiarum causa usurpabat, quas sibi sentiebat a Pothino strui.

XXIX. Nec enim ab hoc prætermittebatur quidquam, quod ad invidiam Cæsaris, et exasperandos in eum quoslibet pertinebat. Pecunia maxime deerat Cæsari : ergo etiam Asiam prætercurrens, quum fuisset in omnibus liberalis et clemens, stipendium tamen imperaverat ; et nunc Alexandriæ mutuum reposcebat. Nam Auleta Ptolemæo grandem summam expensam ferebat, supra septingenties sestertium:

--

S XXVI. Liv. Epit.
Dio. Val. Max. V, 1. Lucan.
Cæs. cap. 30, 74 et 75. — § XXVII. Vǝl. Max.

Liv. Epit. Lucan. X, 10.

Cæs. cap. 35.

[blocks in formation]

. Dio.

[ocr errors]

Sueton. in

Appian. Cæs.

-

§ XXVIII. Sueton. in

Flor. IV, 2. - Vell. II, 54. Cæs.

-

-

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »