Immagini della pagina
PDF
ePub

cæteri metu, an alia causa, incertum, nihil egerunt amplius, quam ut mandata porrigerent.

XIV. Accepit ille gaudens causam sibi datam ab senatu hostiliter agendi. Quamobrem in conspectu legatorum Mutinam verberavit tormentis ; et multa statim in senatum, in Ciceronem, in Octavianum, coram iisdem effudit : «< Mirari, quod Romæ sint, qui Cæsarem, optime de republica meritum, pro tyranno et hoste habeant; Ciceronem non habeant, qui, servatus a Cæsare, quum necari jure potuisset, hanc ei referat gratiam, ut percussores ejus potiores habeat amicis omnibus: Decimum, donec recte fecisset, <habuerit odio; idem nunc parricidam diligat: huic conservatam provinciam velit, a solo Cæsare datam; Antonio eat ereptum, quam habeat populi romani beneficio. Sed et Patres conscriptos pravis consiliis uti, qui in gratiam pueri (Cæsarem notabat) se afficerent injuriis. Dari præ«mia militibus, qui a se descivissent, cui senatusconsulto essent dati; minas denuntiari his, qui maneant in officio. Eam vero rem tam ad suum incommodum, quam reipublicæ detrimentum, depravata in tantum disciplina, <pertinere.

XV. «Se tamen assensum esse decretæ oblivioni, propter viros duos, Cassium et Brutum. Sed quando ipse et Dolabella hostium numero habeantur, non aliam ob causam, quam quia jure data retineant, se quoque irritam pactionem illam oblivionis facere, quam hi, quorum ad beneficium ea res pertineret, priores violassent.» Dedit deinde vicissim mandata iisdem legatis perferenda senatui; quanquam et ipse legatum mitteret L. Varium, ædilitium hominem, compotorem suum, cui propter morum turpitudinem cognomentum erat inditum Cotyla. Mandatorum ea fuit summa, « futurum se in potestate senatus, amore pacis et patrice. Ciceroni, a quo profecta sciat, quæ nomine senatus scripta fuissent, hæc respondere: sibi concessam ple

$ XIII. Dio. ·Cic. Philipp. VI, 3; VIII, 2, 7, 11; XII, 7, et ad Famil. I, 33.-§ XIV. Cic. Philipp. VIII, 7. Appian. Dio.

«

<< biscito Galliam, jusque datum bello Decimum prosequendi, << lege contempta repugnantem: adeoque si perstet, pœnas « ab eo sumpturum, uno percussorum pro omnibus, ut « tandem exsolvatur piaculo senatus, quo per Ciceronem « Decimo opitulantem se obstringat

[ocr errors]
[ocr errors]

XVI. Hæc legatis senatus injuncta. Modestiora perVarium, tectiora certe, nuntiavit : « Provinciam (his enim verbis usus est) remitto; exercitum depono; privatus esse non recuso; << omnia obliviscor; in gratiam redeo, si legionibus meis, «<et si equitibus, et si cohorti prætoriæ prædam agrosque « dederitis; et quibus ego atque Dolabella dedimus agros, «eos tenere patiamini ». Postulavit præterea, « uti chirogra"phorum atque commentariorum Cæsaris obtentu facta sua atque collega decreta manerent; ne tangerentur rationes ad Opis; ne fraudi esset septemviris agrorum dividendo«rum, quod egissent, cæterisve, qui secum essent, et ad« versus leges commisisse dicerentur : ne sua judiciaria lex abrogaretur: ut pro Togata Gallia Comatam provinciam naberet cum sex legionibus, iisque suppletis ex D. Bruti « exercitu, non solum ex delectu suo; tamdiuque ut obti«neret, quamdiu M. Brutus, C. Cassius consules prove consulibus futuri in provinciis essent ».

[ocr errors]

a

[ocr errors]

R

XVII. Hoc addebat, ut potentes viros demereretur, simul Cæsari sollicitudinem immitteret, ne cum his conjungeret vires Antonius, si nimis ab eo premeretur. Non enim erat ullum concordiæ studium Antonio; nec aliud agebat his mandatis, quam ut colorem quæreret bonæ causæ, senatui se permittens; sed has conditiones adjecerat, quas neque recepturus senatus esset, neque Cæsar pateretur. Qua enim ratione hic aut interfectores patris sui consules creari sineret; aut Antonianis copiis paria decerni præmia, quam decreta suis essent; atque per hoc Antonii apud milites auctoritatem et potentiam adaugeri? Neque dubitatum est, quin extemplo hostis Antonius judicaretur: militibus alia

S XV. Cic. Philipp. VIII, 8; XIII, 12, et ad Famil. XII, 4.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

- SXVI. Cic. Philipp. X, 8 et 9.

diceretur dies, uti nimirum cum Antonio fuisse fraudi non esset his, qui ante idus martias eum reliquissent, et aut ad consules, aut ad Cæsarem, aut ad Brutum adissent.

XVIII. Consulibus permissum, ut rempublicam defenderent, viderentque, ne quid ea detrimenti acciperet. In hæc quia ingenti pecunia erat opus, quintam et vicesimam facultatum omnium conferri jusserunt. Hoc tempore præcipua Ciceronis opera fuit, quotidianis ferme concionibus populum hortantis: hinc et armorum magna vis gratuito fabrorum labore, et variis nominibus pecuniæ collectæ. Antonii præsertim amicis, auctore eodem, impensa graves injunctæ ; quas illi sane sustinebant alacriter, tanquam re ipsa criminationes refellerent. Etiam municipia Italiæ opes suas conferebant, principibus pecuniæ pollicendæ Firmanis, quibus ob eam rem acta erant ab senatu gratiæ; quemadmodum et Marrucinis, qui ignominia notandos censuerant, quotquot militiam subterfugissent ; et L. Nasidio equiti romano, cujus hortatu non milites modo facti vicini, sed etiam facultatibus sublevati fuerant.

XIX. Patavini quoque, rejectis Antonianis, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis consules et Cæsarem juverunt; horumque studium alii Transpadani, qui prius Antonio favere putabantur, imitati sunt. Sed eo perventum erat, ut Urbem, jam inde a triumpho Pauli Macedonico immunem a tributis, subire insolitum onus, pecuniam dare, contribuere, solvere oporteret. Nam et Mutinensis Brutus valde urgebatur inopia; et Marcus non abundabat: et ad vocem tributi quotidie obdurescebant homines, quæ supra annos centum viginti vix audita in Urbe fuerat. Et renato in Africa bello, etiam Q. Cornificius pecuniam petebat. Igitur et senatores in singulas tegulas sive propriarum adium, sive conductarum, quaternos obolos pependerunt: maxima enim erat rei nummariæ difficultas publice, ut etiam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

annuos prætermitti ludos oporteret, præterquam paucos obiter factos, et dicis causa.

XX. Igitur M. Bruto, qui per eadem tempora provincias et exercitus a se occupatos retinere jubebatur, senatusconsulto permissum, uti pecunia, si qua opus sit, et exigi possit, utatur, exigatque, a quibus videatur; ad rem militarem mutuam sumat a civitatibus, frumentumque imperet. Eodem senatusconsulto laudatus est, Q. Hortensius, jussusque cum Q. Cæpione proconsule et legatis suis Macedoniam provinciam obtinere, quoad ei ex senatusconsulto successum sit. Sed et C. Cassio decretum, uti Syriam obtineret cum imperio, bellumque cum Dolabella gereret. Q. Cæpionis nomine non alium nisi M. Brutum intelligi monendum est, qui nomen illud prænomenque, quum ab Servilio Cæpione avunculo esset adoptatus, adsciverat. Dum hæc in Antonium Romæ fiunt magno plerorumque studio, non defuerunt, qui partes ejus modis omnibus tutarentur. Ex quorum numero adversus senatusconsultum, quo contra rempublicam fecisse existimabantur, ad Antonium profecti sunt prætores ejus anni duo, P.Ventidius, L. Marcius Censorinus; unusque tribunus plebis, et designati duo, cum aliis quibusdam senatoribus.

XXI. Alii manentes in Urbe omnem pro Antonio lapidem movebant; Fufius præsertim et Piso, plerumque sententiis dissidere a Cicerone soliti, et pacis commoda inculcantes. Hi neque vestem mutaverunt statim, et senatui fuerunt auctores iterum ad Antonium legatos mittendi, Pansa quoque consule hortatore: dictæque sunt sententiæ, ut consulares quinque, atque inter eos Cicero, legarentur. Sed hic quidem senatui causas, cur proficisci neque posset, neque deberet, luculenta oratione exposuit; atque illo detrectante legationis munus, cæteri quoque remanserunt.

Sed Vibio Pansæ consuli, ad bellum exeunti, fœda ostenta

S XIX. Cic. Philipp. X, 5; XII, 4; idem ad Famil. XII, 4, 5, 14, 28, de Offic. XI, 22, et ad Brut. I, 18; II, 6.

30;

Plut. in Æmil. cap. 63.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Dio,

facta: nam ultima concione, quam ad populum habuerat, quemdam ex turba comitialis morbus prostravit; et qua profectus est hora, statua ejus ænea equestris, quam habebat domi, corruit.

XXII. Equus phaleratus in heri conspectu festinans concidit: inter immolandum, ut solebat, priusquam paludati magistratus proficiscerentur, exta ab haruspice propter mirificam sanguinis exundantis copiam judicari nequiverunt ; et quidam e populo in eodem sanguine lapsus, palmam, quam boni ominis causa proficiscenti daturus erat, cruentavit porrexitque. Ad hæc simulacrum Matris Deum in palatio ab ortu ad occasum se convertit; et Dianæ signum, quod Mutinæ colebatur, plurimo sanguine primum, deinde lete fluxit. Consules ante ferias Latinas ex Urbe profecti sunt, quod semper exitiosum ipsis fuisse, multa documenta declarare videbantur. Neque leviora minis mala sequuta.

XXIII. Rediit Sullana proscriptio, omnisque ferme nobilitas, exceptis, qui fecerunt, sublata est. Hujus calamitatis causa senatui a Dione adscribitur; qui prava calliditate neminem toleraturus dominum, alios aliorum ope studuerit evertere; atque sic offensos sibi omnes effecerit, amicum neminem. Nec reprehendendum hoc judicium esse, manifestum erit ex rerum expositione, quæ sequutæ sunt: quas patebit non alias fuisse, quam ex ejusmodi consiliis proficisci debuerunt. Quippe Antonius, jam dissimulans, quod ab initio solum prætulerat, non propter spretum plebiscitum Decimo bellum se facere, sed tanquam Cæsaris percussori, jactabat, etiam scriptis ad senatum literis ; eo haud dubie animo, ut vel alliceret juniorem Cæsarem, vel certe suspectum partibus faceret.

XXIV. Et profecto varie nutabat Cæsar, incerta temporum et negotiorum intuens. Oblivio præteritorum et impunitas ab senatu data viris ejusdem ordinis, et plerisque arcta necessitate junctis, humanitati imputari poterat; concessæ

[ocr errors]

Cic. in Philipp. passim.

§ XXI. Dio. § XXII. Jul. Obseq. - Dio. - § XXIII. Flor. IV, 6. — Dio. — Cic. Philipp. XIII, 10. - Appiau.

« IndietroContinua »