Immagini della pagina
PDF
ePub

retur; per urinatores extracta parte lapidum, hanc quidem funibus multis contendens deduxit remulco; aliamque ei conjunctam navem, in qua turris ad defensionem excitata fuerat, vi cepit: nactusque molem oppido objectam in speciem insulæ, quatuor biremes subjectis scutulis impulsas vectibus in partem interiorem transtulit ; atque ita utrinque aggressus naves longas vacuas, quæ erant ad terram deligatæ, quatuor ex his abduxit, reliquas incendit: cum his et magna pars oppidi deflagravit; fuissetque receptum Oricum, nisi vulnere Pompeii remissiores facti Ægyptii forent.

LVI. Igitur nec sanato eo, munitionibus interea auctis, difficiliorem futuram oppugnationem resumere ausus, Lissum tentavit: sed repulsus, paucis amissis navibus, tamen onerariis, quas M. Antonius ibi reliquerat, incensis triginta, vagari circum litora, et, expositis subinde militibus, vastare cum Cæsare sentientium agros instituit; donec, clade patris cognita, desertus ab Ægyptiis, ad Catonem se contulit : idemque tum et C. Cassius fecit, et L. Afranius. His cæterisque adjutoribus, priusquam longinquæ spes tentarentur, Peloponnesum retinere statuit, Patrasque occupavit præsidio, multosque et ibi suarum partium, in quibus et Petreius, et Pompeii gener Faustus fuerunt, recepit; et, donec Athenis Megarisque oppugnandis distentus Fusius Calenus fuit, in potestate habuit oppidum.

LVII. Nam, licet amisso Piræeo, Athenæ restiterant : mox his a Cæsare veniam adeptis, Megarenses pertinacius repugnantes expugnavit Fusius, multisque occisis, vendidit reliquos, sed necessariis eorum, et minimo pretio, ut libertati restituerentur : hic modus placuerat ita ulciscendæ contumacia, ne tamen vetustissima civitas prorsus interiret. Neque silentio prætereundum propter novitatem casus, quod inter capiendum oppidum, soluti leones, quos ibi C. Cassius ædilis designatus alebat, in ipsos Megarenses, qui auxilium aliquod inde exspectaverant, irruerunt, adeoque

[ocr errors]

SLV. Appian. B. Civ. lib. II, p. 482. Cæs. B. Civ. lib. III, 38. Dio. LVI. Cæs. - Dio. § LVII. Plut. in Bruto, cap. 13.

discerpserunt multos, ut hostibus etiam dolori spectaculum

esset.

LVIII. A Megaris Patras itum : sed Cato cæterique, recepto præsidio, magna classe Cyrenen petierunt. Dum hæc diversis imperii partibus geruntur, Roma, non jam caput rerum, sed præda victoris, utri serviendum foret, exspectabat. Ut enim militum Cæsaris et consulis Servilii præsens metus tacere Pompeianos, et dissimilem animo vultum induere coegerat; ita clanculum rumusculi captabantur, et, dum quidlibet timetur, aut creditur, sæpius eadem die contrariis nuntiis animi diversos in affectus distrahebantur. Postremo Pharsalicæ pugnæ fama, vix tandem credita (nam et Cæsar per speciem modestia scribere ad senatum noluerat), Julianos omnes redegit; certatimque hoc agebatur inter nobilissimos, ut pro se quisque maxime gavisus hac victoria videri cuperet.

LIX. Igitur, quod sic animatis proximum est, ruentes in adulationem, quidquid excogitari potuit, decreverunt; non jam metu solum, ne odisse felices viderentur, sed spe quoque honorum opumque, quas a Cæsare exspectabant, tanquam aliquid ei dare possent, quod non prius ei dedisset victoria. Putabant tamen (nec fallebantur) magni æstimaturum, si jam, quæ alias suo arbitratu et vi armorum facturus erat, id jure facere existimaretur. Igitur et alia honorum cuiquam antea decreta contulerunt, et nova pleraque : uti de Pompeianis, quemadmodum ei videretur, ita statueret; bellum, cui vellet, faceret; pacem, cui vellet, daret : uti consulatum in quinquennium, tribunitiam potestatem in perpetuum, dictaturam in annum integrum acciperet: triumphum quoque de Juba, quanquam bello nondum cœpto, geri, decreverunt.

LX. Neque minore studio plebs agebat, sciscendis, quæ grata futura victori crederentur. Hoc illud tempus Hirtiæ legis esse reor, qua Pompeiani honores petere vetabantur. At Cæsar, qui tum erat Alexandriæ, senatus populique ro

-

S LVIII, Lucan, IX, 34 et seqq. Dio.

Cic, Phil. XIV, 8.

mani cognita voluntate, dictatura, quanquam extra Italiam agebat, iterum inita, magistrum equitum M. Antonium dixit. Is quoque magistratum eum totó anno gessit; multum ringentibus auguribus, quorum a plerisque vanitas deridebatur, fas in magistro equitum negantium, quod in dictatore probaverant.

LXI. Sed in plerisque annalibus consulatu Q. Fușii Q. F. C. N. Caleni, P. Vatinii P. F. hic annus notatur; quanquam illi magistratus ejus nomen (vis enim penes Casarem erat) extrema demum anni parte receperunt. Calebant interim Alexandrini tumultus, et acribus utrinque animis res gerebatur: divisam in partes urbem hinc Ægyptii, inde Cæsar, magnis operibus communiebant; et ab utrisque, unde poterant, auxilia ciebantur. Apud Cæsarem adhuc Ptolemæus erat, intentiusque servabatur, si nihil aliud, solatium vindicte prebiturus pereunti; atque interim suorum animos vel miseratione periculi, vel auctoritate nominis flexurus.

LXII. Igitur et in superiorem locum productus increpavit audaciam, non contra se minus, quam Cæsarem, ferentium arma, jussitque ponere: sibi enim optime convenire cum Romanis, suæque dignitatis et imperii firmum certumque præsidium habere in amicitia Cæsaris. At illi non tam verba loquentis, quant tempora respicientes, et magis quid velle, quam quid dicere videretur, nihil remissa contumacia institerunt cœptis. Ne mors quidem Achillæ finem aut moram bello attulit; quem suspectum invisumque per Ganymedem occupavit Arsinoe, percussorique imperium copiarum tradidit. Atque ille, militibus largitione placatis, haud segniter administrare bellum orsus, aquationem adimere Cæsari magnæ molis operibus instituit.

LXIII. Jam ante, qui pertinebant in regiam, aquæductus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

interrupti ab Achilla.fuerant; sed aderant specus et putei, unde, licet anguste, Cæsaris milites, pro præsenti tamen necessitate satis aquabantur. Eorum specuum hæc erat ratio: Nilus aquam turbidam atque limosam vehens, quæ multos variosque morbos efficiebat, antiquitus monuerat Alexandrinos, ut, suffossis domibus, aquam e flumine exceptam servarent; donec spatio temporis liquescens potui aptior fieret. Igitur Ganymedes a solertibus hominibus, quales erant permulti Alexandriæ, admonitus, corrumpi aquam in parte Cæsaris, immissa marina, posse, ingenti molitione specus sic intersepit, ut incorrupti manerent ad suam partem pertinentes; Julianis salsæ aquæ, quas ex mari rotis atque machinationibus continenter educebat, affunderentur. Quum ita paulatim salsior aqua ex proximis ædificiis traheretur, admirabantur primum Cæsaris milites, unde ergo mutatio illa procederet, præsertim quum remotioribus adhuc locis, qualis prius, aqua esse videretur.

[ocr errors]
[ocr errors]

LXIV. Sed postquam sensim illa quoque salsum trahere saporem cœpit, conjicientes, quod erat, in eum adducti sunt metum, ut conscendendas extemplo naves, et fuga, licet plenissima periculi, consulendum saluti omnium autumarent. Ibi Cæsar : « Vana vos exercet cura, milites; sed, nisi provideatur, in veram cessura perniciem. Aquæ pe<< nuria movemini neque aliter evitari malum hoc posse creditis, quam in aliud ruendo, cui nullum sit futurum <«< remedium, quum superius illud sit medicabile. Puteos fodientibus deesse aqua dulcis non poterit, quæ naturaliter « litoribus omnibus inest: quod si sit alia, quam reliquo« rum, ægyptii litoris natura, at quotidie nobis aqua sub« vehi navibus poterit: mari libero utimur, classem nostræ parem non habent hostes; et, ne ventis prohibeamur, di« versis ex partibus, hinc a Parætonio, inde ab insula petere « aquam licet; quam utramque navigationem eodem tem«pore nulli præcludere venti possunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

LXV. «Qui vero fugam respiciunt, ii, hercule, non modo « meæ dignitatis obliviscuntur, sed etiam salutis suæ: sic « quoque, licet opportunitate ædificiorum et operum adjuti,

"

* tantam multitudinem ægre sustinemus : quid fiet nobis, - ubi, relictis, quæ nos defendunt, locis, in apertum pro- cesserimus? quanta mora, quique tumultus sit exspectandus inter conscendendum, quis nescit? præsertim ex scaphis in excelsas naves, et in ista trepidatione, et metu? Igitur pauci et properantes, pleni timoris, pleni tumultus, iniquo et tempore et loco, aut diligentiam atque ve.locitatem Alexandrinorum effugiemus; aut adversus para<tos, et infinitis partibus plures, nos tuebimur manu?

LXVI. « Absit vero hæc ab animis vestris tam perniciosa cogitatio, milites; et unum omnibus propositum esse salutis iter omnes norint, victoriam. Atque illa profecto, me duce, vobis militibus longius abesse non potest, quam donec aliis ex provinciis accita copiæ (misi autem circumquaque) veniant. Interim locis nostris nos teneamus, et ■ virtute, quemadmodum hactenus, propulsemus hostilem impetum. Fugere vero minas alexandrini populi et latro⚫num arma, non mihi modo qualibet morte sit gravius, sed vobis etiam esse deberet, qui et Romani estis, quos victores omnium gentiuni superiora demonstrarunt bella, et mei milites, quos inter ipsos Romanos virtute excel⚫lere, recens victoria nostra declaraverit. Interim reliquis intermissis operibus, ad puteos fodiendos laborem con«feramus. »

LXVII. Ita confirmatis militibus, et ad fodiendum conversis, una nocte dulcis aquæ venæ copiosa sunt inventæ; modicoque labore operosissimis Alexandrinorum molitionibus occursum est. Forte sub idem tempus Cæsar fit certior, ad litus Africa, paulo supra Alexandriam, ad ancoras stare naves legionem vehentes septimam et tricesimam, ex dedititiis Pompeianis militibus. Nam cognito Cæsaris periculo, Domitius Calvinus, cui Asia cum finitimis provinciis commissa erat, legionem unam terrestri itinere per Syriam, alteram cum frumento armisque et tormentis, navibus miserat sed prius confectum est bellum, quam ea, quæ per

SLXVII. Hirt. de B. Alex, cap. 87.

« IndietroContinua »