Immagini della pagina
PDF
ePub

oppidum ex cursu respicientibus, magnum incendium reluxit, flagrantibus onerariis, militum audacia, nolentium conscendere.

IV. Tum et rhodia classis deseruit socios, domumque discessit. Hæc omnia paucis ante diebus rhodiæ quinqueremis remigem, velut numine afflatum, prædixisse, C. Coponius, qui ei classi præerat, homo cum primis prudens atque doctus, tribus facile doctissimis Romanorum, M. Tullio, M. Catoni, M. Terentio Varroni exposuerat. Hoc ita ab ipso Cicerone narratum, non poetarum modo, sed etiam Græcorum fabulas, qui revixisse hominem et a morte vaticinatum finxerunt, evidenter coarguit. Corcyræ, quum iterum de præsentibus esset deliberatum, Cato nunquam non observans legum, Ciceroni se cedere professus est, quod ille consulari dignitate anteibat.

V. At Cicero, qui semper pacis auctor fuerat, et omne fugerat belli munus, tantum ab accipiendo imperio abfuit, ut potius armorum non deponendorum, sed abjiciendorum suasor esset. Ibi gravis eum excepit Pompeianorum indignatio, fuissetque a Cnæo interfectus, ni Cato seductum paulisper adolescentem lenivisset: ita navigio accepto, Brundisium vectus, eo in oppido Cæsaris tempora exspectabat. Interea loci et D. Lælius, qui objectam Brundisio insulam, quam antea Libo tenuerat, consilio pari, pervicacia majore insidebat, et C. Cassius, multis Julianis in Sicilia concrematis navibus, postquam acceperant de prælio, cum classe discesserunt.

VI. Neque piget principum virorum, etiam singulorum consilia referre et fata. Duo ferme genera erant universim: qui Cæsaris clementia fidere poterant, ubivis locorum subsistebant, donec per deprecatores, quid fieri ille vellet, comperirentur; cæteri, quibus nimia odia quidlibet tutius, quam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Cæsaris arbitrium, fecerant, ubilibet terrarum rebellionem meditabantur. Q. Cicero filius, quum Corcyra discederetur, Patras venit, ubi pater ejus tum agebat; qui una cum multis aliis senatoribus ad Fusium Calenum se contulit, quem a Cæsare missum fuisse in Achaiam prædiximus. Ex eo numero Ser. Sulpicius, A. Torquatus, M. Marcellus Athenis substiterunt: in Bithyniam se T. Antistius ad hominem familiarem A. Plautium recepit, pluresque alii per diversas Asiæ provincias victoris clementiam exspectarunt.

VII. Atque his omnibus ocius serius, ut cuique sors fuit, ignovit Cæsar; quorumdam etiam opera deinceps usus est, magistratusque iis et provincias dedit. At quibus renovare bellum placuit, partim in ipso conatu exstincti sunt; plerique in Africam se contulerunt. Pompeius, uti diximus, e castris suis equo fugiens, Larissam ; inde per Thessalica Tempe, etiam per noctem continuato cursu, cum equitibus triginta ad mare venit. Ibi conscenso parvo et fluviatili navigio, paulum provectus, in ostio Penei amnis onerariam conspexit prætervehentem, agnitusque a domino navis, tum maxime somnium suum exponente vectoribus, susceptus est; quippe per quietem, Pompeium longe dispari, quam esse consueverat, cultu, opem suam exposcentem viderat. VIII. Transcenderunt cum eo L. Lentulus, qui superiore anno consul fuerat, et P. Lentulus consularis, et M. Favonius prætorius; deinde et regem Dejotarum, equo properantem ad litus conspicati, recepere. Inde per Thermaicum sinum, et deinceps præter Macedoniam vecti, ad Amphipolim jecerunt ancoram; quam ad urbem edicto convenire juniores Græcos civesque romanos jusserat, reparandarum virium ergo, si spatium habuisset; an magis, ut fuga, quam moliebatur, tanto esset occultior. Certe Cæsaris adventu cognito, Lesbum transmisit, ubi initio belli Corneliam conjugem seposuerat. Invitantibus in urbem suam Mitylenæis,

[merged small][ocr errors]

Flor. IV, 2.

S VI. Cic. ad Attic. XI, 5 et 15; idem ad Famil. VI, 1; IV,
VII. Lucan. VIII, I. Cic. ad Famil. VI, 5.
Plut. in Pomp. cap. 20. —

29. Cæs.

- Appian. B. Civ. lib. II.

[ocr errors]

Oros. VI, 15.

atque offerentibus omnia, non paruit; sed recepta Cornelia rebusque ejus, biduum tantummodo moratus per tempestatem, quatuor additis actuariis, quæ a Rhodiis et Tyro venerant, in Ciliciam avectus est.

IX. Eo in cursu et Sextus filius eum assequutus est, et magnus numerus senatorum; et naves quædam cum militibus ex Cilicia occurrerunt. Exposito igitur Dejotaro, qui ultimum Orientem in auxilium Pompeii commoveret, ipse præter Ephesum et Colophonem, interjacentesque insulas, Rhodum petiit. Rhodii, postquam alius esse jam cœperat Pompeius, adversus illum iidem esse desierant: igitur oppido portuque prohibitum, missis ad eum et Lentulos nuntiis, ex iis locis discedere jusserunt. Primam urbium, nusquam prius ausi consistere, Attaliam inierunt in Pamphylia; quum jam recollecti ex fuga senatores circiter sexaginta essent.

X. Deinde, quia Pompeius commodos aquationi rebusque necessariis portus, simulque remotiores abstrusioresque sequebatur, Syedra concessit, desertum Isauriæ scopulum, quod navale Selinuntiorum erat. Ibi demum célatum hactenus consilium nudare cœpit, se diffisum provinciis omnibus, externas opes quærere. Quum in æstimationem omnia circum regna venissent, ad Parthum inclinabat sententia: sed hic, amicitia Pompeii rejecta nuper, etiam legatos ab eo missos habuerat in vinculis; præterea ad interfectores Crassorum Corneliam adduci, quæ nupta Publio fuerat, et ad projectissimos in libidinem, juvenem formosam, alienum videbatur.

XI. Jubam fidissimum partibus regem peti, vetabat insolentia Barbari, et in Varo populi romani despecta majestas, et levitas insita genti. In ægyptio rege ætas maxime displicebat, et quod tredecim annorum puer a nutriciis et pædagogis regebatur. At Theophanes, quo plurimum Pompeius

[blocks in formation]

uti consueverat, insanum esse rebatur, si de alio ullo potius, quam Ægypti rege cogitaretur. Illum ea ætate esse, ut scire beneficia patri a Pompeio præstita, et intelligere possit ; præterea reverentiam ei fore dati ab senatu tutoris. Neque pueritiam ejus metuendam: adultos et usu tritos ex præsenti hominum fortuna favorem et odia temperare; adolescentibus honesta placere, etiam cum periculo.

XII. Hac probata sententia, Cyprum tendunt. Ibi cognoscunt, antiochiensium civiumque romanorum, qui ibi negotiarentur, consensu arceri finibus Pompeianos, nuntiis etiam dimissis in vicinas civitates, ne quis ex eo genere Antiochiam adiret; qui fecisset, magno capitis periculo facturum. Hæc adversa demum gravissimos duos errores deplorandi serum Pompeio sensum attulerunt: unum, quod procul mari, qua parte virium firmissimus fuerat, conflixisset; alterum, quod fugam potius intendisset hæc in loca, quam ad classem suam, et exercitum, quem duce Catone jam in Africam pervenisse rumor ferebat.

XIII. Sed inopinato prælii eventu semel perturbatus, neque confirmare animum tam vetus imperator, neque providere, quid in rem esset, ulla ex parte potuit: sæpe querens, tantum se fuisse falsum opinione, ut, a quo genere hominum victoriam speravisset, inde sibi enatum cladis initium fuerit. Igitur contracta, quanta poterat, pecunia, armatisque hominum duobus millibus, cum uxore triremem Seleucidem conscendit : reliqui partim longis navibus, alii onerariis sunt sequuti. Hoc modo Pelusium perventum, ubi tum magnæ copiæ Ptolemæi regis erant, bellum gerentis cum sorore Cleopatra, cujus castra nec longe ab regiis aberant.

XIV. Pompeius id, quod erat, conjectans, certum hominem misit, demisse petens, ut sibi tutum apud regem perfugium esset. Ipse, dum tutores pueri coacto concilio de

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

præsentibus deliberant, in navi sollicitus opperiebatur, quid de se Pothinus spado (hi erant capita rerum) et Ægyptius Achillas, et præceptor pueri Theodotus Samius decressent; princeps romani nominis, et qui beneficio Cæsaris servari miserum et deforme existimaret. Quum aliis recipiendum, aliis contra videretur, Theodotus forte cupiens ostendere facundiam (erat enim professione rhetor), neutrum consilium salubre esse disseruit: altera sententia dominum Egypto, et bellum cum Cæsare recipi; altera offendi Pompeium, nec iniri gratiam ab Cæsare: nihil melius, quam morte viri formidinem ab ipso tollere, simulque demereri eum, qui rerum potiretur. Adjecisse et proverbio jactatam vocem dicitur, mortuos non mordere.

XV. Hæc ubi placuere omnibus, Achillæ negotium permittitur, homini singularis audaciæ : atque is cum parvula navicula ad Pompeium accedit, litus excusans, quod vado sum et infidum majora navigia non pateretur. Minime placebat ea res amicis, qui prius exspectassent, ut ipse rex cum illustri comitatu procederet obviam; et ipse Pompeius præsagium animi Sophocleo carmine fatebatur, quod ex liberis servos fieri dicit, quotquot tyrannorum adierint domos. Cum hoc dicto descendit in naviculam, cum duobus tantum centurionibus, libertorumque et servorum singulis; ubi conspecto L. Septimio, qui bello prædonum apud se ordinem duxerat, deinde cum Gabinio profectus Alexandriam tribunum militum agebat, « Te quidem hercle, inquit, novi, «commilito! » Atque is, nullo responso dato, capite tantum

annuit.

XVI. Inter hæc appropinquabat litori, et motus in terra exercitus, conspectaque in agmine regis purpura, spem Corneliæ cæterisque dabat benigne receptum iri; quum assurgentem a L. Septimio primum, deinde ab Achilla percuti vident. Id spectaculum tam necopinatum et atrox, tantum excitavit in navibus luctum, ut gemitus fletusque in litore

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »