Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPIIUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

JOANNIS FREINSHEMII

SUPPLEMENTORUM

LIVIANORUM

LIBER LXXVII

IN LOCUM LIBRI CXII LIVIANI.

EPITOME

LIBRI CENTESIMI DUODECIMI.

Trepidatio victarum partium per diversas orbis terrarum partes et fuga

referuntur. Cn. Pompeius, quum Ægyptum petisset, jussu Ptolemæi regis pupilli , auctore Theodoto præceptore , cujus magna apud regem auctoritas erat , et Pothino, occisus est ab Achilla , cui id facinus erat delegatum, in navicula , antequam in terramexiret. Cornelia uxor et Sex. Pompeius filius Cypron refugerunt. Cæsar, post tertium diem insequutus, quum ei Theodotus caput Pompeii et annulum obtulisset, et infensus est, et illacrymavit : sine periculo Alexandriam tumultuantem intravit. Cæsar, dictator creatus, Cleopatram in regnum Ægypti reduxit, et inferentem bellum iisdem auctoribus Ptolemæum, quibus Pompeium interfecerat, cum magno suo discrimine vicit. Ptolemæus dum fugit, in Nilo navicula subsedit. Præterea laboriosum M. Catonis in Africa per deserta cum legionibus iter, et bellum a Cn. Domitio contra Pharnacem parum prospere gestum continet.

1. COGNITAM celeriter Pompeii cladem (nec enim celari res tanta poterat) passim trepidatio et fuga partium excepit. Primi (nam et proxime aberant) rem didicere, qui Dyrrhachii remanserant in prioribus castris : quorum et

M. Cicero fuit, vir nihil minus, quam ad bella natus, et jam inde a principio, Cæsaris causam, Pompeii consilia damnando, neutris partibus utilis, et molestior quibus accesserat. Nec enim abstinebat acerbis facetiis sensus suos prodere, habere quem fugiat dictitans, quem sequatur non habere. Sed et quum ad Pompeium accederet, dicentibus sero eum venisse, « Nihil, inquit, paratum video ». Igitur neque usus eo Pompeius est, et aliquando dixisse dicitur; Cupio ad hostes transeat Cicero, ut nos timeat ».

II. Quo facilius, quum a Dyrrhachio Pompeius moveret, hic et relictus est, et mansit, præsertim quum accessisset corporis infirmitas. Sed postquam ex prælio Pharsalico Labienus Dyrrhachium refugit, consiliumque vocavit Cato; diversæ præsentium sententiæ fuerunt. Multis adhuc bellum placebat, quia Labienus vera falsis miscendo, Cæsaris gravi vulnere fortunam partium æquatam fuisse, confirmarat. Et conquirebantur alia inflandis animis: superesse septem aquilas, Nonius dicebat; Pompeio victoriam deberi Labienus, nescio quorum numinum oraculis. His quoque dicta reposuit Cicero: Nonio, recte eum confidere, si pugnandum sit cum graculis ; Labieno, hoc stratagemate jam amissa castra esse.

III. Catoni hæc animo sententia sederat, ut, siquidem Pompeius cecidisset, transportatis in Italiam, quos secum habebat, patriæque restitutis, ipse exsulatum proficisceretur quolibet; superanti autem copias ab eo acceptas cum fide servaret. Hoc animo navigavit Corcyram, ubi classis stabat. Erat omnino fugæ similis profectio: igitur et frumentum ex horreis raptum vias angiportusque constraverat; et quia non modo jam hostis , sed suæ quoque copiæ terrori Pompeianis erant, subito metu perterriti conscenderunt naves. Nec injustus ille timor fuit: nam noctu ad

Liv. Epit.

S 1. U. C. 704; A. C. 48.

Cic. Phil. II, 15; idem ad Attic. VIII, 7; XI, 4.

Macrob. Saturnal. II, 3. Plut. in Cat. cap. 54. - S II. Macrob. Cic. ad Attic. XI, 4 ; ad Famil. XI, 4; idem de Divin. 1, 32, Dio, lib. XLII. - Front. Strat. II, 7. Plut.

« IndietroContinua »