Immagini della pagina
PDF
ePub

ERRATA ET ADDENDA.

p. 14. De Catonis vita] v. Drumanns Geschichte Roms T. 5. p. 97. quod volumen tum demum Turicum allatum est, cum iam dimidia fere laboris mei pars typis impressa esset. p. 37. 1. 7. ab inf. indicat leg. iudicat.

» 64. 1. 18. innominatis leg. inominatis.

» 45. 1. 1. ab inf. Τμηθέντων leg Τμηθέντων.

» 46. 1. 1. ὁρκέων leg. ὁρκίων.

» 69 1. 11. sacellos leg. saccellos.

» 191. l. 10. iudicariam leg. iudiciariam.

» 441. C. Salustius Crispus, Add. Oratio, quam Ventidio scripsit.

Hanc orationem Salustius Ventidio imperatori a. 716 (38) scripserat: tum enim Ventidius, ut in Fastis Triumphalibus legitur, egit triumphum ex Tauro monte et Parthis orationemque habuit. Fronto ad Verum Imperat. p. 181. Ventidius ille, postquam Parthos fugit fugavitque, ad victoriam suam praedicandam orationem a C. Salustio mutuatus est.

p. 495. l. 9. Asinius Figulus leg. Clsinius Figulus. p. 527, 1. 26. Actam leg. actam.

I. Appius Claudius Crassus Caecus.

Extat vetus inscriptio apud Orellium t. 1. p. 146. N. 539. (de cuius fide minime dubitandum censet Niebuhrius Hist. Rom. t. 3. p. 430), in qua omnes Appii magistratus

enarrantur:

Appius Claudius C. F. Caecus censor, consul bis, dictator, interrex ter, praetor bis, aedilis curulis bis, quaestor, tribunus militum ter, complura oppida de Samnitibus cepit, Sabinorum et Tuscorum exercitum fudit, pacem fieri cum Pyrrho rege prohibuit. In censura viam Appiam stravit et aquam in urbem adduxit, aedem Bellonae fecit.

Natus esse videtur circa annum 400 (354 a. Ch.): senex enim contra Pyrrhum regem a. 474 (280) dixit.

Censor fuit a. 442 (312), consul a. 447 (307), et a, 458 (296) (tempus ceterorum magistratuum incertum). Eius vitam descripsit Niebuhr t. 3. p. 344 sequ. et Drumannus Geschichte Roms t. 2. p. 170.

Appius primus omnium Romanorum auctor esse traditur, nec orationem tantum sed carmina quoque et libros de iure reliquit.

Cicero in Bruto 16, 61. Nec vero habeo quemquam antiquiorem cuius quidem scripta proferenda putem, (quam Catonem), nisi quem Appii Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et nonnullae mortuorum laudationes forte delectant.

Isidorus Originum lib. 1, 27, 2. Apud Romanos Appius Caecus (in edit.Lindemanni Appius Graecus male legitur) adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit.

Livius 1.10,19 eximiam fuisse Appii eloquentiam scribit.
Dictio Appii rudis erat, et ea, ut Ciceronis temporibus

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

1

nemno pene eum legeret: attamen fuerunt nonnulli, qui nimio antiquitatis amore magni eum usque aestimare solebant. Testis est

Seneca Epist. 114. Multi ex alieno seculo petunt verba, duodecim tabulas loquuntur, Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et ad Coruncanium redeunt.

Gracchus] intelligo Caium Gracchum, L. Licinium Crassum, C. Scribonium Curionem avum et Tiberium Coruncanium.

Tacitus Dial. de Orat. 18. Num dubitamus inventos qui prae Catone Appium Caecum magis mirarentur ? ibid. c. 21. Asinius, quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios et Appios studuisse.

Asinius] Asinius Pollio.

I. Oratio de Pyrrho rege.
Ea est habita a. 474 (280).

Livii epitome 1. 13. Cineas, legatus a Pyrrho ad senatum missus, petiit, ut componendae pacis causa rex in urbem reciperetur; de qua re cum ad frequentiorem, senatum referri placuisset, Appius Claudius, qui propter valetudinem oculorum iamdiu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam, et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur.

Cicero Catone maiore c. 6, 16. Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam, ut caecus esset, tamen is cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius

Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant
antehac, dementes sese flexere viai?

ceteraque gravissime: notum enim vobis carmen est, (int. Ennii) et ipsius Appii extat oratio. Atque haec ille egit septem et decem annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent, censorque ante superiorem consulatum fuisset: ex quo intelligitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.

septem et decem annis] consul iterum fuit a. .458 (296). 458+17=475. Unde suspicatur St. Allais (l'art de vérifier les dates. Vol. 5. p. 436), item Fischer (römische Zeittafeln ad h. a.) orationem Appii a. 475 (279) esse habitam, non a. 474 (280), ut vulgo putatur.

Valerius Max, 8, 13, 5. Appius fessus iam vivendo, lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrrho deformem pacem fieri prohiberet.

Suetonius Tiberio 2. Appius Caecus societatem cum rege Pyrrho ut parum salubrem iniri dissuasit.

Ovid. Fasti 6, 203.

Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata
multa animo vidit, lumine captus erat.

Orationem ipsam non amplius habemus, sed imaginem eius ex Plutarcho (vita Pyrrhi c. 19) et Appiano (de rebus Samniticis 1. 3. fragm. 10, 2) adumbrare licet. Incertum autem est, an horum scriptorum verba aliquid contineant, quod ex ipsa Appii oratione fluxerit, imo potius veri simile, utrumque nihil aliud retulisse nisi quod Dionysius Halicarnassensis in historia sua tradidisset (Niebuhr Hist. t. 3. p. 571). Deinde Niebuhrius quoque Appii orationem imitari conatus est t. 3. p. 570-578.

Librorum Appii de iure facta est mentio apud Pomponium Digestorum l. 1, 2, 36. Appius Claudius de Pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est, primum de usurpationibus, qui liber non extat.

Carmina quoque Saturnia condidisse videtur, extantque eorum fragmenta apud Cic. Tuscul, 4,2,4. PseudoSalustius in Epist. ad Cæsarem de republica c. 1. Priscian. t. 1. p. 370. ed. Krehl. Festus p. 317. ed. O. Müller. (Sed ipse Müllerus p. 316. dubitat, an fragmentum, quod Festus ex Appii sententiis attulit, ex carmine sit sumtum, verum sententias in iure pronuntiatas potius intelligendas esse censet.) Conf. praeterea de Appii carminibus Santenius ad Terentianum p. 177. Ulrici Geschichte der Historiographie p. 88. Spalding ad Quintilianum 1, 12, 9, 9. Wolfii

Scholae in Cic. Tuscul, 4 § 4. ed. Orelli. Niebuhr Gesch. v. Rom T. 2. p. 9., T. 3. p. 366. Krause Gesch. d. röm. Litteratur p. 145. Duentzer et Lersch de versu Saturnio p. 60.

II. Q. Fabius Maximus Verrucosus Cunctator.

ls quinquies consul erat, a. 521 (233), 526 (228), 539 (215), 540 (214), 545 (209). Mortuus est a, 551 (203). Livius 1, 30, 26. l.

Cicero Brut. c. 14. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis.

Ibid. c. 19. 77. Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius, C. Varro, Q. Maximus, Q. Metellus, P. Lentulus, P. Crassus.

1. Laudatio funebris Quinti filii.

Q. Fabius Maximus filius consulatum gessit a. 541 (213), sed quo deinde anno diem supremum obierit, incertum est. Cicero Cato Mai. 4, 12. Multa in Q. Fabio praeclara cognovi, sed nihil est admirabilius, quam quomodo ille mortem filii tulit, clari viri et consularis. Estinmanibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus?

Plutarchus vita Fabii c. l. Ὁρῶν δὲ καὶ τῆς πολιτείας τὸ μέγεθος καὶ τῶν πολέμων τὸ πλῆθος, ἤσκει τὸ μὲν σῶμα πρὸς τοὺς πολέμους ὥςπερ ὅπλον σύμφυτον, τὸν δὲ λόγον ὄργανον πειθοῦς πρὸς τὸν δῆμον, εὖ μάλα πρεπόντως τῷ βίῳ κατακεκοσμημένον. Οὐ γὰρ ἐπῆν ὡραϊσμὸς οὐδὲ κενὴ καὶ ἀγοραῖος χάρις, ἀλλὰ νοῦς ἴδιον καὶ περιττὸν ἐν γνωμο λογίαις σχῆμα καὶ βάθος ἔχων, ἃς μάλιστα ταῖς Θουκυδίδου προςεοικέναι λέγουσι. Διασώζεται γὰρ αὐτοῦ λόγος, ὃν εἶπεν ἐν τῷ δήμῳ τοῦ παιδὸς αὑτοῦ μεθ ̓ ὑπατείαν ἀποθανόντος ἐγκώμιον.

Ibid. c. 24. Τοῦ δὲ Φαβίου τὸν ὑιὸν ἀποθανεῖν συνέβη, καὶ τὴν μὲν συμφορὰν ὡς ἀνήρ τε φρόνιμος καὶ πατὴρ χρησ τὸς ἤνεγκε μετριώτατα, τὸ δ ̓ ἐγκώμιον, ὃ ταῖς ἐκκομιδαῖς τῶν ἐπιφανῶν οἱ προςήκοντες ἐπιτελοῦσιν, αὐτὸς εἶπε καταστὰς ἐν ἀγορᾷ, καὶ γράψας τὸν λόγον ἐξέδωκεν.

« IndietroContinua »