Immagini della pagina
PDF
ePub

V. Q. Caecilius Metellus L. f.

Consul a. u. 548 (206), dictator a. u. 549 (205). Conf. Drumannus Roms Gesch. t. 2.

p. 19.

Eius filius (non nepos, ut Ellendt Hallische Litt. Zeit. 1834 Januar p. 93. suspicatus est) est Q. Caecil. Metellus Macedonicus, de quo infra dicemus: id enim testatur ipse Plinius in Hist. 7, 44.

Cicero Bruto 14, 57. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis, et Q. Metellus, is, qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.

Ibid. c. 19, 77. Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius, C. Varro, Q. Maximus, Q. Metellus, P. Lentulus, P. Crassus.

1. Laudatio funebris L. Caecilii Metelli patris.

Ea est habita a. 533 (221).

Plinius Hist, 7, 43. Q. Metellus in ea oratione, quam habuit supremis laudibus patris sui L. Metelli, pontificis, bis consulis, dictatoris, magistri equitum, quindecimviri agris dandis, qui primus elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit, decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigerent, consummasse eum. Voluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse; haec contigisse ei nec ulli alii post Romam conditam.

esse,

pontificis] L. Metellus duos et viginti annos pontifex maximus fuit; inde ab anno 511 (243) usque ad 533 (221). Cicero de senect. 9. Drumann 1. 1.

bis consulis] a. 503 (251) et 507 (247).

dictatoris] a. 530 (224). Freinsheim ad Livium 1. 20, 46.

dictaturae non facit mentionem.

Drumann

magistri equitum] a. 505 (249).

quindecimviri a. d.] nescio quo anno.

in triumpho] quem de Poenis a. 504 (250) gessit.

2. Oratio de Carthagine.

Videtur extitisse Q. Metelli oratio, quam de Poenis in senatu habuit anno 553 (201), cum de conditionibus pacis deliberaretur.

Valerius Max. 7, 2, 3. Quinti Metelli cum gravis tum etiam alta in senatu sententia, qui devicta Carthagine, nescire se, illa victoria boni ne plus an mali reipublicae attulisset, asseveravit, quoniam, ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem summovendo nonnihil nocuisset. Eius enim transitu in Italiam dormientem iam populi romani virtutem excitatam, metuique debere, ne acri aemulo liberata in eundem somnum revolveretur.

VI. M. Porcius Cato.

Ut editores orationum Ciceronis bene fecerunt, quod iusto annorum ordine, quo singulae sunt habitae, eas recenserent, sic ego in primis curandum esse existimavi, ut Catonis quoque orationes, quarum non minor extabat numerus, annorum in ordinem redigerem, et omnes, quantum fieri poterat, secundum temporum rationem illustrarentur. Id autem iam ante me in pluribus Ausonius Popma efficere studuit, Lion vero in nulla. Haec autem ratio ad interiorem Catonis Censorii cognitionem multum valet. Extiterunt eius orationes amplius centum quadraginta, quas legisse in Bruto scribit Cicero c. 17, ita ut numero Ciceronem, cuius centum fere orationum habemus notitiam, non solum aequaret sed anteiret. Ac vestigia trium et nonaginta orationum Catonis invenire mihi contigit (Popma et Lion LXXVII enumerabant). Miramur sane immensam actionum eius copiam atque operae pretium est, in causas eius rei inquirendi. Huc pertinet id potissimum, quod de Catone Livius memoriae tradidit (lib. 39, 40). In hoc viro, inquit, tanta vis animi ingeniique fuit, ut,

quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit, urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit, huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret. In bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis. Idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus. Nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum extet: vivit imo vigetque eloquentia eius, sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas. Nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi et rigidae innocentiae, contemtor gratiae, divitiarum, in parsimonia, in patientia laboris, periculi, ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae solvit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit, scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudiCum esset homo novus, at antiquis moribus et ab omni luxuria alienus, nobilitati, quae tum potentia et divitiis abundabat, tum a vetere simplicitate in vita privata degenerare coepit, se opposuit ac princeps eorum fuit, qui superbiae optimatium resistere, sumtus rei publicae minuere, luxum omnis generis et in privata et in publica vita extirpare, direptiones sociorum in provinciis, quas praetores saepe committebant, prohibere, imperatorum peculatus punire atque nobiles a summis honoribus, quos illi tamquam iure suo vindicare solebant,

cium.

cum iis

repellere cupiebant. Huc enim pertinet rogatio eius, ne idem iterum consul fiat et multae aliae orationes inprimis censoriae. Sed hac severitate morum non solum inimicitias gessit; qui de republica male sunt meriti, sed adeo cum Scipionibus, Marcellis, Flamininis, qui cum virtutibus tum rebus gestis cunctis praeerant, sed mitiore utentes disciplina et graecis litteris imbuti a prisca vitae ruditate abhorrebant. Innocentia eius et odium adversus eos, qui in provinciis crudeliter aut avare se gerebant et luxuria atque libidinibus mores civium Romanorum perdebant, causa fuit, cur tot viris consularibus, praetoribus, imperatoribus diem diceret. At facile intelligi potest, multos ei quoque succensuisse, eumque non raro petitum atque lacessitum et in iudicium vocatum esse. Qua de re superest Plinii testimonium luculentum. (Hist. lib. VII, 27.): Cato primus Porciae gentis tres summas in homine res praestitisse existimatus, ut esset optimus orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi omnia etiamsi non prius attamen clarius fulsisse in Scipione Aemiliano videntur, demto praeterea plurimorum odio, quo Cato laboravit. Itaque sit proprium Catonis, quater et quadragies causam dixisse, nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum. In censuram eius, quod adversa nobilitate, at magno populi favore accepit munus, incidunt orationes sex et viginti, ac plures fortasse: extabant enim eius orationes in omnes, quos aut senatorio loco movit, aut quibus equos ademit, aut quos aerarios fecit. (Livius 39, 42.) Atque eo munere tam usus est severe, ut septem senatores multique equites, quos propter luxum vel inertiam vel crudelitatem superbiamque oderat, loco moverentur. In censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit, sed munus eius adeo gratum acceptumque populo fuit, ut Censorius postea nominaretur. Unde Seneca in epistola quadam ad Lucilium (Ep. 87) scribit, tam reipublicae hercle profuisse nasci Catonem quam Scipionem: alterum enim cum hostibus nostris bellum, alterum cum moribus gessisse.

Igitur ordinem orationum et argumentum sive fabulam ex historicis potissimum, graecis et latinis, explorare quantum potui, conabar, idque me in septuaginta fere cum aliqua probabilitate effecisse spero; in ceteris maior erat quaestio, quam ut difficultatem vincere potuissem, quia aut res, de qua agebatur, me latebat, aut inscriptio apud grammaticos, qui eius meminere, corrupta extat. Profuit multum Ausonii Popmae scriptio, parum altera, quam edidit Lion. Ex comparatione autem harum collectionum apparebit, editores priores haud raro in anno definiendo errasse, vel duarum orationum fragmenta in unam conglutinata aut eiusdem orationis in plures separata fuisse. Historia orationum Catonis simul memoria est quinquaginta fere annorum reipublicae romanae: eae enim summa rerum per id temporis spatium in republica gestarum capita attingunt. Atque illustrissima virtutis facinora tum Romanos egisse constat. Hannibal victus, Philippus rex caesus, Graecia tributaria facta, Antiochus, mox Perseus reges superati, Carthago in extremo Catonis auno et Catone potissimum suasore deleri iussa. Romani omnium populorum domini, omnium regum patroni, totius orbis terrarum erant victores. Nec versantur orationes eius fere in causis privatis, sed in iis rebus, quae tum maxime in senatu deliberabantur, aut in legibus suadendis dissuadendisve, aut in causis publicis, quae latissime patebant et a scriptoribus quoque memoriae diligenter sunt traditae. Ideo tria potissimum orationum genera discernere licet, sententias senatorias, orationes iudiciarias et censorias.

De Catonis vita multi scripsere, in primis nominandus Maiansius (Ad XXX Iurisconsultorum omnia fragmenta, quae extant in Iuris Civilis corpore Commentarii, Genevae 1764. 4. T. I. p. 3—113.) atque Schlosserus (universalhist. Uebersicht. II. 3. p. 185.) nec laude doctrinae atque iudicii caret Guil, Ern, Weberi Commentatio de M. Porcii Catonis Censorii Vita et Moribus. Bremae 1831. atque Gerlachii disputatio, cui titulus est Scipio und Cato,

« IndietroContinua »