Immagini della pagina
PDF
ePub

ἄρχοντας. Δόξετε γὰρ, ἔφη, ἢ μὴ πολλοῦ τὸ ἄρχειν ἄξιον ἢ μὴ πολλοὺς τοὺς ἄρχειν ἀξίους ἡγεῖσθαι.

ñolλánis ägxeiv] Maiansius quoque p. 41 de iis intelligit, qui iterum consules fieri cupiebant.

64. Oratio de bello Carthaginiensi.

Ea dicta est anno 604 (150). Ex Livio accepimus, Catonem quatuor orationes de bello Carthaginiensi in senatu habuisse, quarum unam tantum, a. 604 (150) dictam, editam esse opinor: tum enim senatui persuasit, ut Carthaginiensibus bellum indiceretur. nam eius potissimum consilio illatum bellum tertium Punicum traditur. P. Scipio Nasica, nescio an prudentior Catone, dissuasit. Conf. Maiansius p. 45. Fischer Zeittafeln a. u. 604.

Livius Epit. lib. 48. Semina tertii belli Punici referuntur. Cum in finibus Carthaginiensium ingens Numidarum exercitus duce Ariobarzane Syphacis nepote diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginiensibus, cum Ariobarzanem specie contra Masinissam regem, sed re vera contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum indiceretur (a. u. 601). Contradicente P. Cornelio Nasica placuit legatos mitti Carthaginem, qui specularentur quid ageretur. Gulussa Masinissae filius denuntiavit Carthagine delectus agi, classem comparari, et haud dubium bellum strui. Cum Cato suaderet, ut iis bellum indiceretur, P. Corn. Nasica dicente nihil temere faciundum, placuit decem mitti legatos exploratum (a. 602). Cum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium et Gulussa Masinissae filio redissent, dicerentque et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis principibus senatui suadentibus, ut in Africam confestim transportaretur exercitus, quod P. Cornelius Nasica dicebat, nondum sibi iustam causam belli videri, placuit, ut

bello abstinerent, si Carthaginienses classem exussissent et exercitum dimisissent, sin minus, proximi consules de Punico bello referrent (a. 603).

Liv. Epit. lib. 49. Tertii belli Punici initium alintero et sexcentesimo anno ab urbe condita, tra quintum annum quam erat coeptum consummati. Inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir in civitate habebatur, alter etiam vir optimus a senatu iudicatus erat, diversis certatum sententiis est, Catone suadente bellum, et ut tolleretur delereturque CarPlacuit tamen, quod thago, Nasica dissuadente. contra foedus naves haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi romani et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eius Gulussam, qui cum legatis romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum iis indici. Legati triginta Romam venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis sententia pervicit, ut in decreto perstaretur, et ut consules quam primum ad bellum proficiscerentur.

altero et sexcentesimo anno] Fasti consulares docent, bellum tertium Punicum non a. 602, ut in Epitome legitur, sed a. 604 incepisse. Sed Laurent Fasti Consulares Capitolini p. 78 demonstrat, auctorem Epitomarum Livianarum alios secutum esse les, atque adeo ne Livii quidem chronologiam adoptasse.

anna

Appianus De rebus Punicis c. 69. Καὶ τό τε πρέσ βεις ἔπεμπον (οἱ Ρωμαῖοι), ἑτέρους τε καὶ Κάτωνα. Οἱ εἰς τὴν ἀμφίλογον γῆν ἀφικόμενοι, ἠξίουν σφίσιν ἀμφοτέρους περὶ ἁπάντων ἐπιτρέπειν. Μασσανάσσης μὲν οὖν, οἷα πλεονεκτῶν καὶ Ῥωμαίοις ἀεὶ θαρρῶν, ἐπέτρεπεν· οἱ Καρχηδόνιοι δ ̓ ὑπώπτευον, ἐπεὶ καὶ τοὺς Οἱ δ ̓ οὐκ ἀναπρότερον ᾔδεσαν οὐκ εὖ δικάσαντας. σχόμενοι περὶ μέρους δικάζειν, ἐπανῄεσαν. Καὶ τὴν χώραν περιεσκόπουν ἀκριβῶς τε εἰργασμένην καὶ κατασκευὰς μεγάλας ἔχουσαν. Ειδον δὲ καὶ τὴν πόλιν ἐξελθόντες, ὅση τε τὴν δύναμιν ἦν, καὶ πλῆθος ὅσον ἠύξητο ἐκ τῆς οὐ πρὸ πολλοῦ κατὰ Σκιπίωνα διαφθορᾶς.

[ocr errors]

Επανελθόντες τε εἰς Ρώμην, ἔφραζον, οὐ ζήλου μᾶλ λον ἢ φόβου γέμειν αὐτοῖς τὰ Καρχηδονίων, πόλεως δυσμενούς τοσῆςδε καὶ γείτονος, εὐχερῶς οὕτως αὐξα νομένης. Καὶ ὁ Κάτων μάλιστα ἔλεγεν, οὔ ποτε Ρωμαίοις βέβαιον οὐδὲ τὴν ἐλευθερίαν ἔσεσθαι, πρὶν ἐξελεῖν Καρχηδόνα. ὧν ἡ βουλὴ πυνθανομένη, ἔκρινε μὲν πολεμεῖν, ἔτι δ ̓ ἔχρηζε προφάσεων, καὶ τὴν κρίσιν ἀπόρρητον εἶχον, Κάτωνα δ ̓ ἐξ ἐκείνου φασὶν ἐν τῇ βουλῇ συνεχῆ γνώμην λέγειν, Καρχηδόνα μὴ εἶναι. Σκιπίωνα δὲ τὸν Νασικᾶν τὰ ἐναντία ἀξιοῦν, Καρχη δόνα ἐᾷν, ἐς φόβον ἄρα καὶ τόνδε Ρωμαίων, ἐκδιαιτωμένων ήδη.

Plut. Cato c. 26. Ἔσχατον τῶν πολιτευμάτων αὐ τοῦ τὴν Καρχηδόνος ἀνάστασιν οἴονται γεγονέναι. Κάτων ἐπέμφθη πρὸς Καρχηδονίους καὶ Μασσανάσσην τὸν Νομάδα πολεμοῦντας ἀλλήλοις ἐπισκεψόμενος τὰς τῆς διαφορᾶς προφάσεις Ταχέως οὖν ὑποστρέ ψας ἐδίδασκε τὴν βουλὴν, ὡς αἱ πρότερον ἧτται καὶ συμφοραὶ Καρχηδονίων οὐ τοσοῦτον τῆς δυνάμεως ὅσον τῆς ἀνοίας ἀπαρύσασαι κινδυνεύουσιν αὐτοὺς οὐκ ἀσε θενεστέρους, ἐμπειροτέρους δὲ πολέμων ἀπεργάσασθαι, ἤδη δὲ καὶ προανακινεῖσθαι τοῖς Νομαδικοῖς τοὺς πρὸς Ρωμαίους ἀγῶνας, εἰρήνην δὲ καὶ σπονδὰς ὄνομα τοῦ πολέμου τῇ μελλήσει κεῖσθαι καιρὸν περιμένοντος. c. 27. Πρὸς τούτοις φασὶ τὸν Κάτωνα καὶ συκα τῶν Λιβυκῶν ἐπίτηδες ἐκβαλεῖν ἐν τῇ βουλῇ τὴν τήβεννον αναβαλόμενον, εἶτα θαυμασάντων τὸ μέγεθος καὶ τὸ κάλλος εἰπεῖν, ὡς ἡ ταῦτα φέρουσα χώρα τριῶν ἡμε ρῶν πλοῦν ἀπέχει τῆς Ῥώμης. Ἐκεῖνο δ ̓ ἤδη καὶ βιαιότερον, τὸ περὶ παντὸς οὗ δήποτε πράγματος γνώμην ἀποφαινόμενον προςεπιφωνεῖν οὕτως· Δοκεῖ δέ μοι καὶ Καρχηδόνα μὴ εἶναι.

Plinius Hist. Nat. lib. 15, 18, 20. Cato perniciali odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam, attulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia ficum, ostendensque patribus » Interrogo vos," inquit, » quando hanc pomum demtam

[ocr errors]
[ocr errors]

putetis ex arbore?" Cum inter omnes recentem esse constaret, atqui tertium," inquit, ante diem scitote decerptam Carthagine: tam prope a muris habemus hostem." Statimque secutum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta est, quamquam Catone anno sequente erepto.

Gellius 9, 14. M. Cato in oratione, quam De bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.

Gellius 3, 14. M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt.

de Carthaginiensibus] incertum, ex oratione de bello Carthaginiensi haec sint sumta, an ex ea parte Originum, quae Poenorum historiam continebat, cuiusque aliquot supersunt fragmenta apud Festum v. Meritavere et Servium ad Virg. Aen. IV, 682, item ad lib. I, 343 et 738. Conf. Krause Vitae et Fragmenta Historicorum romanorum p. 97.

Ceterum uterque Gellii locus orationi, quam habuit Cato Numantiae apud equites, in editione Lionis p. 79 errore adscriptus est.

Nonius p. 89. Calliscerunt pro occalluerunt. Cato de bello Carthaginiensi: Aures nobis calliscerunt ad iniurias.

calliscerunt] qua haec perfecti temporis forma ratione sit formata, nescio. Legendum puto calliscunt i. e. obcalluerunt. Duebner adscripsit meae adnotationi: » Quod verum videtur, verisimilius certe est quam calliscerent, quod proposuit Struve De Declin. et Coniug. L. 1. P. 217.

ad iniurias] int. Poenorum.

Solinus c. 30 (40). Urbem Carthaginem, ut Cato in oratione senatoria autumat, cum rex lurbas rerum in Libya potiretur, Elisa mulier exstruxit, domo Phoenix, et Karthadam dixit, quod Phoenicum ore exprimit civitatem novam.

in orat. senatoria] de bello Carthaginiensi.

Karthadam] verum esse traditur Karthad hadtha, Neustadt.

[ocr errors]

Conf. Real Encyclopädie von A. Pauly. Lieferung 17 et 18. s.
Carthago.

n.

Nescio an ex eadem oratione sumtus sit locus, qui apud Auct. ad Herennium 4, 14, et apud Quintilianum 9, 3, 31 legitur: Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.

65. Oratio de rege Attalo et vectigalibus Asiae.

Ea a. 605 (149) dicta videtur.

Attalus, rex Pergami, iam a. u. 546 (208) socius populi romani esse traditur. Clinton Fasti t. 3. p. 402. Eumenes filius, qui a. 557 (197) regno successit, Romanos adiuvit in bello contra Antiochum regem gesto et victo eo magnam terrarum partem dono accepit a. 566 (188). Attalus frater Philadelphus regno successit a. 594 (160), item socius populi romani. Attalus tertius a. 602 (152) regnum a senatu accepit, moriensque testamento populum romanum imperio Asiae succedere heredem iussit a. 621 (133).

esse:

Quando Cato hanc dixerit orationem, incertum: saepe enim in senatu de rebus Attali atque Asiae deliberatum est. Sed ex fragmento apparet, eam certe post a. 582 (172) habitam C. Licinius enim, cuius mentio est facta, praeturam gessit a. 582 (172). Maiansius p. 42 putat, orationem dictam esse a. 596 (158), quo anno Attalus Romam venisset, ab Eumene fratre missus, de quo Polybius in Excerptis Legationum c. 121. iuncto Livio l. 45, 19.

Deliberatum est de Attalo etiam a. 586 (168), ut ex Livio constat 1. 44, 20.

Sed ex Livii Epitome 1. 50 accepimus, Catonem a. 605 (149) de rebus Attali dixisse, unde in priore editione in hunc annum orationem, de qua loquimur, retuleram, atque Fischer (Zeittafeln) eam opinionem ap

« IndietroContinua »