Immagini della pagina
PDF
ePub

Ellendtius autem coniicit, Catonem iam ante quaesturam in Hispania stipendia fecisse et equitatus praefectum fuisse et tunc temporis aliquando oratione equites suos cohortatum. (Hallische Litteraturzeitung 1834. Januar.)

Gellius 16, 1. In Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, haec sunt: Cogitate cum animis vestris, si quid vos per laborem recte feceritis: labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet. Sed si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit.

Festus p. 201. ed. Müll. Optionatus ut decurionatus, pontificatus dicitur, ut Cato in ea, quam habuit apud equites: Maiores seorsum atque diversum pretium paravere bonis atque strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas, aliosque honores.

bonis atque strenuis] int. militibus.

optionatus] munera optionum. Festus p. 198. Optio qui nunc dicitur, antea appellabatur accensus. Is adiutor dabatur centurioni a tribunis militum.

hastas donaticas] Paulus Diaconus s. v. hastae p. 101. Romani fortes viros saepe hasta donarunt. Alias hastae purae dicuntur. Millin Voyage au midi de la France T. 4. P. 1. p. 253. Hastae purae c'étaient des lances sans fer, qui se donnoient à ceux, qui les premiers avaient tué des ennemis dans un combat. Kreuzer Römische Antiquitäten § 260. Inscriptiones Orellii Nro. 3457. In multis numis vel dii vel homines, hastas puras manibus ferentes velut signum honoris atque victoriae, extant.

Lion p. 79 huic orationi addidit duo fragmenta, quae ex oratione de bello Carthaginiensi excerpta sunt.

5. Oratio ad populum de triumpho.

Haec oratio videtur habita anno 560 (194), cum ex Hispania Cato Romam rediverat. Imperatores enim romani in concione extra urbem more maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum commemorare so

lebant, ut Velleius lib. 1. c. 10, 4. memoriae tradidit. Livius 34, 46. M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit; tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque millia pondo, bigati centum viginti tria millia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta. Militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti.

infecti] non signati. Isidorus Origin. l. 16, 18, 13. Tria sunt genera argenti et auri et aeris, signatum, factum, infectum. Signatum est, quod in numis est; factum est, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis est, quod et grave dicitur, id est massa. bigati] argentum bigatum, i. e. denarii argentei romani, qui bigati dicebantur, quia bigae solitus eorum typus erant. Omnium enim numorum familiarum, quotquot supersunt, et bigati et quadrigati sunt creberrimi. Conf. Tacit. De Germania c. 5.

Oscensis] In Hispania iam tum duplex pecuniae genus in usu erat, romana et patria; romana autem non minus apud Hispanos videtur vulgaris ac trita fuisse quam patria. Oscensis moneta communi nomine dicta est, quod primi fuere Oscenses, qui hac forma et hoc pondere argentum signaverunt, aliis deinde Hispaniae urbibus eamdem in pecunia sua legem sequentibus, ut nos florenos aureos dicimus, non quod Florentiae signati sunt, sed quod praeivere Florentini. Eckhel Doctrina Num. T. 1. 4. De Osca urbe v. Mannert Hispania p. 409. Ukert T. 2. P. 1. P. 451. Extant etiamnunc numi Oscenses, quos descripsit Mionnetius (Déscription des Médailles antiques T. 1. P. 46.)

ducenos septuagenos aeris] CCLXXasses.

p.

triplex equiti] id ratione et usu valebat: equiti enim triplex stipendium dari solebat. Niebuhr Geschichte von Rom T. 2. p. 496 seq.

Priscianus T. 1. p. 108. Inveniuntur quaedam, quae, quamvis sint accidentia, id est, adiectiva, et eorum significatio exigat, ut faciant comparativa, tamen non habentur in usu frequenti. Sunt autem ea plerumque, quae vocales ante us habent, ut pius, egregius, arduus, dubius, strenuus. Vetustissimi tamen huiuscemodi comparativis sunt usi. Cato ad populum de triumpho: asperrimo atque arduissimo aditu.

6. Oratio, ne imperium sit veteri, ubi novus venerit.

Oratio anno 560 (194) dicta videtur.

Argumentum tale est. Cum Cato consul in Hispania bellum gessisset, et Scipio maior ei succedere vellet in provincia, Cato non tam cito e provincia decessit quam Scipio, qui eum oderat, cupiebat, unde in senatu lis orta erat, et Cato post reditum de eadem re egisse et in oratione sua id potissimum tractavisse videtur, quomodo se habeat, quod inimici postulant, ne imperium sit veteri magistratui, ubi novus magistratus venerit.

Cornelius Nepos v. Cat. c. 2. Cato consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte provinciam nactus Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere, et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio in civitate principatum obtineret, quod tum non potentia, sed iure respublica administrabatur. Qua ex re iratus, consulatu peracto privatus in urbe mansit.

Plut. Cato c. 11. ἔτι δ ̓ αὐτοῦ (Κάτωνος) διατρί βοντος ἐν Ιβηρία Σκηπίων ὁ μέγας, ἐχθρὸς ὢν καὶ βουλόμενος ἐνστῆναι κατορθοῦντι καὶ τὰς ̓Ιβηρικὰς πράξεις ὑπολαβεῖν, διεπράξατο τῆς ἐπαρχίας ἐκείνης ἀποδειχ θῆναι διάδοχος, σπεύσας δ ̓ ὡς ἐνῆν τάχιστα κατέπαυσε τὴν ἀρχὴν τοῦ Κάτωνος. Ὁ δὲ λαβὼν σπείρας ὁπλιτῶν πέντε καὶ πεντακοσίους ἱππεῖς προπομποὺς κατεστρέψ ατο μὲν τὸ Λακετανῶν ἔθνος, ἑξακοσίους δὲ τῶν ἠντομοληκότων κομισάμενος ἀπέκτεινεν. Ἐφ ̓ οἷς σχετλιάζοντα τὸν Σκηπίωνα κατειρωνευόμενος οὕτως ἔφη τὴν Ῥώμην ἔσεσθαι μεγίστην, τῶν μὲν ἐνδόξων μαὶ μεγάλων τὰ τῆς ἀρετ τῆς πρωτεῖα μὴ μεθιέντων τοῖς ἀσημοτέροις, τῶν δ ̓ ὥσ περ αὐτός ἐστι δημοτικῶν ἁμιλλωμένων ἀρετῇ πρὸς τοὺς τῷ γένει καὶ τῇ δόξῃ προήκοντας. Οὐ μὴν ἀλλὰ τῆς συγκλήτου ψηφισαμένης μηδὲν ἀλλάττειν μηδὲ κινεῖν τῶν διῳκημένων ὑπὸ τοῦ Κάτωνος, ἡ μὲν ἀρχὴ τῷ Σκη

πίωνι τῆς αὐτοῦ μᾶλλον ἢ τῆς Κάτωνος ἀφελοῦσα δόξης ἐν ἀπραξίᾳ καὶ σχολῇ μάτην διῆλθεν.

Gellius 20, 2. Siticines scriptum est in oratione M. Catonis, quae inscribitur Ne imperium sit veteri, ubi novus venerit. Siticines, inquit, et liticines et tubicines.

Siticines] Gellius: Nos in Capitonis Ateii Coniectaneis invenimus, siticines appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est, vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.

Nonius p. 54. Siticines. Ut liticines a lituo, ut tubicines a tuba, ita siticines, qui apud funeratos vel vita functos et sepultos, hoc est, iam sitos, canere soliti erant honoris causa cantus lamentabiles. Hoc in libris Coniectaneis Ateii Capitonis invenitur, et Cato id vocabulum indubitanter apposuit.

Cato] Nonius Gellii locum excerpsit.

7. Oratio, cum in Hispaniam consul proficisceretur. Hanc orationem a Catone a. 560 (194) dictam opinior. Quamvis enim illa inscriptione annus consulatus Catonis, i. e., a. 559 (195), quo in Hispaniam ad bellum profectus est, significatur, fragmenta tamen ipsa docent, non antequam in provinciam abiret, sed potius post reditum ex Hispania orationem dixisse Catonem. Inimici enim eum accusaverunt, quod nimium sumtum in provincia fecisset et in ea administranda luxuriose egisset. Dies dicta est. Cato omnium rerum gestarum reddidit rationem, et totum apparatum sumtumque, quo et publice et privatim usus fuerit, exposuit. Index igitur orationis esse videtur: Oratio de apparatu suo vel de sumtu suo, quom in Hispaniam consul proficisceretur. Ideoque huc referendum arbitror fragmentum, quod apud Frontonem extat, et orationi De sumtu suo tribuitur.

Appuleius Apologia de Magia T. 2. p. 431. ed. Oudendorp.: M. Cato nihil oppertus, ut alii de se prae

dicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, quum in Hispaniam consul proficisceretur: tres servos solos ex urbe duxisse; quom iam ad publicam villam venerat, parum visum, qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse.

ad publicam villam] Exierat Cato cum tribus servis, sed cum ad villam publicam, quae in campo Martio erat, pervenisset, subiit animum cogitatio, non posse tam paucos servos sufficere provinciam administranti, misit ergo in urbem, qui duos emeret. Pri

caeus.

qui uteretur] antique pro quibus,

de mensa] mensa est catasta aut lapis, in quo servi venales prostabant. Kreuzer Röm. Antiquit. p. 45. P. 104.

Gallus von Becker T. 1.

Festus p. 169. (navi)tas secundum incorr(uptam consuetudinem dic)tos, quos nunc n(autas dicimus, testis est) Cato in ea, quam scripsit (cum in Hispaniam proficisce)retur, cum ait: Navitae (quod secum portaverant) vinum atque oleum, usus (eodem sum.)

Plinius Hist. Nat. 14, 13. Idem Cato, cum in Hispaniam navigaret, unde cum triumpho rediit: Non aliud, inquit, vinum bibi quam remiges.

Frontinus Strategematicon lib. IV. 3, 11. M. Catonem vino eodem, quo remiges, contentum fuisse traditur.

Valerius Maximus IV, 3. 11. Age si quis hoc seculo vir illustris pellibus hoedinis pro stragulis utatur, tribusque servis comitatus Hispaniam regat, et quingentorum assium sumtu transmarinam provinciam petat, eodem cibo eodemque vino, quo nautae, uti contentus sit, nonne miserabilis existimetur? Atqui ista patientissime superior Cato toleravit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere vitae cum summa dulcedine continebat.

Festus p. 154. Maledi(ctores dicebant antiqui quos)nos appellamus (maledicos. Cato cum proficisceretur in) Hispania: re (movendi maledictores.)

« IndietroContinua »