Immagini della pagina
PDF
ePub

Hispania

Hispaniam Ursinns. Deest hoc fragmentum apud Pop

mam et Lion.

8. Oratio De sumtu suo.

Opinor, indicem orationis fuisse Oratio contra M. Cornelium de sumtu suo, quum in Hispaniam consul proficisceretur. Argumentum igitur ex oratione superiore petendum.

Fronto p. 149. Quoniam mentio napakεiews habita est, non omittam, quin te impertiam, quod de figura ista studiosius animadverterim, neque graecorum oratorum neque romanorum, quos ego legerim, elegantius hac figura usum quemquam quam M. Porcium in ea oratione, quae De sumtu suo inscribitur. In qua sic

ait:

Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat. De ea re quod sponsionem feceram cum M. Cornelio, tabulae prolatae; maiorum bene facta perlecta, deinde quae ego pro republica fecissem, leguntur. Ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione. „Numquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem delargitus sum." Atat noli, noli scribere, inquam, istud nolunt audire. Deinde recitavit. „Num quos praefectos per sociorum vestrorum oppida inposivi, qui eorum bona, liberos diriperent?“ Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro: „Numquam ego praedam, neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem, qui cepissent." Istuc quoque dele; nihilo minus volunt dici: non opus est. Recitato: „Numquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas caperent." Perge istuc quoque uti cum maxime delere. „Numquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci." Enimvero usque istuc ad lignum dele. Vide, sis, quo loco res publica siet, uti quod reipublicae bene fecissem,

unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet. Ita inductum est, male facere inpoene, bene facere non inpoene licere. Haec forma agakɛiews nova nec ab ullo alio, quod ego sciam, usurpata est. Iubet enim legi tabulas, et quod lectum sit, iubet praeteriri.

caudicem] codicem.

de ea re] non intelligo.

sponsionem feceram] sponsionem facere explicat Rein Das römische Privatrecht p. 451. et Rost opuscula Plautina T. 1. p. 78.

M. Cornelio] M. Cornelius Catonem reum fecerat, ut qui nimio sumtu usus esset in consulatu. Haec quoque oratio libro Dierum dictarum de consulatu suo (de quo infra dicemus) inserta erat. M. Cornelius fortasse M. Cornelius Scipio Maluginensis est, cuius Livius lib. 41, 27. mentionem facit. Maius adnotat:,,Sine dubio hic est Cornelius, contra quem habuit orationem apud populum Cato, auctore Festo voc. repulsior." - Res incerta in Festo enim orationem Catonis in Lucium Cornelium Scipionem potius intellexerim.

atat] v. Handii Tursellinus s. v.

bona, liberos] nonne legendum bona, coniuges, liberos? praedam manubias] Favorinus apud Gellium 13, 24 dicit: Aliud omnino praeda est, aliud manubiae. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt (die Gegenstände, die erbeutet Sind), manubiae vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta (das aus der Beute erlöste Geld). eveetionem] diploma, quo facultas utendi equis publicis conceditur. Conf. Walter Gesch. des römischen Rechtes p. 176.

per symbolos] per litteras publicas, publice.

vino congiario] alibi dicitur vinum honorarium, Isidorus Origg. 20, 3, 8. Cato De innocentia sua: Cum essem in provincia legatus, quamplures ad praetores et consules vinum honorarium dabant : numquam accepi. Plinius Hist. 14, 14. L. Lucullus, cum rediit ex Asia, millia cadum congiariorum divisit amplius centum. In numis quoque congiaria imperatorum saepe laudantur,

usque ad lignum] imago ex tabulis cereis petita, in quibus cera ad inscribendum supra tabulam ligneam lita erat. Orellius bene explicuit: abrasa omni cera usque ad nudum tabularum lignum.

9. Cato dierum dictarum de consulatu suo.

Suspicor, indicem esse M. Catonis liber dierum dictarum de suo consulatu. In eo libro omnes orationes coniunctae erant, quas Cato in iis egerat causis, quae de suo consulatu et de administratione Hispaniae provinciae erant ortae. Ex uno Charisii loco vera inscriptio agnosci et restitui poterat. Charisius enim dicit s. v. porro p. 126. ed. Lindem. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Inde pergo porro ire in Turtam. Idem supra: Itaque porro in Turtam proficiscor servatum illos. Pro longius Afranius in Vopisco: Sinunt di et porro passuros scio. Porro pro in futurum. M. Cato in eodem: Me sollicitum atque exercitum habitum esse, atque porro fore." Illud in eodem aliter suppleri non potest nisi addito libro. Nunc de argumento aliquid dicendum.

In priore oratione vidimus, Catonem post consulatum accusatum fuisse, quod nimios in apparatu belli sumtus fecisset. Eum absolutum esse compertum est. Sed adversarii eius nondum placati erant. Denuo de rebus in consulatu gestis et de provincia administrata a pluribus in ius vocatur, nec alio tempore quam causa praecedens hae quoque dictae videntur, anno igitur 560 (194). Et vestigium harum litium sive dierum dictarum in Plutarchi vita Catonis cap. 11. et Nepote vita Caton. 2. deprehendimus. Scipio enim superior, qui tum consul fuit, invidus laudum Catonis consulis et gloriae belli in Hispania comparatae, calumniari coepit acta eius, eaque rescindere cupiebat. Sed senatus decrevit, under åλλάττειν μηδὲ κινεῖν τῶν διῳκημένων ὑπὸ τοῦ Katovos. In his verbis fons uberrimus causarum latet et argumentum dierum dictarum de consulatu, et fragmenta quae supersunt, commemorationem continent omnium rerum, quas in Hispania consul et gessit et egit.

1. Charisius p. 120. ed. Lindemanni s. v. Industrie. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Egoque

iam pridem cognovi atque intellexi atque arbitror, rempublicam curare industrie, summum periculum

esse.

industrie] Cato nobilitati invisus erat, quia nimis parce rempublicam administrabat et omnem luxum imperatorum vel praetorum provinciarum acriter perstringebat. Quare multis ab optimatibus aegre id ferentibus in ius et suspicionem vocatus est.

2. Charisius. Maturrime p. 121. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Laudant me maximis laudibus, tantum navium, tantum exercitum, tantum commeatum non opinatum esse quemquam hominem maturrime comparare potuisse.

Idem. Tam maturrime comparavisse.

laudant me] referendum est ad id, quod celerrime classem et exer. citum paraverat, ita ut citius opinione omnium in Hispaniam perveniret, ut a Livio traditur lib. 34, 8.

3. Charisius. Nocte. p. 123. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Deinde postquam Massiliam praeterimus, inde omnem classem ventus auster lenis fert, mare velis florere videres ultra angulum Gallicum, ad Illimerim atque Ruscinonem deferimur, inde nocte aura profecti sumus.

angulum Gallicum] Livius 34, 8. sinum Gallicum appellat.

Illimerim Intelligendus est Illiberis fluvius. Illiberis et Ruscino fluvii sunt Galliae, ambo ex Pyrenaeis montibus descendentes, et finitima regione in inare Gallicum aquas fundentes. Vid. Lindemann ad h. 1. Ukert Gallia p. 122. Iam ex hoc Charisii loco elucet, multa et bona inesse editioni Lindemanni. Antea enim legebatur et illum enim pro ad Illiberim.

4. Charisius. Necessum. p. 124. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Eas res non posse sustineri, nisi eo praesidia magna frumentumque. Nam ita dicunt palam necesse esse obcuratum.

frumentumque] Supplendum videtur Intellexi, eas res (sive eorum res) non posse sustineri, nisi eo praesidia magna frumentumque mitterentur. Ausonius Popma haec verba ad Ilergetes refert, qui Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

3

ad Catonem consulem legatos miserant, querentes, castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidio miles romanus esset, ut Livius scribit 1. 34, 11.

obcuratum] Si in codice esset curatum pro insolito composito obcuratum, sane in his verbis nemo haereret. Sed fortasse verbum obcurare apud vetustissimos auctores in usu erat. Quod si autem diffidas, haud difficile emendabis obcursatum; occursare enim apud antiquos pro succurrere dicitur. Putsch habet obturata.

5. Charisius. Usquequaque. p. 132. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Omnia tumultus plena, simul hostium copiae magnae contra me sedebant, usquequaque lacessebamur. Quod manifestius idem ita disserit: Interea ad socios nostros sedulo dispertieram, alio frumentum, alio legatos, alio literas, alio praesidium usquequaque.

sedebant] castra habebant. Utrumque fragmentum ad bellum Hispanicum spectat.

6. Charisius. Pone versus. p. 127. M. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Nostros pone versus hosteis esse ab dextera parte. Item idem: Postquam auspicavi atque exercitum adduxi pone castra hostium.

nostros] Supplendum vidi vel audivi, nostros etc.

auspicavi] Livius 34, 14. Nocte media (Cato), cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum, quem vellet, priusquam hostes sentirent, cuperet, praeter castra hostium circumduxit, et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit.

7. Charisius. Satis pro intente. p. 129. Cato dierum dictarum de consulatu suo: Iam apud vallum nostri satis agebant.

apud vallum] Livius 34, 14 et 15 acerrimam narrat pugnam, quae sub ipso vallo hostium a Calone committebatur, et in qua maxima copia hostium caesi sunt. Valerius enim Antias (scribit Livius) supra quadraginta millia hostium caesa eo die scribit. Cato ipse, haud sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait (Origines eius, opinor, intelligit Livius), numerum non describit. Conf. Appianus de rebus Hispaniens. 40.

Satis agebant] Acriter dimicabant.

« IndietroContinua »