Immagini della pagina
PDF
ePub

Cic. Academic. Prior. lib. 2, 1. Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Ut enim admodum adolescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili cum laude provinciae praefuit.

Dixi

Cic. de Offic. 2, 14. Etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est. paulo ante de Crasso. Idem fecit adolescens M. Antonius, etiam P. Sulpicii eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem civem C. Norbanum in iudicium vocavit; sed hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut reipublicae causa ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi ut dus Luculli, aut patrocinii ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius.

Cic. de Provinc. consularib. 9. Multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta reipublicae, P. Servilium et M. Lucullum: utinam etiam L. Lucullus ille videret! Quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servilii? quas in viris fortissimis non solum extinxit res publica dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit.

Plut. Lucullus 1. Αὐτὸς δ ̓ ὁ Λούκουλλος έτι μει ράκιον ὢν, πρὶν ἀρχήν τινα μετελθεῖν καὶ πολιτείας ἅψασθαι, πρῶτον ἔργον ἐποιήσατο τὸν τοῦ πατρὸς κατήγορον κρῖναι Σερουίλιον Αὔγουρα λαβὼν ἀδικοῦντα δημοσίᾳ, καὶ τὸ πρᾶγμα λαμπρὸν ἐφάνη Ρωμαίοις καὶ τὴν δίκην ἐκείνην ὥσπερ ἀριστείαν διὰ στόματος ἔσχον· ̓Εδόκει δὲ καὶ ἄλλως αὐτοῖς ἄνευ προφάσεως οὐκ ἀγεννὲς εἶναι τὸ τῆς κατηγορίας ἔργον, ἀλλὰ καὶ πάνυ τους νέους ἐβούλοντο τοῖς ἀδικοῦσιν ἐπιφυομένονς ὁρᾷν ὥσπερ θηρίοις εὐγενεῖς σκύλακας. Ου μὴν ἀλλὰ μεγάλης περὶ

[ocr errors]

τὴν δίκην ἐκείνην φιλονεικίας γενομένης, ὥστε καὶ τρωθῆναί τινας καὶ πεσεῖν, ἀπέφυγεν ὁ Σερουίλιος.

Pseudo Asconius memoria falsus est, quod L. Cottam (pro Servilio) a Lucullis accusatum scribit in Act. 1. in Verrem p. 150: L. Lucullus et item M. Lucullus, ambo consulares, Marcus vero et triumphalis fuit. Hi, cum accusarent L. Cottam, non usi sunt oratione perpetua, sed interrogatione testium causam peregerunt. Conf. Madwig de Asconio p. 110 et Zumpt ad Verrin. 1. c. 18, 55.

LXV. Q. Hortensius.

Natus anno 640 (114). Quaestor anno circiter 674 (80), aedilis a. 679 (75), praetor a. 682 (72), consul a. 685 (69). Mortuus est a. 704 (50). Eius vitam descripsit Drumann T. 3. p. 84 et Luzac De Q. Hortensio oratore, Ciceronis aemulo Lugd. Bat. 1810. Visconti in Iconografia romana t. 2. p. 307. Westermann p. 220.

Scripsit orationes, annales, poemata, librum communium locorum. Hortensius summus orator erat, plurimasque egit causas, ita ut Cicero solus eius famam gloriamque aequaret atque adeo superaret. In agendo pares, in scribendo autem Hortensius inferior, ita ut orationes eius scriptae minus aestimarentur, a posterisque negligerentur. Atque eam esse causam opinor, cur cunctae interierint, nec ulla prope adhuc particula extet. Cicero quoque, quamvis eloquentiam Hortensii summis laudibus efferret, numquam tamen ex eius orationibus exempla attulit, cum ab audientibus tantum, non ab legentibus aeque probatae essent.

Cic. Brut. 64. Q. Hortensii admodum adolescentis ingenium, ut Phidiae signum, simul adspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit, et apud hos ipsos consules et cum eorum, qui affuerunt, tum ipsorum consulum, qui omnes intelligentia auteibant, iudicio discessit probatus. undeviginti annos natus erat eo tempore.

Est autem L. Paullo C. Marcello coss, mortuus, ex quo videmus, eum in patronorum numero annos quatuor et quadraginta fuisse.

Ibid. c. 92. Hortensius ornatus, acer, verborum et actionis genere commotior.

Ibid. c. 95. Si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primum quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis concessum quam senectuti. Et cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem, nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat.

Ibid. c. 97. Nonne cernimus, vix singulis aetatibus binos oratores laudabiles constitisse? Galba fuit inter tot aequales unus excellens, cui et Cato cedebat senior, et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt; Lepidus postea, deinde Carbo: nam Gracchi in concionibus, multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit; Antonius, Crassus; post Cotta, Sulpicius, Hortensius.

Ibid. c. 88. Hortensius, cum admodum adolescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est. Primum memoria tanta, quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut, quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur, ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia adversariorum dicta meminisset. Ardebat autem cupiditate sic, ut in nullo unquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem, quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum; saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime

vulgare genus dicendi, duas quidem res, quas nemo alius, partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et collectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset. Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus, eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat, quam erat oratori satis.

Velleius 2, 36. Iam pene supervacaneum videri potest, eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat, diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, saneque Crassum, Catonem, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Coelium, Calvum, et proximum Ciceroni Caesarem? Crassum] non L. Crassum oratorem, Antonii aequalem, intelligit: eius enim supra, ubi similiter de celeberrimis ingeniis prioris seculi egit, lib. 2, 9. fecit mentionem; sed M. Crassum triumvirum accipiendum esse sensit Ellendt p. CVI.

Catonem] Catonem Uticensem.

Sulpicium] Servium Sulpicium Rufum, non P. Sulpicium Rufum, quem lib. 2. 9. nominavit.

Valer. Max. 3, 5, 4. Q. Hortensius in maximo et ingenuorum civium et amplissimorum proventu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit.

Quintil. 12, 10, 10. In oratione si species intueri velis, totidem pene reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi conditione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique. Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. Tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris, indolem Coelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus. At M. Tullium non circa plurium artium

species praestantem habemus, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum.

Quintil. 12, 11, 27. Quin imo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo, qui optimus fuisset, arbitraretur, hi ipsi, qui sunt optimi, non fuissent, nec post Lucretium ac Macrum Virgilius, nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi, qui post eos fuerunt.

Schol. Bobiensia in orat. p. Archia p. 356. L. Hortensio filius fuit Q. Hortensius, qui temporibus M. Tulii quamvis aetate provectior, non tamen famosior, oratoris nomen obtinuit.

non] Maius inseruit.

Appuleius Apologia p. 589 ed. Oud. quamcumque orationem struxerit Avitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa nec Cato gravitatem requirat nec Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem, nec Hortensius distributionem nec Calvus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero.

[ocr errors]

Hortensius

Pseudo Asconius in Divinat. p. 98. facile et princeps in senatu propter nobilitatem et in foro ob eloquentiam rex causarum.

Sidonius Epistol. IV. 3. Rex Theodericus sentit ut Pythagoras, dividit ut Socrates, explicat ut Plato, implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius, aestuat ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Tullius.

vernat] floridum dicendi genus, sive Asiaticum, quo Hortensius maxime usus est, significat Sidonius.

Orationes.

Cic. Brut. 94. Dicendi genus quod fuerit in utroque nostrum, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

« IndietroContinua »