Immagini della pagina
PDF
ePub

22. Oratio pro Cn. Plancio.

Acta est causa a. 700 (54). Manutius ex loco orationis Ciceronianae pro Plancio c. 15. colligendum putat, Hortensium quoque in illa causa, Plancii patronum fuisse. Ei assentitur Orellius in Onomastico p. 291. ubi legitur: Ante Ciceronem defendit Hortensius Cn. Plancium. Pro Plancio 15, 37. Sed Drumann t. 3. p. 99 scribit, ab Hortensio Plancium defensum non esse, nec a Cicerone eum, velut patronum Plancii memorari, sed ideo tantum mentionem eius esse factam, quod de lege Licinia, in qua causa Plancii nitebatur, tunc temporis in senatu dixisset.

23. Oratio pro M. Aemilio Scauro contra P. Valerium Triarium. Acta est causa a. 700 (54). M. Aemilius Scaurus a. 699 (55) Sardiniam provinciam obtinuit, nec innocenter se gessit. Itaque rogantibus Sardis a P. Valerio Triario repetundarum postulatus. Habebat sex patronos, quos inter Hortensius et Cicero. Liberatus est. Conf. Drumann t. 1. p. 31.

Asconius in Scaurianam p. 20. Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro quisquam pluribus quam quatuor uteretur, ac post bella civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est perventum. Fuerunt autem hi: P. Clodius Pulcher, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, Q. Hortensius.

24. Oratio pro T. Annio Milone.

Haec causa acta est a. 702 (52). T. Annius Milo, qui P. Clodium, adversarium acerrimum Ciceronis, vi aperta interfecerat, auctore Pompeio in iudicium vocatus est. Defendit Cicero, cuius oratio extat. Pro eoque etiam Hortensius in senatu stetit, nec tamen in iudicio ei adfuit.

Asconius in Milonianam p. 35. Affuerunt Miloni Q. Hortensius, M. Cicero, M. Marcellus, M. Calidius,

M. Cato, Faustus Sulla. Verba pauca Q. Hortensius dixit: Liberos esse eos, qui pro servis postularentur: nam post recentem caedem manumiserat eos Milo sub hoc titulo, quod caput suum ulti essent. Haec agebantur mense intercalari.

Q. Hortensius dixit haec non in iudicio, sed in senatu Hortensius dixerat, cum de Clodii nece et de puniendo Milone deliberabatur, eoque referendum videtur, quod in Scholiis Bobiensibus p. 282 legimus: Pro Milone autem obnixe laborasse Q. Hortensius videbatur, nempe in senatu. In iudicio autem Milonis Hortensius non aderat, et Cicero solus eius causam defendit, teste eodem Asconio p. 42. Respondit his unus M. Cicero. Conf. Drumann t. 3. p. 101.

25. Oratio pro M. Valerio Messala.

Acta est causa a. 703 (51). M. Valerius Messala cum in petendo consulatu a. 700 (54) suffragia largitione emisset, ambitus postulatus est a. 703 (51), nec nisi malis amicorum artibus poenam effugit. Cic. ad. Attic. 5, 12. ad Famil. 8, 2.

Cic. Brut. 96. Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messala dicentem. Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio.

Valerius Max. 5, 9, 2. Q. Hortensii, qui suis temporibus ornamentum romanae eloquentiae fuit, admirabilis in filio patientia extitit. Cum enim eo usque impietatem eius suspectam et nequitiam invisam haberet, ut Messalam, suae sororis filium, heredem habiturus, ambitus reum defendens iudicibus diceret, si illum damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in quibus acquiesceret, superfuturum. Hac scilicet sententia, quam etiam editae orationi inseruit, filium potius in tormento animi quam in voluptatibus reponens, tamen ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed filium heredem reliquit.

osculum nepotum] ex hoc ipso fragmento elucet, dulcem et floridam et exquisitam fuisse eloquentiam Q. Hortensii.

26.

Oratio pro Appio Claudio Pulchro contra P. Cornelium
Dolabellam.

Acta est causa a. 704 (50). Appius Claudius Pulcher consul a. 700 (54), postquam a. 703 (51) e Cilicia provincia Romam erat reversus, a P. Corn. Dolabella de maiestate accusatur a. 704 (50). Hortensius et M. Iunius Brutus, Appii gener, eum defenderunt. Absolutus est. Cic. ad famil. VIII, 6. 13. III, II. Drumann t. 2. p. 194. Cic. Brut. 64. Hortensius pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.

Ibid. c. 94, 324. Hortensius quarto et sexagesimo anno perpaucis ante mortem diebus una tecum socerum tuum defendit Appium.

27. Causa Marciae.

دو

Duebnerus p. 288 scribit: Marciae causam addit Eggerus ex Quintiliani verbis 10, 5, 13. Veniat in iudicium, Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio?" Sed ea causa huc non pertinet, nec Hortensium umquam causam Marciae egisse arbitror. Apud Quintilianum sermo est de Marcia, quae uxor M. Catonis erat, sed divortio facto Hortensio nupsit, et Hortensio mortuo denuo matrimonium cum Catone redintegravit. Hanc rem ita se habere, testatur Munatius, Catonis amicus, apud Plutarchum Cat. min. 52. Sed Caesar aliique inimici Catonis turpi eum calumnia afficiebant, tamquam Cato Hortensio non divortio facto, sed sponte uxorem suam tradidisset, et rhetoribus otiosis haec materia obscena vehementer placuisse videtur. Göttling Gesch. d. röm. Staatsverf. p. 95 verissime rem diiudicavit. Conf. Drumann t. 3. p. 107.

Incerta.

Cic. Verr. Act. sec. lib. 5, 18. Noli metuere, Hortensi, ne quaeram, qui licuerit aedificare navem senatori. Antiquae sunt istae leges et mortuae, quemadmodum tu soles dicere, quae vetant.

mortuue] in hac voce deprehendit Westermann p. 225 figuram, qua

Hortensius uti sit solitus.

Priscian. t. 1. p. 369. Q. Hortensius: Abusis iam omnibus locis. Abusis καταχρησθέντων.

Q. Hortensius] id fragmentum a Duebnero p. 288 relatum, verum non solum ex orationibus, sed etiam ex libro Communium locorum excerptum esse potest.

locis] scil, oratoriis.

Quintil. 1, 5, 12. Duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinca Placentinus, si reprehendenti Hortensio credimus, preculam pro pergula dicens, et immutatione, cum c pro g uteretur, et transmutatione, cum r praeponeret e antecedenti.

Hortensio] in oratione quadam, quam in causa alioquin ignota contra Tincam Placentinum dixit, sic irridebat adversarium Hortensius.

Extat porro fragmentum Poematum Hortensii apud Varronem de ling. lat. p. 402 ed Speng. Ab eo, quod alii dicunt cervices, id Hortensius in poematis cervix. Eiusdem vocabuli facit rursus mentionem Varro p. 588. Quintilianus 8, 3, 35. et Servius in Virg. Aen. XI, 496. Deinde supersunt fragmenta Annalium et Communium locorum.

LXVI. Hortensia, Quinti filia.

Hortensia Q. filia eloquentia sua nomen famamque meruit et oratio eius apud posteros quoque celebris erat.

Oratio apud triumviros.

Ea est dicta a. 712 (42). Cum Octavianus Lepidus Antoniusque, triumviri reip. constituendae, aerarii causa matronas gravi onerassent tributo, eae iniustum et invidiosum id esse ratae, iussa recusabant pro iisque apud ipsos triumviros orationem dixit Hortensia. Nec frustra: nam cum populus quoque, matronas onere liberandas esse clamaret, triumviri abiecerunt consilium. Conf. Drumann t. 3. p. 111. t. 1. p. 381.

Valer. Max. 8, 3 3. Hortensia Q. Hortensii

[ocr errors]

filia, cum ordo matronarum gravi tributo a triumviris esset oneratus, necquisquam virorum patrocinium eis accommodare auderet, causam feminarum apud triumviros et constanter et feliciter egit. Repraesentata enim patris facundia, impetravit, ut maior pars imperatae pecuniae eis remitteretur. Revixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius verbisque filiae adspiravit. Cuius si virilis sexus posteri vim sequi voluissent, Hortensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscisa non esset.

Quintil. 1, 1, 6. Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.

Haec actio tam fuisse celebris videtur, ut Appianus fictam Hortensiae orationem operi suo insereret Civilium bellorum lib. 4, 32 et 33.

LXVII. Cn. Cornelius Dolabella.

Consul a. 673 (81). Proconsul Macedoniae a. 674 (80). Conf. Drumann t. 2. p. 561.

Oratio contra C. Iulium Caesarem.

Causa est acta a. 677 (77). Vid. Caesaris oratio. Dolabella postquam a Sulla dictatore consulatum, deinde Macedoniam provinciam accepisset, a. C. Iulio Caesare reus factus repetundarum a. 677 (77), sed absolutus est, quamvis culpa esset oneratus. Hortensius (v. p. 368.) et Cotta (v. p. 341.) defenderunt, sed et Dolabella ipse orationem dixit maledicti plenam in Caesarem. Pseudo- Asconius in Divinationem in Caecilium p. 110 commutavit hunc Dolabellam cum altero Dolabella, qui praetor Ciliciae fuerat, ut Perizonius Animadv. hist. p. 54. et Drumann t. 2. p. 562. et Madwig de Asconio p. 109. demonstravit,

« IndietroContinua »