Immagini della pagina
PDF
ePub

Cic. p. Coelio c. 8. Quo loco possum dicere id, quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolomaei quereretur, paulo ante dixit „Utinamne in nemore Pelio“ ac longius quidem mihi contexere hoc carmen liceret.

ibid. c. 10, 23. Itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a M. Crasso esse peroratam, de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione.

4. Oratio pro P. Sestio.

Acta est causa a. 698 (56).

Schol. Bobiensia in orat. p. Sestio p. 292. Hanc eandem causam defenderunt plurimi: in quis fuit Q. Hortensius, M. Crassus, Licinius Calvus.

LXXII. C. Licinius Macer.

Natus anno circiter 648 (106), ita ut Ciceronis fere et Pompeii aequalis esse, et vix paucis annis aetate eos superasse videatur. Quaestor a. 676 (78) auctore Pighio. Tribunus pl. a. 681 (73). Deinde praeturam obtinuit nescio quo anno atque in provinciam decessit, unde reversus, a. Cicerone a. 688 (66) repetundarum reus factus, condemnatur et eodem fere tempore diem obiit. Valerius Max. 9, 12, 7. Plut. Cicero c. 9. Cic. ad Attic. 1, 4. Stetit contra nobilitatem atque optimates. Conf. Drumann t. 4. p. 194. Weichert Poet. lat. reliquiae p. 102. Eius filius, C. Licinius Calvus, multo celebrior.

Cic. Brut. c. 67. C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si mores, si vultus denique non omnem commendationem ingenii everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non erat abundans, non inops tamen, non valde nitens, non plane horrida oratio: vox, gestus et omnis actio sine lepore, at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cogno

Meieri Orat Rom Fragm. ed. 2.

25

verim, sed eam, ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres. Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis illustriorem obtinebat locum.

Idem Annalium scriptor erat, de quibus Cicero De Legibus 1, 2. ita locutus est:

Quid Macrum numerem? Cuius loquacitas habet aliquid argutiarum, nec id tamen ex illa erudita graecorum copia, sed ex libraliolis latinis; in orationibus autem multas ineptias, elatio summam impudentiam.

in orationibus] Patet, eas Macri orationes hoc loco intelligendas, quas annalibus inseruit, pariter atque ceteri historici solent. Conf. Niebuhr Hist. Rom. t. 2. p. 11. sq. ed. sec.: earumque extant fragmenta, quae Krause in Vitis et Frag. Historicorum collegit, velut apud Priscianum t. 1. p. 496 et Diomedem p. 366.

1. Oratio ad plebem pro tribunicia potestate restituenda. Salustius orationem finxit a C. Licinio Macro tribuno pl. a. 681 (73) habitam, ex qua apparet, Macrum hominem popularem fuisse et adversarium optimatium, acerrimeque contendisse, ut Sullae leges abrogarentur, et tribunicia potestas restitueretur. Conf. Salustii Orationes et Epistolae, ab Orellio editae a. 1831. pag. 25.

2. Oratio contra C. Rabirium.

Acta est causa a. 681 (73). C. Rabirius bis in iudicium vocatus est, quod L. Appuleium Saturninum in tribunatu a. 654 (100) occidisset. Macer tribunus pl. eum accusavit, sed liberatus est. Deinde T. Atius Labienus decem annis post auctore Caesare a. 691 (63) eum eiusdem criminis reum fecit, Hortensio atque Cicerone defendente. Drumann t. 3. p. 161. t. 4. p. 194.

Cic. pro C. Rabirio perduellionis reo c. 2. Nisi forte de locis religiosis ac de lucis, quos ab hoc violatos esse dixisti, pluribus verbis tibi respondendum putas: quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In quo ego demiror, meminisse te, quid obiecerit

C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse, quid aequi et iurati iudices iudicarint.

3. Oratio pro Tuscis.

Veri simile est, hanc quoque orationem Macrum in tribunatu suo a. 681 (73) dixisse. Constat, Tuscos sive incolas Etruriae in bello civili Marium esse secutos, pro eoque contra Sullam acriter pugnasse. Victo deinde Mario Sulla in Tuscos saeviit, eorumque regionem legionibus suis tradidit. Cum vero eo mortuo adversarii iniurias illatas atque plagas ulcisci et erepta sociis patrimonia restituere cuperent: Macer quoque, qui omnes leges Sullanas abrogandas esse censuit, pro Tuscis causam suscepisse videtur. Quam tristis fuerit eorum conditio, ex Salustio accepimus, qui in Bell. Catil. c. 28 haec scribit: Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis colonis, quibus libido otque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant. Conf. Keferstein Bellum Marsicum p. 79. Drumann t. 2. p. 480. Zacharia Sulla p. 139 sqq. Göttling Gesch. d. röm. Staatsverf. p. 461.

Priscianus t. 1. p. 502. Verro secundum Servium versi facit, secundum Charisium autem verri, quod et usus comprobat. Licinius Macer pro Tuscis: Quos oportuit amissa restituere, hisce etiam reliquias

averrerunt.

Quos] legendum quibus.

LXXIII. Cn. Pompeius Magnus.

Natus est a. 648 (106), eodem anno quo Cicero. Inde ab adolescentia, id est, ab anno 665 (89), bello civili interfuit, et inter omnes Sullae legatos longe maxime excellebat. Unde omnibus bellis confectis Romam reversus a. 674 (80), cognomen Magni et triumphum

a Sulla dictatore accepit. Plut. Pompei. 13. Drumann t. 4. p. 335. Eckhel Doctr. Num. t. 5. p. 280. Postea bellum gessit in Hispania contra Sertorium, unde rediit a. 683 (71), et secundum triumphum egit. Consul a. 684 (70), legibus solutus: aetatem enim legitimam annorum 43 non habebat, quippe 37 annos erat natus. Anno 685 (69) et 686 (68) Romae degit. A. 687 (67) bellum piraticum ei mandatur. A. 688 (66) bellum Mithridaticum traditur, unde rediit a. 693 (61) et tertium triumphum celebrat. Consul iterum a. 699 (55). Consul tertium a. 702 (52). A. 705 (49) bellum civile inter Pompeium et Caesarem erupit. A. 706 (48) Pompeius, a Caesare victus, in Aegyptum fugit ibique occiditur, 58 annos natus. Eius vitam descripsit Drumann t. 4. p. 305-556.

Cic. Brut. 68. Meus aequalis Cn. Pompeius, vir ad omnia summa natus, maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat, actio vero eius habebat et in voce magnum splendorem et in motu summam dig

nitatem.

Cic. pro lege Manilia c. 14. Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis.

Cic. ad Atticum in epistola a. 693 (61) scripta, lib. 1. 14. Prima concio Pompeii qualis fuisset, scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis, itaque frigebat.

frigebat] Drumann t. 4. p. 544 de hoc loco sic scribit. Seine Reden konnten nicht für ihn begeistern, weil er selbst nichts fühlte. Velleius 2, 29. Cn. Pompeius innocentia eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia medius.

Quintil. XI, 1, 36. Est quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut

Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.

Seneca Epist. XI. Nihil erat mollius ore Pompeii, nunquam non coram pluribus erubuit, utique in concionibus.

Tacit. Dial. de Orator. c. 37. Nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistolarum composita et edita sunt: ex iis intelligi potest, Gnaeum Pompeium et Marcum Crassum non viribus modo et armis sed ingenio quoque et oratione valuisse; Lentulos et Metellos et Lucullos et Curiones et ceteram procerum manum multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua eloquentia consecutum.

haec vetera] i. e. haec vetera romanae eloquentiae monumenta sive

actiones veterum oratorum.

a Muciano] Licinius Mucianus sub Vespasiano imperatore florebat: nam et in republica et in vario litterarum genere multum praestitit, eiusque apud multos auctores fit mentio. De rerum natura atque de geographia mundi eum. praeter alia scripsisse, ex Plinio maiore constat. vid. Tacit. Hist. 2, 5. Dio Cassius 66, 2. Suidas v. ȧyýλecev. contrahuntur] i. e. colliguntur. Eo ipso tempore, quo hic dialogus scriptus est, Mucianus illo opere, quo orationes veterum oratorum atque epistolas clarorum virorum collegit, erat occupatus. Actorum] Acta i, e. actiones oratorum, quae vel in senatu vel in foro habitae sunt. Alii epitomen orationum intelligunt. Sic Le Clerc Des Journaux chez les Romains Paris 1838 p. 202: It faut remarquer que ce titre d'Acta se donnait aussi quelquefois, dans un sens plus restreint, à un résumé des discours prononcés, soit dans la tribune publique, soit dans les basilisques et le comitium. Lorsque le jeune Tacite écrivait le dialogue sur les Orateurs, Mucien, l'ami de Vespasien, avait déjà formé onze volumes de ces analyses d'anciens discours, Actorum libri. Alii aliter explicant. M. Crassum] triumvirum, de quo supra diximus p. Lentulos] intelligo Cn. Corn, Lentulum Clodianum et P. Corn. Lentulum Suram de quibus antea retulimus p. 381.

382.

« IndietroContinua »