Immagini della pagina
PDF
ePub

peii Magni temporibus vixit, isque a Suida s. v. IIwλiwv & 'Aoivios, Toadλiavog affertur (Clinton Fasti t. 3. p. 550): alter magister fuit M. Antonini philosophi, eumque apud Charísium accipiendum arbitror. (v. p. 501.) Valerium itidem grammaticum esse diximus, quo nomine cum plures alii fuerunt tum Valerius Cato et M. Valerius Probus. Bondamus in Variis Lectionibus p. 373. Asinius in Labienum lib. 1, emendandum putat.

Quia pugillus est] haec sunt Charisii verba, non Asinii, ut recte adnotavit Lindemannus.

Incerta.

Quintilianus 1, 6, 42. Nec enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quamquam id Pollioni placeat, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Coelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit.

Quintil. 9, 4, 132. Neque accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut apud Asinium, dixit: Si, Caesar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.

apud Asinium] in oratione nescio qua apud Octavianum habita.

Charisius p. 77. Insequenti. Asinius Pollio ad Caesarem: primo insequenti die.

ad Caesarem] in epistola, opinor, ad Octavianum.

Charisius p. 34. Genitivus pluralis cum ratione vectigalium facit, auctores tamen vectigaliorum (sic leg. non vectigalium) dixerunt, ut Asinius: vectigaliorum reipublicae curam esse habendam.

Charisius p. 85. Vectigaliorum. Asinius Pollio: vectigaliorum reip. curam esse habendam.

Macrobius Saturual. 1, 4. tanta apud veteres fuit licentia huius genitivi, ut Asinius Pollio vectigaliorum frequenter usurpet.

Priscianus t. 1. p. 370. Asinius Pollio: Sed cum ob ea, quae speraveram, dolebam, consolabar ob ea, quae timui. Consolabar passive protulit.

Priscian. t. 1. p. 372. Asinius: cuius experta virtus bello Germaniae traducta ad custodiam Illyrici est. Experta passive.

Asinius] in historiis suis.

Falster Memo

"C Sueton. Tib., c. 16.

Cuius] ,,virtutem intellige Tiberii, qui totum Illyricum perdomuit et in ditionem redegit, riae p. 23.

Priscian. t. 1. p. 488. Nanciscor etiam nactum facit absque n, ut Probo et Capro et Pollioni et Plinio placet.

Pollioni] non de Asinio Pollione oratore id intellexerim, sed de Asinio Pollione grammatico, quo usus est M. Antoninus philosophus. (v. p. 500.) Julius Capitolinus M. Anton. Philos.c. 2. Porro libri grammatici Probi, Capri et Plinii saepe a Prisciano aliisque afferuntur. Thorbecke autem P. 80 hoc quoque loco Asinium Pollionem oratorem intelligit.

Sueton, Augustus 43. Mox finem fecit talia (Troiae lusum) edendi, Asinio Pollione oratore graviter invidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat.

Asinio Pollione] quem in oratione senatoria anno circiter 741 (13) de ea re questum scribit Weichert De Cassio Parmensi p. 302,

CV. Q. Aelius Tubero.

Q. Aelius Tubero Lucii filius, natus anno circiter 680 (74). Lucius Tubero pater, qui annales confecit (v. Clinton in Fastis ad a. 695), aequalis fuit Ciceronis. Cic. p. Ligario c. 7. ego et L. Tubero domi una eruditi, militiae contubernales, post affines (sororem enim Ciceronis duxit uxorem. Schol. Gronovianus in orat. pro Lig. p. 415 et 417. Drumann t. 5. p. 214.) in omni denique vita familiares. Q. filius primum causis agendis, deinde iuri civili operam dedit. Atque de eo dictum

putant nonnulli, quod ex libro Ciceronis a Gellio 1. 1. 22. relatum legimus: M. Cicero in libro qui inscriptus est: De iure civili in artem redigendo verba haec posuit: nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. Sed, ut dicam quod sentio, alium Q. Tuberonem, natu maiorem, hoc loco intelligendum arbitror; constat enim, Q. Tuberonem, qui Ligarium accusavit, anno 708 (46), quo causa acta est, iuvenem adhuc fuisse, atque ab eo demum tempore desiisse causas agere, et iuri operam dedisse, multosque libros ad ius pertinentes postea reliquisse teste Pomponio. Eos vero post mortem Ciceronis (qui a. 711 (42) occisus est) confectos veri simile est. Atque Ciceronis verba, quae apud Gellium supersunt, demonstrant, Tuberonem tum, cum Cicero librum de iure scribebat, non amplius vixisse, unde colligimus, alium esse intelligendum Tuberonem. Porro Tubero noster res gestas Caesaris scripsisse videtur. Sueton. Caes. 83. Utrum autem etiam maius historiae opus aggressus fuerit, incertum. Conf. Lachmann De font. Livii P. 1. p. 40. Krause Vit. Hist.p. 321. De font. Suetonii p. 19. Ceterum de honoribus eius nihil compertum est praeter consulatum, quem a. 743 (11) obtinuit.

1. Oratio adversus Q. Ligarium.

Acta est causa a. 708 (46). Tubero adolescens Q. Ligarium accusavit. Cic. p. Ligario c. 3, 9. Argumentum ex Ciceronis oratione pro Ligario petendum. Conf. Scholiasta Gronovianus in orat. pro Ligario p. 414. Drumann t. 3. p. 706.

Quintil. 10, 1, 23. Illud utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumserimus, et quoties continget, utrinque habitas legere actiones, ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias et Servii Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas. Quin etiam si minus pares videbuntur, aliquae tamen ad cognoscendam

litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre.

Quintil. XI, 1, 78. Potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit. Id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona aetas tempus causa locus animus. Tubero iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse, Ligarium et perseverasse, et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro Iuba atque Afris inimicissimis populo romano stetisse.

Tubero-ait] in oratione sua contra Ligarium.

Quintil. 5, 13, 20. Inhumana (erat accusatio) Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis, ne ei Caesar ignoscat.

Pomponius de origine Iuris c. 3, 46. Post Trebatium Tubero fuit, qui Ofilio operam dedit, fuit autem patricius, et transiit a causis agendis ad ius civile, maxime postquam Q. Ligarium accusavit nec obtinuit apud C. Caesarem. Is est Q. Ligarius, qui, cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire: quo nomine eum accusavit et Cicero defendit. Extat eius oratio satis pulcherrima quae inscribitur pro Q. Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et privati, et complures utriusque operis libros reliquit, sermone etiam antiquo usus affectavit scribere, et ideo parum libri eius grati habentur.

CVI. M. Valerius Messala Corvinus.

Natus est (si Hieronymo credere licet) a. u. 695 (59) C. Iulio Caesare et Bibulo consulibus. Hieronymus enim

in Eusebii Chron. Olymp. 180, 2 = a. u. 695 (59) scribit: Messala Corvinus orator nascitur et T. Livius Patavinus scriptor historicus. atque Clintonus in Fastis hoc testimonium verum esse affirmat; item Vossius in Virgilii Eclogas 6, 74., Bentleius in Horatii Carm. 3, 6, 20. Scaliger autem in Eusebii Chronicis p. 167 et 180 natalem Messalae annum esse 685 (69) constituit, eumque secuti sunt Ellendt p. CXXXI et Weichert Poet. lat. Rel. p. 361. Westermann p. 218. item Masson De Vita Ovidii p. 127 sqq. Schneider de Ser. Sulpicio Rufo 1. p. 62. Aliter etiam Lud. Wiese de M. Val, Messalae Corvini vita et studiis doctrinae Berol. 1829. 8., qui Messalam circa a. 680 (74) scribit natum p. 44. Quid ipse de ea re sentiam quaeque potior videatur opinio, postea dicemus. Diem Messalae natalem in eundem incidere diem, quo die postea apud Philippos Brutus et Cassius in proelio victi fuerint, arbitrantur nonnulli, auctoritate nitentes Plutarchi in Bruto c. 40., verum Drumannus t. 2, p. 144. demonstrat, non Messalae ibi, sed Cassii diei natalis fieri mentionem. Fuit Athenis iuvenis, studiis deditus, a. 709 et 710 (45 et 44) (Cicero ad Attic. 12, 32. 15, 17.) XV annos natus, si Hieronymi auctoritatem sequimur. A. 711 (43) partes Bruti et Cassii secutus, a triumviris proscriptus est, sed feliciter evasit. Plut. Brutus 40. Dio Cassius 47, 11, 49, 16. Appianus Bell. Civ. 4, 38. ubi legimus Mɛooάhas snugavns καὶ νέος ἐς Βροῦτον ἔφυγε. Velleius 2, 71. Messala fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati. A. 712 (42) ad M. Antonium transiit, postquam Brutus et Cassius apud Philippos victi essent. Appianus Bell. Civ. 4, 38. (Velleius autem 2, 70. iam a. 712 (42) Corvinum se Octaviano tradidisse

scribit.)

Anno circiter 717 (37) partes Antonii deserit, et ad Octavianum transiit. Appian B. Civ. 4, 38. Westermann p. 219. Vossius contra ad Virg. Eclog. 6, 74. et Ellendt p. CXXXIII. suspicatur, Corvinum post foedus Brundisinum a. 714 (40) ab Antonio defecisse et Augu

« IndietroContinua »