Immagini della pagina
PDF
ePub

2. Oratio pro Liburnia.

Eandem causam tuebatur Asinius Pollio. Huc enim referendum, quod in Quintiliano 10, 1, 23 legimus: Quin etiam, easdem causas ut quisque egerit, utile erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, et Pollio et Messala defenderunt eosdem. De argumento causae supra diximus p. 497.

Festus p. 359. Tabem eam quae faceret tabescere, apud antiquos usurpatum. Corvinius pro Liburnia: propter hanc tabem atque perniciem domus totius. Corvinius] Corvinum intelligendum esse, etiam C. O. Müller approbavit, nec aliter Falster in Memoriis Obscuris p. 44. iudicavit. 3. Oratio pro Pythodoro.

Argumentum incertum. An idem Pythodorus sit Trallianus, amicus Cn. Pompeii Magni, qui in bello civili a Caesare offensam expertus est, cuiusque meminit Strabo lib. 14. p. 649. atque Clinton t. 3. p. 554, quaeritur.

Seneca Controv. lib. 2. 12. p. 192. Messala cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. Ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro, et pro Pythodoro Messalae orationem disertissimam recitavit, quacum compositam suam suasoriam de Theodoto declamavit post triduum.

Latro] de quo infra dicemus.

4. Oratio contra Antonii litteras.

Oratio dicta videtur a. 722 (32). Dio 50, 2. Cum Antonius triumvir epistolis ad senatum missis et divul gatis (v. pag. 457.) Octavianum laceraret, amicosque eius, qui ab se ad illum transierant, inter quos Messala aliique, conviciis onerasset, Messala orationem contra eum dixit vel alio quodam genere scriptorum rescripsit (commentarios historicos intelligit Wiese p. 73.) Idem fecit Asinius Pollio, ut ex eius oratione contra maledicta Antonii (v p. 499.) apparet.

Charisius p. 74. fretus, huius fretus. Messala contra Antonii litteras: Angustiae fretus.

Plinius Hist. 33, 3, 14. Messala orator prodidit, Antonium triumvirum aureis vasis usum in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam Cleopatrae.

5. Oratio de Antonii statuis.

Ea a. 722. (32) dicta videtur. Cum enim Octavianus rerum potiretur, Antonius autem magis magisque famam amitteret et hostis reipublicae iudicaretur, veri simile est, aliquando in senatu deliberatum, an statuae Antonii publice collocatae deiiciendae essent. Conf. Dio Cassius 1. 51, 19. Ellendt p. CXXXVII. eam post Actiacam pugnam dictam arbitratur.

Charisius p. 59. M. Messala de Antonii statuis: Armenii regis spolia gausapae.

6. Oratio de vectigalium Asiae constitutione.

Postquam Octavianus pugna Actiaca Antonium devicisset, Messala primum in Galliam profectus est, ut Aquitanos subigeret, deinde eodem anno 724 (30) ad Orientem componendum evocatus, continuo e Gallia in Asiam cessit (Tibullus 1, 3. 1. 7. ibiq. Dissen. Dio Cass. 51, 7. Ellendt p. CXXXIII. Westermann p. 219.) nec Romam rediit nisi a. 727 (27). Atque cum Octavianus Augustus in omnibus imperii romani provinciis novam vectigalium rationem et constitutionem inire coepisset, (Conf. Savigny über die römische Steuerverfassung p. 78. ed. Stuttgart. 1835.) Messala de vectigalibus Asiae provinciae retulisse orationemque de ea re habuisse videtur, anno opinor 727 vel 728, atque auctor fortasse constitutionis vectigalium Asiae dici potest.

Charisius p. 85. Vectigalium. Messala De vecti-galium Asiae constitutione.

7. Oratio ad Augustum.

Sueton. Aug. 58. Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu detulerunt ei:

[ocr errors]

prima plebs legatione Antium missa, dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata, mox in curia senatus neque decreto neque acclamatione, sed per Valerium Messalam. Is mandantibus cunctis Quod bonum, inquit, faustumque sit tibi, domuique tuae, Caesar Auguste; sic enim nos perpetuam felicitatem reipublicae et laeta huic urbi precari existimamus: senatus te consentiens cum populo romano consalutat patriae patrem.

laeta huic urbi] urbi adiecit Oudendorp.

Ea oratio Messalae Corvino tribuitur ab Ellendtio p. CXXXIV. et Krausio De Fontibus Suetonii p. 40, sed alii potius Messalae vindicandam arbitror, cum veri simile sit, Augustum tum demum patrem patriae appellatum, postquam e vita iam decessisset Messala Corvinus vel certe propter valetudinem non amplius in senatum prodiret. Quamquam de anno, quo Augustus primum pater patriae salutatus est, dissentiunt viri docti.

Sed Eckhel De doctrina numorum t. 6. p. 112. ex lapidibus atque numis demonstravit, id accidisse a. 752 (2) Nonis Februarii Augusto XIII. et M. Plautio Silano coss. Idem testantur Clinton in Fastis ad a. 752. et Orellii Inscriptiones t. 1. n. 602. t. 2. p. 384. Fasti Consulares Baiteri ad a. 751. Kreuzer Römische Antiquitäten p. 295. Atque M. Valerium Messalam, consulem a. 751 (3), Augustum allocutum esse, satis probabiliter coniicit Perizonius in Animadv. Hist. p. 314. Wiese autem p. 34 scribit, hoc nomen Augustum anno demum 758 (5 p. Chr.) obtinuisse atque L. Valerium Messalam, consulem illius anni, orationem dixisse.

8. Oratio Hyperidis pro Phryne, in latinum versa.

Extabant multae orationes graecae, a Messala in latinum sermonem conversae. Quintil. 10, 5, 2. Vertere graeca in latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de oratore libris dicit factitasse. Id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit; id Messalae placuit,

multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima romanis subtilitate contenderet.

Quintil. 1, 5, 61. Ne in A quidem atque S literas exire temere masculina graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia Cincinnatus et apud Messalam Bene fecit Euthia. bene fecit Euthia] ex oratione Hyperidis pro Phryne sumtum, suspicatus est Kordes in additamentis ad librum Eberhardti über den Zustand der Wissenschaften bei den Römern. p. 145. Vere, opinor: Euthias enim accusator Phrynes erat. Westermann Gesch. d. griech. Beredsamk. p. 145. Harpocration s. ν. Εὐνίας. Εὐθίου λόγον xarà Þpúvŋv affert Athenaeus XIII. 590 d. fragmentumque eius edidit Sauppius noster in Epistola critica ad G. Hermannum p. 162. Incerta.

Quintil. 1, 6. 42. Gladiola Messala dixit.

ibid. 8, 3, 34.

Messala primus reatum dixit.

reatum] reatus erat status et conditio reorum et sordidatorum, dum iudicium in longum procedit, reatus pro crimine, peccato est barbarorum. Bentleius ad Horat. Carm. 3, 6, 20.

Seneca Suasor. 2. p. 22. Cognomen vel ut Messala ait, cognomentum.

Marius Victor de Orthographia p. 2456. Messala, Brutus, Agrippa pro sumus simus.

simus] item Augustus teste Suetonio Octav. c. 87. item ponit simus pro sumus.

Scholiast. Cruquianus ad Horatii Satir. 1, 10, 28. Pedius Publicola et Messala Corvinus a graecis vocibus ita abhorruerunt, ut Messala schoenobaten latine funambulum reddiderit ex Terentio in Hecyra.

Seneca ludus de morte Claudii Caesaris p. 854. Divus Augustus dixit: Confugiendum est itaque a me ad Messalae Corvini, disertissimi viri, illam sententiam Praecidit ius imperii.

praecidit ius imperii] i. e. castravit et enervavit ius imperii, ut Libertus Fromondus explicat p. 967. Messala in oratione contra Antonium id dixit eumque hoc dicto in perpetuum notavit.

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

33

CVII. Cornelius Gallus.

Natus est a. 688 (66), eodem anno quo Horatius Flaccus, in Foro lulii in Gallia Narbonensi, Annus natalis ex eo certus, quod Hieronymus tradidit, anno quadragesimo eum mortuum esse. Conf. Clinton Fasti ad a. 728 (26). Völker in Commentatione de C. Cornelii Galli vita et scriptis Bonnae 1840. p. 17. alios codices sequitur Hieronymi, qui anno XLIII. eum mortuum referunt, ita ut a. 685 (69) natus sit. Anno 713 (41) ab Augusto triumvir factus agris veteranis dividundis. A. 723 (31) post pugnam apud Actium in Aegyptum ad Antonium persequendum copias ducit. Dio Cass. 1. 51,9. A. 724 (30) praeficitur ab Augusto Aegypto provinciae.

Dio Cass. 51, 17. Strabo XVII. p. 819. Hieronymus in Euseb. Chron. Olymp. 187, 3 = a. u. 724. Cleopatra et Antonius semet interficiunt et Aegyptus fit romana provincia, quam primum tenuit Cornelius Gallus, de quo Virgilius scribit in Bucolicis. A. 728 (26) calumniatus et accusatus apud Augustum, ipse semet occidit. Dio Cass. 1. 53, 23. Hieronym. ad Eusebii Chron. Ol. 188. 2. 728 (26): Cornelius Gallus Foroiuliensis poeta, a quo primum Aegyptum rectam supra diximus, quadragesimo aetatis suae anno propria se manu interfecit.

Conf. Suet. Aug. 66. Ammianus Marcell. 17, 4.

1. Oratio in Alfenum.

Ea est habita a. 713 (41). Antonius et Octavianus decreverunt, ut militibus veteranis in Italia agri assignarentur. Cornelius Gallus triumvir agris dividundis fuit. Sed multae ex ea re ortae sunt lites. Cum enim veterani, quibus ager Cremonensis assignabatur, contenti non essent, sed agrum quoque Mantuanorum occupassent, Mantuani questi sunt, eorumque causam suscepit Cornelius Gallus et reum fecit Alfenum Varum, Cremonensem metatorem, qui in Mantuanos inique egerat. Conf. Drumann t. 1. p. 397 sqq. Weichert De L. Vario p. 128. Vossius ad Virg. Eclog. 6, 64. Völker De Cornelii Galli vita p. 22.

« IndietroContinua »