Immagini della pagina
PDF
ePub

Servius in Virgilii Eclogam 9, 10. Alii dicunt, Virgilium ostendere voluisse, quod Mantuanis per iniquitatem Alfeni Vari, qui agros divisit, praeter palustria nihil relictum sit, sicut ex oratione Cornelii in Alfenum ostenditur: Cum iussus tria milia passus a muro in diversa relinquere, ut octingentos passus aquae, quae circumdata est, admetireris, reliquisti.

Cornelii] Falster Memor. p. 29. Cornelium Balbum, amicum Iulii Caesaris, qui historiam scripsit, intelligit. Id verum esse nego, praesertim cum constet, Corn. Gallum triumvirum agris dividundis fuisse.

millia passus] leg. passuum.

a muro] urbis Mantuae.

ut octingentos] vix octingentos

circumdata est, cum admetireris,

reliquisse. Vossius.,,Vossii emendatio certa est, modo ultimum vocabulum reliquisti non tetigisset; vel scribendum admetiens reliquisti periit enim apodosis." Duebner.

2. Oratio in Pollionem.

Quintilianus 1, 5, 8. In oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casnar assectator e Gallia ductum est.

Labieni] de Labieno oratore infra dicemus p. 528.

in Pollionem] i. e. in C. Asinium Pollionem, qui plus semel contra Labienum dixit. Vossius autem de historicis latinis p. 119. Asinium Gallum, Pollionis filium, intelligendum opinatur. casnar] v. infra Labieni oratio.

Incerta.

Diomedes p. 443. ex oratione Galli locum attulit, sed Calvum ibi intelligendum et emendandum esse, in Calvo oratore adnotavimus pag. 477.

CVIII. C. Iulius Caesar Octavianus Augustus.

Natus est a. 691 (63) Cicerone consule. Conf. Clinton ad h. a. A. 708 (46) Caesarem, in Hispaniam profectum ad bellum contra Pompeii filios gerendum, secutus est. A. 710 (44) cum Caesar dictator occisus esset, novendecim annos erat natus, et inde ab hoc tempore civilibus rebus et bellis se immiscuit. A. 711 (43) con

sulatum primum obtinet, vigesimum annum aetatis ingressus: triumvir reipublicae constituendae. A. 721 (33) consul iterum. A. 723 (31) consul III. A. 724 (30) quarto consulatu Antonio devicto rerum potitur. A. 767 (14 p. Chr.) sexto et septuagesimo aetatis anno decedit. Conf. Drumann t. 4. p. 245. Weichert in libro egregio, cui titulus: Imperatoris Caesaris Augusti Scriptorum Reliquiae. Grimae 1841. Eckhel Doctr. Num. t. 6. p. 70 sqq. Hoeck Röm. Gesch. T. 1. p. 219 sqq.

Atia mater praefuit educationi Octaviani. Tacit. De Oratorib. c. 28. Corneliam Gracchorum, Aureliam Caesaris, Atiam Augusti matrem praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus. quae disciplina eo pertinebat, ut nullis pravitatibus detorta uniuscuiusque natura toto statim pectore arriperet artes honestas, et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, in universum hauriret. Deinde Epidius et Apollodorus Pergamenus praeceptores eius fuere. Sueton. de cl. rhet. 4. Quintil. 3, 1, 17. Dio Cassius 45, 2. ὁ Καῖσαρ μεγάλα ἐπ αὐτῷ (Octavio puero) ἐλπίσας, ἔς τε τοὺς εὐπατρίδας αυτὸν ἐςήγαγε, καὶ ἐπὶ τὴν ἀρχὴν ἤσκει, καὶ πάντα ὅσα προςήκει, τῷ μέλλοντι καλῶς καὶ κατ ̓ ἀξίαν τηλικοῦτον κράτος διοικήσειν, ὑπάρχειν ἀκριβῶς ἐξεπαίδευσε. λόγοις τε γὰρ ῥητορικοῖς, οὐχ ὅτι τῇ τῶν Λατίνων, ἀλλὰ καὶ τῇδε τῇ γλώττῃ ἠσκεῖτο. Gellius testatur, Augustum Iulii Caesaris genus dicendi imitatum esse, l. 10, 24. Divus Augustus, linguae latinae non nescius, munditiarumque patris sui in sermonibus sectator.

Suetonius Octavian. c. 84. Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et scripsisse et declamasse quotidie traditur. Nam deinceps nec in senatu nec apud populum nec apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeretur ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum adiret me

moriae aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare omnia: pronunciabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam.

ibid. c. 86. Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum vitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et reconditorum verborum, ut ipse dicit, foetoribus, praecipuamque curam duxit, sensum animi quam apertissime exprimere. Quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem vel auditorem turbaret, ac moraretur, nec praepositiones verbis addere nec coniunctiones saepius iterare dubitavit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. Cacozelos et antiquarios, ut diverso genere vitiosos, pari fastidio sprevit.

Sueton. de clar. rhetor. 1. Paulatim rhetorica et ipsa utilis honestaque apparuit, multique eam et praesidii causa et gloriae appetiverunt. Cicero ad praeturam usque graece declamitavit, latine vero senior quoque et quidem cum Hirtio et Pansa. Cn. Pompeium quidam historici tradiderunt, sub ipsum civile bellum, quo facilius C. Curioni promtissimo iuveni, contradiceret, repetisse declamandi consuetudinem, M. Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse.

Tacitus Annal. 13, 3. Dictator Caesar summis oratoribus aemulus, et Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit, Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus.

Aurel. Victor De Caesaribus c. 1. Augustus doctorum, qui abunde erant, percultor, cum eloquentiae studio mire retineretur.

Aurel. Victor Epit. Caes. 1, 17. Liberalibus studiis praesertim eloquentiae in tantum incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies, quin legeret, scriberet, declamaret.

Macrobius Saturnal. 2, 4. Augustus castigationem loquendi scribendo servabat.

Fronto Epist. p. 181. Postquam respublica a magistratibus annuis ad C. Caesarem, et mox ad Augustum tralata est, Caesari quidem facultatem dicendi video imperatoriam fuisse, Augustum vero seculi residui eleganter et latine, linguae etiam tum integro lepore potius quam dicendi ubertate praeditum puto. Post Augustum nonnihil reliquiarum iam et vietarum et tabescentium Tiberio illi superfuisse. seculi residui] legendum Augustum seculi residua elegantia et latinae linguae etiam tum integro lepore praeditum puto.

1. Laudatio funebris Iuliae aviae.

Augustus orationem dixit a. 703 (51), duodecim annos natus, ut Suetonius et Quintilianus scribunt, vel novem annos natus teste Nicolao. Erat Iulia C. Iulii Caesaris soror natu minor, et mater Atiae, quae Augustum peperit.

Suetonius Aug. c. 8. Augustus duodecimum annum agens aviam Iuliam defunctam pro concione laudavit.

Quintilianus 12, 6, 1. Praetextatos egisse quosdam est traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudavit.

[ocr errors]

Nicolaus Damascenus De Vita Augusti c. 3. Kałoaq περὶ ἐννέα ἔτη μάλιστα γεγονώς, θαῦμά τε οὐ μικρὸν παρέσχε ̔Ρωμαίοις, φύσεως ακρότητα δηλώσας ἐν τοιᾷ δε ἡλικίᾳ, καὶ τοῖς ἀνδράσι πολὺς ἐγγίνεται θόρυβος ἐν πολλῷ ὁμίλῳ δημηγοροῦντι. ̓Αποθανούσης αὐτῷ τῆς τιτθῆς παρὰ τῇ μητρὶ ἐτρέφετο.

περὶ ἐννέα ἔτη] Cum Valesius ad Nicolaum et Gronovius ad Taciti Annal. 12, 41 huic declamatori magis credendum esse censerent quam Suetonio et Quintiliano, in Suetonio decimum annum agens et in Quintiliano decem natus annos correxerunt. Sed multo verisimilior est opinio Weicherti p. 7. Nicolaum, cum multa alia declamatorie augeret, etiam in hac re numerum ementitum esse, ut Augustum eo propensius ornaret laudaretque. Conf. Drumann t. 4. p. 245. t. 3. p. 767. sq. Ceterum dubitari potest, utrum haec laudatio sit umquam edita, an inter monumenta gentis Iuliae tantum ser

vata.

2. Concio ad populum.

Ea est habita a. 710 (44). Augustus cum post interfectum Caesarem Romam veniret, hereditatem Caesaris, patris adoptivi, crevisset, et legata eius populo solvere cuperet, ad populum dixit, a L. Antonio tribuno plebis in concionem productus.

Cicero ad Atticum. 14, 20 et 21, 15, 2. Exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis concio fuerit. ib. 14, 21. Exspecto Octavii concionem et, si quid aliud. ib. 15, 2. De Octavii concione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumius mihi procuratores non placent. Conf. Dio Cass. 1. 45, 6. Weichert p. 120. Drumann t. 1. P. 122.

3. Concio ad populum.

Ea est habita a. 710 (44), ut populum romanum sibi conciliaret eumque ab Antonio, quocum dissidere coepit, abalienaret. Appianus B. Civ. 3, 41. Dio Cass. 1. 45, 12. Drumann t. 1. p. 122, 217.

Cicero ad Attic. 16, 15. Multa mehercule a te saepe έv noktix@ genere prudenter, sed his litteris nihil prudentius. Quamquam enim post principia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus. At quae concio! nam est missa mihi. Iurat, ita sibi parentis honores consequi liceat, et simul dextram intendit ad statuam. Μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου.

4. Concio ad populum.

Ea est habita a. 718 (36). Augustus devicto Sexto Pompeio postquam Romam reversus esset, in concione rerum suarum gestarum rationem reddidit. Appianus Bell. Civ. l. 5, 130. Τῆς δ' ἐπιούσης αὐτὸς ἐβουληγόρησέ τε καὶ ἐδημηγόρησε, τὰ ἔργα καὶ τὴν πολιτείαν ἑαυτοῦ τὶν ἀπ ̓ ἀρχῆς ἐς τότε καταλέγων καὶ τὰ εἰρημένα συγγράψας, τὸ βιβλίον ἐξέδωκε.

Conf. Dio Cass. 1. 49, 15. Drumann t. 4. p. 267. Weichert p. 122.

« IndietroContinua »