Immagini della pagina
PDF
ePub

postea vincerentur.

Conf. Visconti Iconografia Ro

mana t. 2. p. 267. Bunsen Beschreibung von Rom. T. 1. p. 163 sqq. Frandsen p. 62. Plin. Hist. 36, 15. Dio Cass. 49, 43. 54, 29.

Plinius Hist. 35, 4, 9. Sed praecipuam auctoritatem tabulis publice fecit Caesar dictator, post eum M. Agrippa, vir rusticitati propior quam deliciis. Extat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius fuisset quam in villarum exilia pelli.

oratio] v. Frandsen p. 176. 201.

Incerta.

Marii Victorini Artis grammat. 1. p. 2456. Messala, Brutus, Agrippa pro sumus simus.

Legimus apud Dionem Cassium 1. 52. 2-11. orationem Agrippae de principatu Augusti, quae tota ex Dionis fluxit ingenio, ut Frandsen quoque p. 13-26. et Hoeck Röm. Gesch. t. 1. p. 318. iudicat.

CX. Q. Haterius.

Natus a. 687 (67), mortuus est a. 777 (25 p. Chr.) prope nonagenarius, teste Hieronymo ad Eusebii Chron. Olymp. CC. a. M. MMXL. a. XI. imperii Tiberii a. XXV. p. Chr. a. 777. (25 p. Ch.): Q. Haterius promptus et popularis orator usque ad nonagesimum prope annum in summo honore consenescit. Tacitus autem tradit in anualibus 4, 61., Q. Haterium extinctum a. 779 (26 p. Ch.), unde a. 689 (65) natum esse con

stat.

An magistratus obtinuerit in republica et quos quibusque annis, incertum est. Consulatum eum sub Augusto gessisse, A. Schottus in opere Pighii t. 3. p. 544 suspicatur, nec tamen certum extat indicium.

Seneca Excerpta Controv. 1. IV. praef. p. 443. Declamabat Haterius admisso populo ex tempore. Solus omnium romanorum, quos meo tempore cognovi, in latinam linguam transtulit graecam facilitatem. Tanta

illi erat velocitas orationis, ut vitium fieret. Itaque divus Augustus optime dixit: Haterius noster sufflaminandus est. adeo non currere sed decurrere videbatur. nec verborum tantum illi copia, sed etiam rerum erat: quoties velles, eandem rem et, quam diu velles, diceret aliis toties figuris, aliis tractationibus, ita ut nec regi posset nec consumi. Regi autem ab ipso non poterat, alioquin libertum habebat, cui pareret, et sic ibat, quomodo ille aut concitaverat eum aut refrenaverat. Iubebat eum transire, cum aliquem diu locum dixerat: transibat; insistere iubebat, eodem loco permanebat; iubebat epilogum dicere; dicebat; habebat in sua potestate ingenium, in aliena modum. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres. Cum torrentis modo magnus quidem, sed turbidus flueret: redimebat tamen vitia virtutibus, et plus habebat quod laudares quam quod ignosceres. sufflaminandus est] i. e. man muss dem Haterius den Hemmschuh unterlegen. Weichert Imp. Caes. Augusti Reliqu. Comment. 2. p. 40. Idem refert Hieronymus Epist. ad Pammachum 61. Q. Haterius, qui ingenium in numerato habebat, ut sine monitore tacere non posset, de quo egregie Caesar Augustus: Q., inquit, noster sufflaminandus est.

Seneca Controv. 1. 4. 29. p. 342. Haterius promisit oratorem et praestitit.

Seneca Epist. 40. Q. Haterii cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo: numquam dubitavit, numquam intermisit, semel incipiebat, semel desinebat.

cursum] i. e. velocitatem orationis. Seneca Controv. I. 1. 6. p. 126. Q. Haterius coepit subito, quo solebat, cursu orationis fervere. Eum in summo honore fuisse, ut Hieronymus dicit, luculentum dedit ipse Tiberius imperator documentum, qui aliquando dissentiens in curia ab eo, Ignoscas, inquit, rogo, si quid adversus te, Q. Hateri, liberius sicut senator dixero. Suet. Tib. 29.

Orationes Haterium posteritati mandavisse, mox patebit. Sed nihil videtur superesse reliquiarum.

Tacitus in annalibus 4, 61. Fine anni excessere insignes viri Asinius Agrippa et Q. Haterius, familia senatoria, eloquentiae quoad vixit celebratae. monumenta ingenii eius haud perinde retinentur. scilicet impetu magis quam cura vigebat, utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinc

tum est.

monumenta] orationes intelligo, quas Haterius ediderat. retinentur] aestimantur, in pretio sunt, orationes eius ratione audiebantur, legentibus autem taedio fuere.

summa admi

Extant apud M. Senecam excerpta declamationum Haterii.

CXI. Torquatus.

Unus tantum locus extat, ex quo Torquatum orationem pro Moscho rhetore reliquisse discimus. Ad eum enim Horatius Epistol. lib. 1, 5, 8 haec scribit: Mitte leves spes et certamina divitiarum

et Moschi causam: cras nato Caesare festus
dat veniam somnumque dies, impune licebit
Aestivam sermone benigno tendere noctem.

atque Scholiasta Cruquianus in Auctario p. 692. Horatii verba sic illustrat: Moschus hic Pergamenus rhetor fuit notissimus, reus veneficii fuit, cuius causam exprimit. hanc oratores egerunt Torquatus hic, de quo nunc dicit, cuius extat oratio, et Asinius Pollio. Hanc causam a. 733 (21) Actam, supra diximus pag. 493. Alii hunc Torquatum opinantur esse L. Manlium Torquatum, Torquati, qui consul fuit a. 689 (65), filium. Quae opinio falsa est, propterea quod hic Torquatus anno 707 (47) interiit (Hirtius de bell. Africano c. 96), epistola autem Horatii non ante annum 733 (21) scripta est. Alii nepotem L. Manlii Torquati consulis a. 689 (65) intelligendum arbitrantur. Sed cum eius apud nullum scriptorem facta sit mentio, imo fictus esse videatur, multo sane libentius amplector Weichertii opinionem De Cassio Parmensi p. 310, qui

C. Nonium Asprenatem Torquatum accipiendum docet, nec ego solum, sed Orellius quoque in Horatio t. 1. p. 484. auctoritatem viri doctissimi secutus est. Omnia igitur, quae in editione priore de L. Manlio Torquato scripseram, delenda censeo. Nonius Asprenas Torquatus, familiaritate usus Augusti (Suet. Aug. 43. 56.) consul suffectus putatur a. 748 (6). Weichert p. 303. Orellius in Horatii Carm. IV. 7. p. 484.

2. Oratio pro se contra Cassium Severum.

Acta est causa a. 745 (9). Conf. oratio Asinii Pollionis pro Nonio Asprenate pag. 492. et Cassii Severi, de quo infra dicemus, atque Weichert De Cassio Parmensi p. 303 et 313.

CXII. T. Atius Labienus.

Oriundus ex Gallia, ut Völker in Comment. de C. Cornelio Gallo P. 1. p. 14. suspicatur. Incertum, an Labieni, qui a Caesare bello civili ad Pompeium transiit (Dio Cass. 41, 4.), filius neposve fuerit. Nepotem eum esse, Faber ad Senecae Controv. 1. 5. p. 349 et Schottus in libro de clar. rhett. apud Senecam dicunt, verum nihil definiri posse arbitratur Weichert De Cassio Parmensi p. 319. Mortuus est a. 765 (12) extremo Augusti principatu, ut infra ostendemus. Conf. Bentleius ad Hor. Serm. 1, 3, 82. Weichert 1. 1. p. 323. Scripsit historiam belli civilis, odio erga Caesarem et Augustum repletam, quam Augustus comburendam iussit. Erat amicus T. Cassii Severi, inimicus Asinii Pollionis, ut ex orationibus suis apparet.

Seneca Controv. 1. 5. p. 349. De Labieno interrogatis? Declamavit non quidem populo sed egregie. Non admittebat populum, et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. Affectabat imo censorium supercilium, cum alius animo esset. Magnus orator, qui per multa impedimenta eluctatus, ad famam ingenii confitentibus magis hominibus pervenerat quam vo

lentibus. Summa egestas erat, summa infamia, summum odium: magna autem debet esse eloquentia, quae invitis placeat. Nemo erat, quin, cum homini omnia obiecerat, ingenio multum tribueret. Color orationis autiquae, vigor novae; cultus inter nostrum ac prius seculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare; libertas tanta, ut libertatis nomen excederet, et quia passim ordines hominesque laniabat, Rabienus vocaretur. Animus per vitia ingens et ad similitudinem ingenii sui violentus, et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hunc primum excogitata est nova poena : effectum est enim per inimicos, ut omnes eius libri incenderentur. Res nova et insueta, supplicia de studiis sumi. Bono hercle publico ista in poenas ingeniosa crudelitas post Ciceronem inventa est. Eo seculo ista ingeniorum supplicia coeperunt, quo et ingenia desierunt. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse suo ingenio voluit, sed in monumenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi: non sinivit tantum se ipse, sed etiam sepelivit. Cassii Severi, hominis Labieno iunctissimi, belle dicta res ferebatur. Illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur, Nunc me, inquit, vivum uri oportet, qui illos edidici.

haec consuetudo] consuetudo declamandi coram populo non ante medium Augusti principatum oriri coepit. Etiam Asinius Pollio popu

Inm admittere noluit. Conf. Thorbecke De Asinio Pollione p. 99. medius] dicendi eius genus referebat et illud seculum, quo Cicero princeps fuit, et sequens, quo Cassius Severus potissimum excelluit et dux habitus est.

in tanta pace] inde ab anno 724 (30) bella civilia finita, nec tamen Labienus odium, quo velut Pompeianus in adolescentia arserat, per longam pacem imperii Augusti finivit.

eo seculo] Seneca Praef. Controv. p. 65. Quicquid Romana facundia habet, circa Ciceronem effloruit. omnia ingenia, quae lucem eloquentiae attulerunt, tunc nata sunt.

illo tempore] Libros Labieni Germanico consule a. 765 (12) publice 34

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

« IndietroContinua »