Immagini della pagina
PDF
ePub

combustos arbitror. Huc enim referendum censeo, quod inter res in annum 765 (12) relatas de Augusto tradit Dio Cassius 56, 27. μαθὼν ὅτι βιβλία ἅττα ὑφ ̓ ὕβρει τινῶν συγγράφοιτο, ζήτη σιν αὐτῶν ἐποιήσατο καὶ ἐκεῖνα τε τὰ μὲν ἐν τῇ πόλει ευρεθέντα πρὸς τῶν ἀγορανόμων, τὰ δὲ ἔξω πρὸς τῶν ἑκαστοχόθι ἀρχόντων κατέφλεξε καὶ τῶν συνθέντων αὐτὰ Exóλaoe Tivás. Inter eos Labienum et Cassium Severum fuisse suspicor, unde probabile est, Labienum a. 765 (12) extinctum, atque Cassium Severum in exilium missum (modo Dio Cassius verum justumque rerum ordinem sit secutus).

Seneca Exc. Controv. 4. p. 440. Labienus homo mentis quam linguae amarioris.

1. Oratio pro Figulo contra heredes Urbiniae. Acta est causa mediis Augusti temporibus. Conf. orationem Asinii Pollionis, qui pro heredibus Urbiniae dixit, pag. 495.

2. Oratio in Pollionem.

Argumentum incertum. Dubitari potest, an haec oratio eadem fuerit cum superiore. Sed duas diversas esse arbitror, nec aliter sentit Bondam in Variis Lect. p. 374.

Quintil. 1, 5, 8. In oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casnar assectator e Gallia ductum est.

Cornelii Galli] (v. p. 514.) Bondam scribit: Effectum est per inimicos, ut omnes libri Labieni ex s. c. incenderentur: quae etiam causa esse potuit, ut oratio eius in Pollionem, quae igni superfuit, veri auctoris nomine vel in eius odium deleto vel alias ob causas non addito, postea Cornelio Gallo a quibusdam adscribi coeperit.

in Pollionem] i. e. in Asinium Pollionem oratorem; nec aliter Bondam et Thorbecke p. 74. iudicant. Vossius contra de historicis latinis p. 119. C. Asinium Gallum, C.Asinii Pollionis filium intelligendum existimat,

Casnar] Labienus Asinium Pollionem contumeliose Casnar appellavit i. e. assectatorem, parasitum vel scurram Caesaris Augusti: ipse enim Pompeianus, Asinius autem Caesarianus fuerat. Vocabulum optime illustrat Glossarium Gallicum (Glossaire de la langue Romaine par 1. B. B. Roquefort t 1. p. 217. Paris 1808): Casnard flat

teur, adulateur.

Casnarder aduler, idolatrer. Nec huc vocandum Oscum vocabulum, simile sonans, cuius meminit Varro et Doederlein Latein. Synonyme Beilage. S. 35. Ceterum Völker De C. Cornelio Gallo P. 1. p. 14. ex eo, quod Labienus Gallico vocabulo usus est, colligendum putat, ipsum ex Gallia oriundum fuisse, sicuti etiam reliqui scriptores, quorum Quintilianus facit mentionem, peregrinis utentes vocabulis, ex iis regionibus orti sunt, quibus illa propria erant.

3. Oratio contra Bathyllum, Maecenatis libertum.

Labienus Bathyllum pantomimum (Lipsius in Taciti Annal. 1, 54. Dio Cass. 54, 17. Grysar Rheinisch. Mus. 1833. 1. H. p. 76. Weichert de Caesare Aug. Comm. 2 p. 49.) nescio quo crimine reum fecerat: Gallio (de quo infra sermo erit p. 543.) ei respondit orationemque pro Bathyllo rescripsit.

Seneca Controv. 1. 5. p. 351. Monstrabo vobis bellum libellum, quem a Gallione vestro petatis. Recitabit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adolescentis animum, illos dentes ad mordendum provocantis.

pro Bathyllo] in edit. priore erravi, cum dicerem, Labienum pro Bathyllo orationem habuisse: Labienus enim contra eum scripsit, eiusque causam defendit Gallio. Causa erroris ex ambiguitate ver

borum Senecae exorta est.

CXIII. Passienus pater.

Passienus pater et filius, oratores ambo, probe distinguendi sunt: id quod nec ab aliis adhuc nec a me in priore editione factum est. Passienus pater aequalis fere Porcii Latronis et Marci Senecae rhetoris (quem a. 693 (61) natum scribit Clinton ad a. 750.), et natus esse videtur circa annum 690 (64). Mortuus est a. 744 (10 a. Chr.) teste Hieronymo in Eusebii Chron, Olymp. 192. 3. Augusti 34. = 744 (10). Passienus pater, declamator insignis, diem obiit.

Seneca Controv. 13. p. 204. Passienus, vir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat in Latrone.

Seneca Exc. Controv. lib. 3. p. 426. Cassius Se

verus dicit: Passienus noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes revertuntur. Media tantum, quibus necesse est, audiunt. Miraris, eundem non aeque bene declamare quam causam agere, aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controversias dicere. Deinde idem Cassius Severus dicit: Diligentissime tibi me excusarem, tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem, et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui nunc primo loco stat, minus bene videri quam Cestium aut Latronem.

nunc primo loco] Cassius Severus viginti fere annis natu minor erat quam Passienus.

Passienus tanti nominis fuit, ut, cum Augustus Asinium Pollionem ipsi commendaret, Pollio ingenue fassus sit, ideo tanti viri gratiam amplecti se nolle, ne eius claritudine ac splendore ipsius fama propius admota extingueretur. Seneca Controv. 1. 5. p. 392. Asinius Pollio cum commendaretur a Caesare Passieno, nec curaret, interroganti, quare non amplecteretur tanti viri gratiam, ἡλίου, inquit, καίοντος λύχνον οὐχ άлтw. nec assentior Thorbeckio, qui scribit p. 102., Asinium Passieni gratiae commendatum fuisse ab imperatore credibile non esse.

Seneca Controv. 1. 5. p. 352. Nulli non impressit aliquid Oscus, quod effugere non posset. Ille Passieno, prima eius syllaba graecum imitata, obscenum nomen imposuit, declamatori subtili nec arido.

nec arido] Schultingii coniecturam sum secutus.

Velleius 2, 116. Vibius Postumus, vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit triumphalia, quem honorem ante paucos annos Passienus et Cossus, viri quibusdam diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant.

Passienus] id ad Passienum patrem pertinere, dicit Lipsius in Excursu ad Taciti Annal. 12, 6. Alii vero (Burmannus et Krause) ad L. Passienum Rufum, consulem a. 749 (4) referunt.

M. Seneca rhetor Passieni patris tantum, non filii, meminit, nec filium tum, cum iam eloquentia eius celebrabatur, novisse poterat : Passienus enim filius tum demum › oratoris nomen meruit, cum M. Seneca librum suum iam confecisset, nec tam diu omnino vixit Seneca, ut illius cognosceret facundiam. Aliter sentit Spaldingius, qui ad Quintil. 6, 1, 50 dicit, nonnisi Passienum filium a Seneca patre laudari. Quintilianum vero numquam Passienum patrem commemorare arbitror, sed filium ab eo laudatum existimo. Ceterum orationum Passieni patris nullum extat adhuc vestigium, actiones autem filii Quintilianus legit, et illa aetate vehementer laudabantur.

CXIV. Passienus Crispus, filius.

Nominatur a Spaldingio ad Quintil. 6, 1, 50. C. Vibius Crispus Passienus nescio quo iure. De Passieno patre antea locuti sumus. Passienus filius diem obiit a. 791 (39 p. C.) Caligula imperante, ut refert Hieronymus ad Eusebii Chron. Olymp. 204. Caligulae 2. Christi 39.791 u. c. Passienus filius fraude heredis suae necatur (i. e. fraude Agrippinae uxoris, ut Scholiasta Iuvenalis ad Sat. 4. 81. (quem locum mox afferemus) demonstrat). Sed errare Hieronymum, et Schott De claris ap. Sen. rhetoribus et Spalding ad Quintil. 6, 1, 50. iudicat, qui scribit, Passienum mortuum sub Claudio imperatore, eiusque rei testem esse Suetonium in Nerone 6. Verum Claudio imperium adepto, Nero non solum paternas opes recuperavit, sed et Crispi Passieni, vitrici sui, hereditate ditatus est. Apparet enim ex hoc loco, Passienum adhuc vixisse, cum Claudius imperium iniret a. 794 (41). Atque extat etiam Senecae philosophi locus, ex quo patet, Passienum non ante Claudii principatum e vita decessisse: De Beneficiis 1, 15. Crispus Passienus solebat dicere, quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiiciebat exempla. Malo, inquit, Divi Augusti iudicium, malo Claudii beneficium.

Plinius Hist. Nat. 16, 44, 91. Est in suburbano Tusculani agri colle lucus antiqua religione Dianae sacratus a Latio velut arte tonsili coma fagei nemoris. In hoc arborem eximiam aetate nostra adamavit Passienus Crispus bis consul, orator, Agrippinae matrimonio et Nerone privigno clarior postea, osculari complectique eam solitus, modo cubare sub ea vinumque illi affundere.

aetate nostra] aetate ipsius Plinii, qui natus a. 775 (23 p. Ch.) extinctus est a. 831 (79).

bis consul] fasti consulares silent. nec coniecturae virorum doctorum, ut Ryckii ad Tacit. Annal. 6, 20, 2. certae, imo falsae. Agrippinae] quae postea Claudio imperatori nupsit a. 802 (49). Tac. Annal. 12, 6. Eckhel Doctrina Numorum T. 6. p. 255. Nerone privigno] unde Crispus Passienus vitricus Neronis dicitur.

Suet. Nero. 6.

Scholiasta Iuvenalis 4, 81. Venit et Crispi iucunda senectus. Crispus, inquit, municeps Viselliensis, tirocinio suo in senatu ita coepit „Patres conscripti et tu Caesar", propter quod simul oratione plenissime a Tiberio collaudatus, plurimas sponte causas apud centumviros egit, pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est. Consulatus duos gessit, uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. possedit bis mille sestertia. Omnium principum gratiam adpetivit, sed praecipue Caesaris, quem iter facientem secutus est pedibus. Hic nullo audiente a Nerone interrogatus, haberetne, sicut ipse, cum sorore germana consuetudinem? nondum, inquit, quantumvis decenter et caute. ne aut negando eum argueret, aut adsentiendo semet mendacio dehonePeriit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico elatus est. Crispi] Iuvenalis Vibium Crispum intelligit, de quo infra dicemus, scholiasta autem, errore deceptus, Crispum Passienum huc traxit. Omnia enim, quae de Crispo hoc loco refert, ad Passienum filium pertinent, non ad Vibium Crispum. Conf. Lipsius in Exc. ad Tacit. Annal. 12. 6.

staret.

« IndietroContinua »