Immagini della pagina
PDF
ePub

municeps Viselliensis]

id municipium mihi ignotum.

Quod si autem Vibius Crispus intelligendus esset, municeps Vercellensis verum es

set, ut ex Tacito in Dialogo c. 8. apparet.

Caesaris] Cai Caesaris Lipsius.

a Nerone] scribere debebat a Gaio. Lipsius.

Eiusdem Passieni meminit Tacitus Annal. 6, 20. Sub idem tempus Caius Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam M. Silani filiam coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exilio fratrum rupta voce; qualem diem Tiberius induisset, pari habitu, haud multum distantibus verbis. unde mox scitum Passieni oratoris dictum percrebuit, neque meliorem umquam servum nec deteriorem dominum fuisse.

dictum] id de Caligula dixerat Passienus a. 786 (33).

Seneca Nat. Quaest. 4. Praef. Crispus Passienus, quo ego nil cognovi subtilius in omnibus rebus, maxime in distringuendis et curandis vitiis, saepe dicebat, adulationi nos opponere, non claudere ostium. adulationi] de lectione loci v. Lipsius ad Taciti Annal. 12, 6. quo ego nil cognovi] L. Seneca philosophus de Passieno filio loquitur. nam Passienum patrem non cognoverat: hic enim a. 744 (10) mortuus, Seneca autem a. 747 (7) natus est, ut Clinton ad a. 750. iudicat. Eiusdem Passieni meminit Plinius in Epist. 7, 6, 11. Eiusdem extant Senecae epigrammata duo in Crispum, quem Passienum Crispum esse verisimile est, in anthologia latina T. 1. p. 48. ed. meae; quorum alterum hoc

est:

Crispe, meae vires lassarumque anchora rerum,

Crispe, vel antiquo conspiciende foro,

Crispe, potens numquam, nisi cum prodesse volebas,
naufragio littus tutaque terra meo.

5. Solus honor nostris arx et tutissima rebus
et nunc adflicto sola quies animo,
Crispe, fides dulcis Latiique acerrima virtus,
cuius Cecropio pectora melle madent :
maxima facundo vel avo vel gloria patri :

10.

quo solo careat si quis, in exilio est.

En hic, qui iaceo saxis telluris adhaerens.

mens tecum est, nulla quae cohibetur humo.

2. antiquo foro] i. e inter antiquos oratores, Ciceronem, Hortensium aliosque.

5. nostris-rebus] emendavi. vulgo nobis-nobis.

9. avo] Heinsius C.

Salustium Crispum intelligendum opinatur.

11. en hic qui iaceo] patet, L. Senecam tum in exilio fuisse, cum hoc epigramma scribebat. Eum anno primo Claudii imperatoris a. 794 (41) in exilium eiectum accepimus. Quomodo id convenit cum Hieronymo, qui Passienum filium a. 791 (39) diem obiise scribit? Quare aut Hieronymus in definiendo anno peccavit, aut ad alium Seneca Crispum scripsit epigramma. Satius autem est, alios sequi auctores, ex quibus verisimile est, Passienum sub Claudio demum imperatore vita functum.

1. Oratio pro Voluseno Catulo.

Argumentum incertum. Quintil. 10, 1, 24. Nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Laelii orationes fere

bantur.

nobis pueris]

Quintilianus natus esse fertur a. 795 (42).

2. Oratio pro Domitia uxore sua.

Passienus duas uxores habuit, primum Domitiam, cuius causam hereditariam contra Domitium Aenobarbum, fratrem, egit, deinde Agrippinam; illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris, ut Scholiasta Iuvenalis 4, 81. retulit. Domitiae frater est Domitius ille, Neronis pater, quem omni parte vitae detestabilem vocat Suetonius in Nerone 5., quemque a. 794 (41) obiisse constat. In ea causa contra Domitiam dixit Iunius Bassus.

Quintil. 6, 1, 50. Sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Aenobarbum ageret: nam cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abun

cum

dabat, adiecit: Nihil vobis minus deest

quo contenditis.

quam de

Quintil. 6, 3, 74. Belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius, ut Iunius Bassus querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes, calceos eam veteres diceret vendere solere: non mehercule, inquit, hoc umquam dixi, sed dixi, emere te solere.

.

CXV. L. Cestius Pius.

[ocr errors]

Smyrnae oriundus (et ideo a M. Seneca homo graecus appellatus) Romam migravit ibique ludum rhetoricae aperuit a. u. 741 (13). Hieronymus ad Eusebii Chron. Olymp. 191. 4. Augusti 31. a. u. 741 (13). Cestius Smyrnaeus rhetor latine Romae docuit. Unde cognomen obtinuerit Pii, incertum, sed patroni esse suspicor. Est unus ex illis, quorum nomina tantum supersunt in libello Suetonii de claris rhetoribus, ubi dicitur L. Cestius Pius.

Seneca Suasor. 7. p. 56. Cestius, homo nasutissimus, erat nullius quidem ingenii, Ciceroni tamen etiam infestus, quod isti non impune cessit.

non impune] narrat enim Seneca eodem loco: Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo, qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, coenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam demserat, et ebrietas, si quid ex ea supererat, subducebat. Subinde interrogabat, quis ille vocaretur, qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum ei nomen Cestii excidisset, novissime servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset, qui inimo recumberet, ait. Hic est Cestius, qui patrem tuum negabat literas scisse. Afferri protinus flagra iussit, et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit. Quo id anno acciderit, ignotum. nam quando M. Tullius Cicero filius Asiam obtinuerit provinciam, nescio: Appianus enim l. 4, 51. scribit, Octavianum Ciceronem filium non Asiae, sed Syriae proconsulem fecisse, eumque magistratum post consulatum, quem a. 724 (30) gessit, obtinuisse. Senecam memoria lapsum verisimile est, nam Ciceronem in itinere, cum Smyrnamn venisset, patrem ultum arbitror,

Seneca Controv. 1. 3. p. 237. Soleo dicere vobis,

Cestium latinorum verborum inopia hominem graecum laborasse, sensibus abundasse, itaque quoties laetius aliquid describere ausus est, toties substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingenii direxerat.

ibid. p. 341. Cestius dicit: Ego nunc scio me ineptam sententiam dicere. Multa autem dico, non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.

Seneca Excerpt. Controv. 1. 3. p. 427. Cassius Severus ait: Scio et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui nunc primo loco stat, minus bene videri quam Cestium aut Latronem. Utrum ergo putas, hoc dicentium vitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant. Pueri fere aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis viris, quos paulo ante retuli, sed etiam Ciceroni Cestium suum praeferrent, nisi lapides timerent. Huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt, nisi eas quibus Cestius rescripsit. Memini me intrare scholas, cum recitaturus esset in Milonem Cestius, ex consuetudine sua miratus dicebat: Si Thrax essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio. Non continui bilem, exclamavi: et si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens. scholastici intueri me, quis essem, qui tam crassas cervices haberem. Cestius Ciceroni responsurus, mihi quid responderet, non invenit, sed negavit se executurum, nisi exirem de domo. Ego negavi me de balneo publico exiturum, nisi lotus

essem.

Ibid. p. 318. Fuerat Argentarius Cestii auditor

et erat imitator. omnibus insistebat vestigiis Cestii, aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat, illud tamen optima fide praestitit, cum uterque graecus esset, ut numquam graece declamaret.

Scripsit, ut ex Seneca accepimus, declamationes contra Ciceronis orationes.

1. Oratio contra Ciceronis orationem pro Milone.

Quintil. 10, 5, 20. Tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias, veras modo, et utrinque tractet, et quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.

CXVI. M. Porcius Latro.

Eius nomina a Suetonio in Indice rhetorum plene traduntur. Erat M. Senecae aequalis, ita ut a. fere 693 (61) natus videatur, atque familiaris (uterque enim Hispanus natione): idem praeceptor Ovidii Nasonis. Floruit anno circiter 737 (17): tum enim declamabat Caesare Augusto audiente et M. Agrippa. Seneca Controv. 1. 2. p. 195. Clinton ad h. a. Mortuus est a. 750 (4): ut Hieronymus tradit in Eusebii Chron. Olymp. 194. 1. Augusti 40. = 750 (4). M. Porcius Latro, latinus declamator, taedio duplicis quartanae semet interficit.

Seneca Controv. lib. 1. Praef. p. 69. Latronis Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia sua dignius. Nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. In utraque parte vehementi viro modus deerat, nec intermittere studia sciebat nec repetere. Nesciebat dispensare vires suas, sed immoderati adversum se imperii fuit, ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad appre

« IndietroContinua »