Immagini della pagina
PDF
ePub

vinum honorarium] Ehrenwein. Similiter apud Ciceronem in Pisoniana c. 35. frumentum honorarium.

nec privatus quidem] ne pr.

9. cod. Paris. et sic recte suasit Huldr. Fäsius ad Mureti Var. Lectt. T. 2. p. 335. Conf. Madwig ad Cic. de finib. p. 816 sqq. Sed in vocabulo privatus vitium latet: sensu enim caret.

17-20. Orationes quatuor adversus Manium Acilium
Glabrionem.

Eas orationes anno 565 (189) dictas coniicio. Testis est Livius 37, 57. Eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. Quae res tanquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitavit. Petebant T. Quintius Flamininus, P. Cornelius Cn. F. Scipio, L. Valerius Flaccus, M. Porcius Cato, M. Claudius Marcellus, Manius Acilius Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque devicerat. In hunc maxime, quod multa congiaria habuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat. Id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus tribuni pl. ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum, captae in Antiochi castris, neque in triumpho tulisset neque in aerarium retulisset. Varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testes conspiciebatur cuius auctoritatem perpetuo tenore vitae partam toga candida elevabat. Is testis, quae vasa aurea atque argentea captis castris inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse. Postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor intestabili periurio incesseret. Centum millium multa irrogata erat. Bis de ea re certatum est, tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de

[ocr errors]

multa suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt.

M. Cato inter testes apparet, quia legatus fuerat Manii Acilii Glabrionis consulis anno 563 (191), vel, si aliis potius habenda erit fides, tribunus militum. (Conf. Duker et Drakenborch ad Livii 36, 17, 1.) Glabrio autem ob eam rem de intestabili periurio questus est, quia legatum contra imperatorem suum testimonium dicere impium habebatur.

Festus Penatores p. 237. Penatores, qui penus gestant. Cato adversus Manium Acilium quarta: postquam nativitas ex navibus eduxi, non ex militibus atque nautis piscatores penatores fici sedarum dedi.

nativitas] navitas Ant. Augustinus. Sed ne sic quidem sensus apertus. fici sedarum] „feci, sed aurum probabiliter Dacier i. e. stipendium, quod restabat, Fortasse nota v. argentum in antiquiore cod. fuerat. Sed locus nondum sanatus videtur. Fiscellarum voluit Popma, inepte. A. Aug. suspicabatur, a Catone non penatosed venatores scriptum fuisse." Müller.

res,

21. Oratio in M. Fulvium Nobiliorem.

Haec oratio videtur habita anno 567 (187). Eaque impedire voluit Cato, quominus triumphi honor Fulvio decerneretur. Obiecit enim ei, quod in Aetolia exercitum largitionibus corrupisset, a vetere severitate disciplinae militaris decessisset, et provinciam male administrasset. Argumentum suppeditat Livius lib. 39, 4. Priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia rediit; isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephalleniaque ab se gestis disseruisset, petiit a patribus, ut aequum censerent ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iubere et sibi triumphum decernere. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur, intercessurum se ostendit,

[ocr errors]

Triumphus M. Fulvio

[ocr errors]
[ocr errors]

eum contradicere velle. est decretus. Triumphavit ante diem decimum Calendas Januárias de Aetolis et de Cephallenia Multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos, praefectos, equites, centuriones, Romanos sociosque donis militaribus donavit. Militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti. Est vero simile, non solum M. Aemilium Lepidum consulem et Aburium tribunum, sed Catonem quoque triumphum denegare cupivisse. Livius 1. 38, 43.

Weber p. 25. hanc orationem a. 565 (189) a Catone dictam putat, nisus Festi quodam loco p. 182. Oratores pro legatis, ubi legimus: Cato in ea quam M. scripsit de suis virtutibus contra Thermum: Fulvio consuli legatus sum in Aetoliam, propterea quod ex Aetolia complures venerant; Aetolos pacem velle; de ea re oratores Romam profectos. Cuius rei," ait Weberus, si scriptores illius belli mentionem non faciunt, factum est, quod Catonis illo adeo magnae videntur fuisse. » tempore partes non Ceterum ea occasione fortasse usus est, ut Fulvium de rei gerendae ratione ad senatum incusaret.“

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ea,

[ocr errors]

qua

V. re

Cato bis contra M. Fulvium dixit: altera oratio in Fulvii censude nunc dicimus, altera, qua ram anno 575 (179) perstrinxit, ut ex Festo s. tricibus aperte colligitur; ac distinguenda sunt duarum actionum fragmenta, quae a Popma et Lione in unam orationem confusa sunt. Item unam tantum agnoscit F. Ritter in Zeitschrift für Alterthumswiss. 1840. Heft 4. 381. p.

Gellius 5, 6. M. Cato obiecit M. Fulvio Nobiliori, quod milites per ambitionem coronis levissimis de causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis: Iam principio quis vidit, corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent? Fulvius autem, in quem hoc a Catone dic

tum est, coronis donaverat milites, quia vallum curaverant, aut quia puteum strenue foderant.

corona] Gellius in eodem loco omnia genera coronarum militarium describit. Conf. Kreuzer Röm. Antiquit. §. 261., qui coronas aureas militibus non raro donatas esse dicit.

Cicero Tusculan. 1, 2. Sero igitur a nostris poetae vel cogniti vel recepti. Quamquam est in Originibus, solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse, declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset. Duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium. M. Nobiliori] Fulvius consul a. 565 in Aetoliam secum duxit Ennium, quem ex Sardinia ipse Cato quaestor anno 550 (204) Romam deduxerat. Cato litteras et romanas et graecas amabat, sed cum vereretur, ne iuventutem emollirent, moresque enervarent, noluit, ul magistratus vel imperatores in publica vita iis nimis indulgere viderentur. Quare Scipionibus, Flamininis atque Fulvio consuli obiecit, quod a vetere simplicitate et ruditate morum degenerassent. Hic Fulvius studio litterarum vehementer deditus erat (Cicero Bruto 20, 79), atque Fastos scriptos reliquit. (Macrob. Sat, 1, 12, 13. Charisius p. 79. Varro de ling lat. p. 213. ed. Speng. Ioannes Lydus de Ostentis p. 292. ed. Bekker.)

Cicero de Oratore 2, 63, 256. Alterum genus (ambigui) est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in litera positum Graeci vocant raqovoμaoiav, ut Nobiliorem mobiliorem Cato.

mobiliorem] i. e. leviorem.

enim,

esse;

Nobiliorem quaeri potest, qui Nobilior sit intelligendus. Constat contra duos Fulvios Nobiliores a Catone in senatu dictum tum contra M. Fulvium Nobiliorem patrein, contra quem duas orationes eum habuisse accepimus, tum contra Q. Fulvium Nobiliorem M. filium, qui in causa Galbae pro eo contra Catonem stetit, et quem saepe a Catone in senatu laceratum tradidit Livius in Epit. lib. 49.

22. Oratio de coniuratione.

Eam ad annum 568 (186) refero, cum de clandestinis coniurationibus quaereretur. Coitiones enim foedae et incestus turpissimi utriusque sexus hominum, venena intestinaeque caedes, quae crebro in occultis nocturnisque Bacchanalium sacris fiebant, primum Romae, deinde passim per Italiam casu detecta fuerant. Falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant. Multa dolo, pleraque per vim audebantur. Coniurasse supra septem millia virorum ac mulierum dicebantur. Rem totam copiose tradidit Livius lib. 39, 8-18.

Quaestio de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandata est, omnibus magistratibus atque senatui res curae fuit. Verisimile est, Catonem quoque coniurationi detegendae multam dedisse operam.

Maiansius p. 42. scribit: Livius 1. 32, 26. scribens de rebus, quae contigerunt a. 556 (198), late refert coniurationem, quam obsides Carthaginiensium, qui Setiae custodiebantur, excitarunt. De hac coniuratione videtur mihi Cato orationem habuisse non solum propterea, quod Festus in v. Praecem ita scripsit: Praecem singulariter idem Cato in ea, quae est de coniuratione: sed quia, si hoc fragmentum coniungatur cum altero a Nonio allegato in v. collus idem colligitur: nam sic se habet. Cato Sercia. Accipite, si vultis, hoc onus in vestros collos, ubi pro Sercia lego Setia, id est, in oratione de Setia.

Difficile est diiudicare, utra opinio sit praeferenda. Sed prior probabilior mihi videtur.

Festus. Praecem. p. 242. Praecem singulariter Cato in ea, quae est de coniuratione.

23. Oratio de pecunia regis Antiochi.

Hanc Cato habuit orationem anno 569 (185).
Ea oratione Cato L. Cornelium Scipionem Asiati-

« IndietroContinua »