Immagini della pagina
PDF
ePub

hendenda, quae tenere debebat, et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas, quascumque dixerat, teneret. iam itaque supervacuos sibi fecerat codices: aiebat se scribere in animo. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse. putant enim, fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, etiam subtilitas fuerit. Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper fecit. Antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius, quam dicturus erat, controversiae proponebat, quod summae fiduciae est. Ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuerit, apparere, cum orationis cursus iudicium audientis impediat, dicentis abscondat. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his, qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem, et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum tot et tantis superstructis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat, et nescio an maximum vitium subtilitatis sit, nimis se ostendere. Non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via discedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset, aut magna suasisset utilitas.

ibid. p. 310. nec enim illi mos erat, quemcumque audire declamantem. declamabat ipse tantum, et aiebat se non esse magistrum, sed exemplum.

ibid. p. 427. Cassius Severus dicit: diligentissime tibi me excusarem, tamquam huic rei (declamationibus) non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum, et Passienum, qui nunc primo loco stat, minus bene videri quam Cestium aut Latronem.

ibid. p. 291. Montanus Votienus dicit: Tu scis, declamatoriae virtutis Latronem Porcium unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari, tec

tum ac parietem desiderantem, quam impetravit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, coelum denique pati nesciant.

ibid. p. 172. Ovidius Naso Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. habebat enim ille constans et decens et amabile ingenium. adeo autem studiose Latronem audivit, ut multas eius sententias in versus suos transtulerit.

ibid. p. 382. Latro Porcius graecos rhetores et contemnebat et ignorabat.

Quintil. 10, 5, 18. Quod accidisse etiam Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut cum ei, summam in scholis opinionem obtinenti, causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.

Plinius Hist. Nat. 20, 14, 57. Porcius Latro, clarus inter magistros dicendi.

1. Suasoria de Theodoto.

Seneca Controv. p. 191. Fuit Messala exactissimi ingenii in omnes quidem studiorum partes, latini utique sermonis observator diligentissimus. Idem itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. Ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro, et pro Pythodoro Messalae orationem disertissimam recitavit, quacum compositam suam suasoriam de Theodoto declamavit post triduum.

Messalae] v. p. 510.

de Theodoto] Theodotus interfector Cn. Pompeii. v. Gronovii nota. Quintil. 3, 8, 55. Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis, et ex utroque genere commixtae, ut apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. Conf. Spalding. Fabricius bibl. lat. t. 2. p. 96. Westermann p. 294 sq.

2. Declamatio de Popillio.

Circumferebatur declamatio de Popillio Ciceronis interfectore, quae Porcio Latroni vulgo tribuebatur,

verum Capitonis erat, de quo paulo post dicemus. Seneca Controv. p. 353. Amabam Capitonem, cuius declamatio est de Popillio haec, quae meo Latroni subiicitur.

3. Declamatio de raptore patrem suum non exorante. Extant excerpta eiusdem declamationis apud Senecam Controv. 1. 2, 11. p. 175.

Quintil. 9, 2, 91. Latro optime „occides ergo?“ „Si potero.“

4. Declamatio in Salustium.

Extat declamatio in Salustium, quam alii Ciceroni, alii Latroni vindicabant sine auctoritate codicum.

5. Declamatio contra L. Sergium Catilinam. Eidem Latroni a Corrado aliisque tribuitur.

CXVII. Capito.

De Capitone nihil compertum incerta enim ea, quae in libro De clar. ap. Sen. rhet. congessit Schottus. verum Atteium Capitonem esse reor, cuius meminit Suetonius de ill. grammatt. c. 22.

Seneca Controv. 1. 5. Praef. p. 353. Amabam Capitonem, cuius declamatio est de Popillio haec, quae meo Latroni subiicitur: bona fide scholasticus erat. In his declamationibus, quae illi bene cesserunt, nulli non post primum tetradium praeferendus. Primum tetradium quorum faciam, quaeritis? Latronis, Fusci, Albutii, Gallionis.

primum tetradium] Quatuor rhetores, qui maxime excellebant, erant M. Porcius Latro, Arellius Fuscus, C. Albucius Silus, Iunius Gallio pater.

Patet ex Seneca, Capitonem reliquisse declamationem de Popillio, Ciceronis interfectore, quae propter bonitatem, opinor, postea vulgo Porcio Latroni tributa Aliarum de eodem Popillio declamationum meminit Seneca in Controv. 17. p. 239.

est.

CXVIII. Acilius Lucanus

Legimus in Vita Lucani, a Scholiasta vetere scripta (quae in edit. Grotii extat atque Oudendorpii): M. Annaeus Lucanus patrem habuit M. Annaeum Melam, matrem habuit Aciliam nomine, Acilii Lucani filiam, oratoris operae apud proconsules frequentis et apud clarissimos viros non nullius ingenii; adeo non improbandus, ut in scriptis aliquibus hodieque duret eius memoria.

apud proconsules] Hispaniae. Egger ap. Duebnerum, qui hunc solum libro meo oratorem novum addidit.

in scriptis aliquibus] i. e. in orationibus.

CXIX. Iunius Gallio pater.

Aequalis fere M. Senecae rhetoris, cuius filium adoptavit, qui inde Iunius Annaeus Gallio vocatus est. Erat Ovidii familiaris (Vid. Ovid. Epist. ex Ponto IV, 11.) atque optimis a M. Seneca adnumeratur declamatoribus Controv. 1. 5. p. 353. In his declamationibus, quae Capitoni bene cesserunt, nulli non post primum tetradium praeferendus. Primum tetradium quorum faciam, quaeritis? Latronis, Fusci, Albucii, Gallionis. Hi quoties conflixissent, penes Latronem gloria fuit, penes Gallionem palma, reliquos, ut vobis videtur, componite.

M. Seneca Gallionis patris saepe meminit, filium autem suum, Iunium Annaeum Gallionem, qui a. u. 818 (65) mortuus est (Hieronim. in Eusebii Chron. Ol. 210, 4. Neronis XI. Christi 65: Iunius Gallio, frater Senecae, egregius declamator propria manu se interficit. Tacit. Ann. VI, 3. XV. 73.) in libro suo non commemoravit: tum enim, cum eum scripsit, admodum iuvenis erat, necdum nomen oratoris meruit. Conf. Spalding ad Quintil. 3, 1, 21. Alii utrumque confun

dunt.

Tacit. Dial. de Orator. 26. Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule Gai Grac

chi impetum aut L. Crassi maturitatem quam calamistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis. adeo melius est, oratorem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.

Sidonius Apollinaris Epist. 1. 5, 10. gravitatem Gallionis laudat.

Scripsit de arte rhetorica (Quintil. 3, 1, 21.) atque declamationes. Hieronymus Praefatione lib. 8. in Esaiam: Qui flumen eloquentiae et concinnas declamationes desiderant, legant Tullium, Quintilianum, Gallionem, Gabinianum.

1. Oratio pro Bathyllo contra Labienum.

Conf. orat. Labieni contra Bathyllum pag. 531. Gallio adolescens Bathyllum pantomimum, Maecenatis amasium, contra Labienum defendit.

Seneca Controv. 1. 5. p. 351. Monstrabo vobis bellum libellum, quem a Gallione vestro petatis. Recitabit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adolescentis animum, illos dentes ad mordendum provocantis.

illos dentes] i. e. Labieni (hominis mordacissimi) dentes. Gallio ve

hementer adversarium in hac lacessivit oratione.

2. Declamatio de raptore patrem suum non exorante. Quintil. 9, 2, 91. Latro optime „Occides ergo?“ "Si potero!" Remissius et pro suo ingenio pater Gallio „Dura, anime, dura; here fortior fuisti!“ Idem locus apud Senecam rhetorem Controv. 1. 2. pag. 177. extat.

CXX. Maximus Cotta.

Ovidius huic oratori epistolam ex Ponto 1. 1. ep. 5. misit, ex qua apparet, eum orationes edidisse. Alius est Cotta Messalinus, cuius meminit Ovidius in Epist. ex Ponto IV. 16. 41.

Legimus, o iuvenis, patrii non degener oris,

dicta tibi pleno verba diserta foro.

Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas

« IndietroContinua »