Immagini della pagina
PDF
ePub

non flexit vultum; experiendum se dedit Seiano ad latus stanti, quam patienter posset suos perdere.

Seiano] vulgo creditum est, a Seiano veneno necatum Drusum filium, qui pessima usus erat fama, Suet. Tib. 62. Tacit. Annal. 4, 8. Dio Cass. I. 57, 13, 22.

Tacit. Annal. 4, 12. Laudante filium pro rostris Tiberio, senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti laetabantur.

6. Orationes de comitiis consularibus.

Tiberius non ipse suo arbitrio consules creare solebat, sed orationibus in senatu habitis candidatos, quorum rationem haberi voluit, commendabat. Dio Cass. 58, 20.

Tacit. Annal. 1, 81. De comitiis consularibus, quae tum primum illo principe ac deinceps fuere, vix quidquam firmare ausim: adeo diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit, ut qui forent intelligeretur; aliquando ea quoque significatione subtracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset. posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent. speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.

tum primum] a. u. 768 (15).

Incerta.

Sueton. Tiber. 28. Tiberius iactabat: in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Et quondam: Non tantum otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus. Si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetexto ad nos deferentur. Extat et sermo eius: Si quidem locutus aliter fuerit, dabo operam, ut ra

tionem factorum meorum dictorumque reddam; si perseveraverit, invicem eum odero. c. 29. Dissentiens in curia a Q. Haterio Ignoscas, inquit, rogo, si quid adversus te liberius sicut senator dixero. Dixi et nunc et saepe alias, P. C., bonum et salutarem principem, quem vos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui servire debere et universis civibus saepe, et plerumque etiam singulis: neque id dixisse me poenitet, et bonos et aequos et faventes vos habui dominos et adhuc habeo.

Q. Haterio] v. supra p. 525.

Superest in annalibus Taciti 1. 4, 37. oratio Tiberii, quae ingenio ipsius historici tribui debet.

CXXIII. Votienus Montanus

Votienus Montanus Narbonensis quando natus sit, parum constat, verum a Tiberio imperatore a. 778 (25) in exilium pulsum esse scimus, ut Tacitus refert Ann. 4, 42. Forte habita per illos dies de Votieno Montano, celebris ingenii viro, cognitio. Postulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas - Votienus quidem maiestatis poenis affectus est. Atque biennio post a. 780 (27) e vita decessit teste Hieronymo ad Eusebii Chron. Olymp. 201. 3. Tiberii 14. Christi 28 = a. u. 780. Votienus Montanus, Narbonensis, orator in Balearibus moritur, illuc a Tiberio relegatus.

Eiusdem Votieni meminit Martialis Epigr. 1. 8. 72. Docti Narbo Paterna Votieni.

Narbo Paterna] Narbo Paterna est Narbo Martius colonia Iulia Paterna. Conf. Ukert Geogr. T. 1. 2. p. 408. Ceterum non orationes tantum sed alia quoque scripta eum edidisse, testatur Seneca Controv. I. IV. p. 344.

Seneca Controv. 1. 4. p. 335. Montanus Votienus, homo rarissimi, etiamsi nec emendatissimi ingenii, vitium suum, quod in orationibus non evitabat, in scholasticis quoque evitare non potuit, sed in ora

tionibus, quia laxior est materia, minus earundem annotatur iteratio. In scholasticis, si eadem sunt, Habet quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. hoc Montanus vitium. sententias suas repetendo corrumpit. dum non est contentus, unam rem semel bene dicere, efficit, ne bene dixerit. Et propter hoc et alia, quibus orator potest poetae similis videri, solebat Scaurus Montanum inter oratores Ovidium vocare. nam et Ovidius nescit, quod bene cessit, relinquere. (Eadem leguntur in Exc. Controv. 1. 9. declam. 5. p. 508.)

Scaurus] Mamercus Aemilius Scaurus, de quo paulo post dicemus p. 558. 1. Oratio pro Galla Numisia apud centumviros.

tum.

Seneca Controv. 1. 4. p. 335. Memini, Montanum Votienum pro Galla Numisia apud centumviros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui Galla. obiiciebatur illi veneficium. dixit rem disertissimam et omnibus seculis duraturam, quia nescio an quidquam melius in eo genere causarum dicUnciam nec filiae deberi nec veneficae. non fuit contentus, adiecit: In paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. Etiamnum adiicit: Relinquis nocenti nimium, innocenti parum. Ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: Non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet, aut totas perdere, et plura multa, quae memoria non repeto. Ex iis quaedam in orationem contulit, et alia plura, quam dixerat, adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit: nihil non rursus ex eis alteri obstat.

2. Oratio pro se contra Vinicium.

Accusavit Vinicius Montanum Votienum apud Tiberium Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus,

Seneca Cont. 1. 3. p. 264. Vinicius, exactissimi vir ingenii, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere, et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. „Acre

omnino et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus.“ Erat autem non aequus ipsi Montano. accusaverat illum apud Caesarem a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scholasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, recitaverit in Vinicii actionem sententias

suas.

recitaverit] v. Schulting p. 244.

CXXIV. Mamercus Aemilius Scaurus.

Mamercus Aemilius Scaurus, quem Vossius De Poetis lat. p. 55. Marcum Aemil. Scaurum falso nominat, M. Scauri istius, cui, post pugnam Actiacam capto, nonnisi matris Muciae gratia Augustus ignovit (Dio 51. 2.) filius. Vir consularis, teste Tacito Ann. 3. 66. et Seneca de Benefic. 4, 31. Sed quando consulatum obtinuerit, non constat. A. 787 (34) maiestatis postulatus a Servilio et Cornelio Tusco damnationem voluntaria morte anteivit. Tacit. Ann. 6, 29. Dio 58, 24. Seneca Suasor. 2. p. 24. Conf. Drumann t. 1.

P. 33. Seneca Controv. 1. 5. Praef. p. 347. De Scauro si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non novi quemquam, cuius ingenio populus romanus pertinacius ignoverit. Dicebat negligenter saepe causam in ipsis subselliis; saepe, dum amicitur, dicebat; deinde litiganti similior quam agenti, cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum, et in altercatione vires suas noverat. nihil erat illo venustius, nihil paratius; genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse cultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. Sed ex iis omnibus scire posses, non quantum oratorem praestaret Scaurus, sed quantum desereret; pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingenii vestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Sed illum longa, imo perpetua desidia eo perduxerat, ut nihil curare vellet, nihil posset. Orationes

septem edidit, quae deinde senatus consulto combustae sunt. Bene cum illis ignis egerat. Sed extant libelli, qui cum fama eius pugnant, multoque dissolutiores ipsis actionibus. Illas enim cum destitueret cura, calor adiu vabat: hi caloris minus habent, negligentiae non minus.

ibid. controv. 2. p. 104. Scaurus, non tantum disertissimus homo, sed venustissimus, qui nullius umquam impunitam stultitiam transire passus est.

Tacit. Annal. 6, 29. Mamercus Scaurus insignis nobilitate et orandis causis, vita probrosus.

1. Oratio contra Domitium Corbulonem.

Acta est causa a. 774 (21). Tacitus Annal. 3, 31. Domitius Corbulo praetura functus de L. Sulla nobili iuvene questus est apud senatum, quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset. pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant, contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae propinqui nitebantur. certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum, qui iuventutis irreverentiam gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit, et satisfactum Corbuloni per Mamercum, qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum ea aetate uberrimus

erat.

Drusus] Drusus Caesar eo anno consul erat.

2. Oratio contra C. Silanum.

Acta est causa a. 775 (22). Tacit. Annal. 3, 66. C. Silanum, proconsulem Asiae, repetundarum a sociis postulatum, Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Othopraetor, Brutidius Niger aedilis simul corripiunt obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos. videlicet Scipio et Cato talia ulcis

« IndietroContinua »