Immagini della pagina
PDF
ePub

cebantur, aut ille Scaurus, quem proavum suum, opprobrium maiorum, Mamercus infami opera dehonestabat.

a Scipione]

a Catone]

v. p. 186.

V, p. 120.

a M. Scauro] v. p. 256.

CXXV. Caesar Germanicus.

Natus Druso seniore et Antonia minore a. 739 (15). A. 757 (4 p. Ch.) adoptatus a Tiberio Augusti iussu, Caesar, Tiberii filius, Augusti nepos appellari coepit. A. 760 (7 p. Ch.) quaesturam obiit et Tiberio ad bellum Dalmaticum snbsidio missus est. A. 765 (12) consul. Inde ab a. 767 (14) bella adversus Germanos gessit atque a. 770 (17) de Cheruscis Cattis et Angrivariis triumphum egit, ut testantur nummi. A. 771 (18) consul iterum. A. 772 (19) mortuus est, a Tiberio, ut fama fert, Pisonis ope clam veneno necatus anno aetatis trigesimo et secundo.

Ovidius in Fastis lib. 1. 21. de Caesare Germanico, cui librum suum inscripsit, sic dicit:

Quae sit enim culti facundia sensimus oris,

civica pro trepidis cum tulit arma reis;

Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
ingenii currant flumina quanta tui.

Ovid. Epist. ex Ponto 1, 2, 5. 39. sqq. Salano:
Mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,

nec lateant artes eloquiumque tuum.
Te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
Te dicente prius fit protinus impetus illi,
teque habet elicias qui sua verba tuis.
Cum tu desisti, mortaliaque ora quierunt,
clausaque non longa conticuere mora:
surgit luleo iuvenis cognomine dignus,

Qualis ab Eois Lucifer exit aquis.

Dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
spemque decens doctae vocis amictus habet.
Mox ubi pulsa mora est atque os coeleste solutum.
hoc Superos iures more solere loqui.

Atque, haec est, dicas, facundia principe digna,

eloquio tantum nobilitatis inest.

iuvenum princeps] Caesar Germanicus.

Suetonius Caligula 3. Omnes Germanico corporis animique virtutes, et quantas nemini cuiquam, contigisse satis constat, formam et fortitudinem egre- . giam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens. Oravit causas etiam triumphalis atque inter cetera studiorum moumenta reliquit et comoedias graecas.

triumphalis] a. 763 (10 p. Ch.). Atque Dio testis est 1. 56, 26, etiam in consulatu a. 765 (12) causas eum egisse.

cetera monumenta] Quae sunt haec studiorum monumenta? intelligo orationes et poemata. carmina enim eum edidisse, nemo ignorat (supersunt enim). Orationes reliquisse, ex Tacito manifestum.

Tacitus in Annalibus 2, 83. ubi de honoribus Germanico mortuo tributis refert, haec scribit: Cum censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter auctores eloquentiae, asseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum, neque enim eloquentiam fortuna discerni, et satis illustre, si veteres inter scriptores haberetur.

veleres inter scriptores] ex hoc loco verisimile est, Germanicum orationes edidisse: nam inter veteres scriptores habitus non esset, nisi ipse scriptor fuisset i. e. nisi orationes reliquisset.

CXXVI. P. Vitellius.

Aequalis fere Caesaris Germanici. Sueton. Vitellius 2. P. Vitellius, eques romanus et rerum Augusti procurator, quatuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit, Aulum, Quintum, Publium, Lucium. Aulus in consulatu obiit. Publius, Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem eius, accusavit condemnavitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus, et in custodiam fratri datus, scalpro librario venas sibi incidit, nec tam mortis poenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus, in eadem custodia morbo periit.

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

36

in consulatu] a. 784 (32).

fratri consuli. Anno enim 784 (32) contra Seianum et familiares eius, quos inter P. Vitellius fuerat, quaestiones exercentur,

Oratio adversus Cn. Pisonem.

Acta est causa a. 773 (20). Vitellius Pisonem interfectorem Germanici maiestatis reum fecit. Sueton. Caligula 2. Obiit Germanicus, ut opinio fuit, fraude Tiberii, ministerio et opera Cn. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus nec dissimulans, offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum gravissimis verborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo affecit, propter quae, ut Romam rediit, pene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.

aut patrem] i. e. Tiberium, patrem adoptivum Germanici. aut filium] Germanicum Tiberii filium adoptivum.

Causa celeberrima refertur a Tacito Annal. 3, 10. sqq. C. 13. Biduum criminibus obiiciendis statuitur, utque sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur. tum Fulcinius vetera et inania orditur, post quem Servaeus et Veranius et Vitellius consimili studio, sed multa cum eloquentia Vitellius obiecere odio Germanici et rerum novarum studio, Pisonem vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque corrupisse, ut parens legionum a deterrimis appellaretur, contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saevisse, postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse, sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rempublicam, utque reus agi posset, acie victum.

Plinius Hist. 11, 37, 71. Negatur cor cremari posse in iis, qui cardiaco morbo obierint, negatur et veneno interemtis. Certe extat oratio Vitellii, qua reum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento, palamque testatus, non potuisse ob vene

num cor Germanici Caesaris cremari. nere morbi defensus est Piso.

CXXVII. Domitius Afer.

Contra ge

Nemausi natus circa annum 740 (14 a. Chr.): valde enim senex (Quintil. 12, 11, 3) mortem obiit a. 812 (59 p. Chr.) Praetor a. 778 (25 p. Ch.) (Tacitus Annal. 4, 52). Tiberio imperante. Consul suffectus a. 792 (39) Caligula imperatore. Dio Cassius 59, 20. Mortuus est a. 812 (59) Nerone imperatore. Tacitus Annal. 14, 19.: Sequuntur virorum illustrium mortes, Domitii Afri et M. Servilii, qui summis honoribus et multa eloquentia viguerant, ille orando causas, Servilius diu foro, mox tradendis rebus romanis celebris, et elegantia vitae: quam clariorem effecit (Afer), ut par ingenio ita morum diversus. Hieronymus ad Eusebii Chron. A. Mundi MMLX. A. IV. imperii Claudii. a. Christi 45 = a. u. 797: Domitius Afer Nemausensis clarus orator habetur, qui postea Nerone regnante ex cibi redundantia in coena moritur. Constat Nemausi statuam Domitii publice collocatam, eiusque inscriptio in Anthologia latina t. 1. p. 263 ed. meae legitur. Conf. Spalding ad Quintil. 5, 7, 7. Quintil. 10, 1, 118. Sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum, quos viderim, Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. Arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas, hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnumquam longior et translationibus parum modicus.

quos viderim] Quintilianus XVII annos erat natus, cum e vita de

cederet Domitius.

Quintil. 12, 10, 10. In iis, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi reperimus. at M. Tullium, non illum habemus Euphranorem circa plurium artium species prae

stantem, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum.

Quintil. 12, 11, 3. Vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea, quam meruerat, auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent; quae occasio fuit dicendi, malle eum deficere, quam desinere.

Quintil. 6, 3, 27. Id porro quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iunii Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.

Quintil. 6, 3, 42. In narrando Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius or ationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.

Plinius Epist. 2, 14, 9. Ex Quintiliano praeceptore meo audisse memini. Narrabat ille: Adsectabar Domitium Afrum, cum apud centum viros diceret graviter et lente, (hoc enim illi actionis genus erat), audiit ex proximo immodicum insolitumque clamorem; admiratus reticuit: ubi silentium factum est, repetiit quod abruperat. Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit idem tertio. Novissime, quis diceret, quaesivit: responsum est, Licinius. Tum intermissa causa, tumviri, inquit, hoc artificium periit.

cen

Tacit. Dial. de Orat. 13. Ne nostris quidem temporibus Secundus Pomponius (poeta) Afro Domitio (oratori) vel dignitate vitae vel perpetuitate famae

cesserit.

ibid. c. 15. Et quod quibusdam solatio est, mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis accidisse, ut longius absit ab Aeschine et Demosthene Sa

« IndietroContinua »