Immagini della pagina
PDF
ePub

Quintil. 5, 10, 79. Unde illa, non hac ratione dicta, sed efficiens idem, Domitii Afri sententia est pulchra; Ego accusavi, vos damnastis.

Quintil. 6, 3, 84. Superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intelligendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale illud Afri: homo in agendis causis optime vestitus.

vestitus] figura quae dicitur лaoà лçoçdoxíav. Exspectabat auditor

versatus. Duebner.

Quintil. 6, 3, 85. Plurimus circa simulationem et dissimulationem risus est. Simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus, Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: Quis est, inquit, iste? Celsinam enim sibi videri virum finxit.

Quintil. 8, 5, 3. Sententia est haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, interim ad personam; quale est Afri Domitii: Princeps, qui vult omnia scire, necesse habet multa ignos

cere.

Domitius Afer praeter orationes libros de Testibus (Quintil. 5, 7, 7.) et Dictorum, quorum fragmenta et apud Quintilianum et apud Dionem 1. 60, 33. legimus, reliquit.

CXXVIII. Iulius Africanus.

Aequalis fere Domitii Afri; ortus e Santonis Gallica civitate. Eius pater, Iulius Africanus, Tiberio imperante a. 785 (32) iudicio condemnatus est, ut Tacitus refert in Annal. 6, 7. Conf. Spalding ad Quintil. 10, 1, 118.

Quintil. 10, 1, 118. Sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum quos viderim, Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. Arte ille et toto genere dicendi praeferendus, et quem in

numero veterum locare non timeas, hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnumquam longior et translationibus parum modicus.

Quintil. 12, 10, 11. In iis etiam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi reperiemus.

Dial. de Orator. c. 15. Video etiam Graiis accidisse, ut longius absit ab Aeschine et Demosthene Sacerdos iste Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mitylenam contentis scholasticorum clamoribus quatit, quam Afer aut Africanus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.

Plinius in Epist. 7, 6, 11. meminit Iulii oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit: Bene mehercule! bene: sed quo tam bene?

Passienus Crispus] filius, de quo antea diximus p. 533.

1. Oratio apud Neronem de morte matris.

Dicta est a. 812 (59). Postquam Nero Agrippinam matrem Baiis necaverat, multi mortales, adulantes imperatori, adibant templa et coepto exemplo proxima Campaniae municipia victimis et legationibus laetitiam sunt testati, ut Tacitus narrat Ann. 14, 10. Deinde reversus Romam Nero ex provinciis finitimis legationes ad gratulandum missas accepit, quarum Gallicam Africanus ducebat orator, quia ipse natione erat Gallus.

Quintilianus 8, 5, 15. Iam haec magis nova sententiarum genera. Ex inopinato: insigniter Africanus apud Neronem de morte matris: Rogant te, Caesar, Galliae tuae, ut felicitatem tuam fortiter feras.

Galliae tuae] Extat numns Galbae imperatoris, cuius inscriptio est
TRES GALLIAE. Eckhel Doctrina t. 6. p. 293. Alii Galliam in
quatuor provincias, alii in sex dividere solent,
Gallien p. 231. sqq.

Ukert Geogr. v.

fortiter feras] orator rogat Neronem, ne mortem Agrippinae matris

aegre ferat, imo ea re laetetur. Sed ex inopinato verba composuit,

quae alioqui coniungi non solent, ut felicitatem fortiter ferre. Non minus affectate ipse Nero in oratione ad senatum de morte matris suae dixit: Salvum me esse, adhuc nec credo nec gaudeo.

CXXIX. Caius Caesar Caligula.

Natus est a. 765 (12 p. Ch.) Sueton. Calig. 8. Vid. Clinton ad h. a. Accepit imperium a. 790 (37). Occiditur a. 794 (41).

Tacit. Annal. 13, 3. Primus ex iis, qui rerum potiti sunt, Nero alienae facundiae eguit. nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus, et Augusto promta et profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus. etiam Cai Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit.

Sueton. Calig. 53. Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumvis facundus et promtus, utique si perorandum in aliquem esset. Irato et verba et sentențiae suppetebant, pronuntiatio quoque et vox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et exaudiretur a procul stantibus. Peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius comtiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem commissiones meras componere et arenam esse sine calce diceret.

Dionis Excerpta Vaticana p. 534. Γάϊος Καίσαρ ῥήτωρ ἦν ἄριστος καὶ γλώσσῃ τῇ Ελλάδι καὶ τῇ Ρωμαίοις πατρίῳ σφόδρα ήσκημένος (quem locum Tafelius in lib. 59, 11. inseruit). Eadem verba leguntur in Iosephi Antiquitatibus l. 19, 2, 5.

Suidas T. 1. Fasc. III. p. 1059. Taios Kaioaq, ös ἐπεκλήθη Καλλιγόλας, ῥητορικὴν τέχνην ρωμαικῶς.

Caligulam scripsisse orationes, testatur Tranquillus aliorumque rescripsit orationibus.

Sueton. Calig. 53. Solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere, et magnorum in senatu

reorum accusationes defensionesque meditari, ac prout stilus cesserat, vel onerare sententia sua quemque vel sublevare, equestri quoque ordine ad audiendum invitato per edicta.

1. Laudatio funebris Liviae Augustae.

Ea est dicta a. 782 (29).

Tacit. Annal. 1. 5, 1. Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit aetate extrema. laudata est pro rostris a Gaio Caesare pronepote, qui mox rerum potitus est.

Suet. Calig. 10. Liviam Augustam defunctam praetextatus etiam tunc pro rostris laudavit.

2. Laudatio funebris Tiberii Caesaris.

Ea est habita a. 790 (37).

Sueton. Calig. 15. Tiberium cum multis lacrimis pro concione laudavit.

Dio Cassius 1. 59, 3. ἐποιήσατο μὲν γὰρ καὶ λόγους ἐπ ̓ αὐτῷ, ἀλλ ̓ οὔτι γε καὶ ἐκεῖνον ὅντως ἐπαινῶν, ὡς τοῦ τε ̓Αυγούστου καὶ τοῦ Γερμανικοῦ τὸν δῆμον ἀναμιμνήσκων καὶ ἑαυτὸν αὐτῷ παρακατατιθέμενος. Conf. Eckhel D. N. t. VI. p. 219.

3. Oratio cum consulatum iniret.

Ea est dicta a. 791 (38). Dio Cass. 1, 59, 6. ὁ Γάϊος ταῦτα τε ἐπιεικῶς ποιῆσαι ἔδοξε, καὶ τοιαῦτα ἐπιβὰς τῆς ὑπατείας ἐν τῷ βουλευτηρίῳ ἐδημηγόρησε, τοῦ τε Τιβε ρίου καθ ̓ ἕκαστον ὧν ᾐτιάζετο κατατρέχων, καὶ περὶ ἑαυτοῦ πολλὰ ἐπαγγελλόμενος. ὥςτε τὴν γερουσίαν, φοβηθεῖσαν μὴ μεταβάλληται, δόγμα ποιῆσαι, κατ ̓ ἔτος αὐτὰ ἀναγινώσκεσθαι.

4. Oratio contra Domitium Afrum.

Ea est dicta a. 792 (39). Dio Cassius l. 59, 19. ἐν τούτοις τοῖς τότε κριθεῖσι καὶ ὁ ̓́Αφρος ὁ Δομίτιος καὶ κινδύνῳ παραδόξῳ καὶ σωτηρία θαυμασιωτέρα έχει ἔς τε τὸ συνέδριον αὐτὸν εἰσήγαγε καὶ λό

σατο.

γον κατ ̓ αὐτοῦ μακρὸν ἀνέγνω. ἄλλως τε γὰρ προέχειν ἁπάντων τῶν ῥητόρων ἡξίου, καὶ ἐκεῖνον δεινότατον εἰπεῖν εἰδὼς ὄντα, ὑπερβαλεῖν ἐσπούδασε. — τῷ γε Καλλίστῳ αἰτιασαμένῳ αὐτὸν ὕστερον, ὅτι καὶ τὴν ἀρχὴν αὐτοῦ κατηγόρησεν, ἀπεκρίνατο ὅτι οὐκ ἔδει μετοιοῦτον λόγον ἀποκεκρύφθαι.

CXXX. Tiberius Claudius Caesar.

Natus est a. 744 (10). Sueton. Claud. 2. A. 794 (41) imperium obtinuit. Mortuus est a. 807 (54).

ac

Sueton. Claudius c. 3. Disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit, saepe experimenta cuiusque etiam publicavit. Verum ne sic quidem quidquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit.

ibid. c. 4. Augustus in epistola quadam ad Liviam: Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam dougós loquatur, qui possit, cum declamat, oaqus dicere, quae dicenda sunt, non video.

quae dicenda sunt] tamquam glossam delenda censet Spalding ad Quintil. 4, 2, 118.

Tacitus Annal. 13, 3. Primus ex iis, qui rerum potiti sunt, Nero alienae facundiae eguit. Augusto promta et profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet; etiam Cai Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. nec in Claudio, quoties meditata dissereret, elegantiam requireres.

Orationes.

Suet. Claud. 38. Ne stultitiam quidem suam reticuit, simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter evasurus perventurusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est: nec tamen persuasit.

« IndietroContinua »