Immagini della pagina
PDF
ePub

1. Oratio super civitate Gallis danda.

Claudius eam orationem in censura a. 801. (48) habuit, qua effecit, ut Aeduorum senatoribus ius Romae honorum petendorum concederetur. Tacitus Annal. XI, 23. A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur, primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem romanam pridem assecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor, et studiis diversis apud principem certabatur, asseverantium, non adeo aegram Italiam, ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. - His atque talibus haud permotus princeps et statim contra disseruit, et vocato senatu ita exorsus est. Deinde sequitur oratio, quam imperatori Tacitus tribuit.

Orationem principis secuto patrum consulto, primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. Datum id foederi antiquo, et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo romano usurpant.

Tacitum autem ad vivum expressisse orationem Claudii imperatoris, quamvis proprio eam stilo formaret ingeniose atque converteret, ex vera eiusdem oratione, cuius supersunt fragmenta, cognoscimus. Extant enim tabulae aeneae duae, Lugduni, urbe Gallorum, erutae (Millin Voyage dans le Midi t. 1. p. 452. Barthelemy Oeuvres Diverses T. 3. p. 8.) quae magnam illius partem continent. Vid. Gruteri Thesaurus Inscript. p. 502. Lipsius in Excursu ad Taciti Annal. XI. 24 (in Bekkeri editione lectio non uno loco emendata est), Brotier ad Tacitum Ed. Paris. 1820. t. 4. p. 474. Fiedler Geschichte des röm. Staates p. 496. Sed ante omnia dignus commemoratione liber Zellii: Claudii imperatoris oratio super civitate Gallis danda. Friburgi 1833.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Equidem primam omnium illam cogitationem hemi

num, quam maxime primam occursuram mihi provi

deo, deprecor, ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis; sed illa potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et quidem statim ab origine urbis nostrae, in quot formas statusque res publica nostra deducta sit. Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis successoribus eam tradere contigit. Supervenere alieni et quidam externi, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, vicinus quidem, sed tunc externus, ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. Propter temeratum sanguinem, quod patre Demarato Corinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi, (ut quae tali marito necesse habuerit succumbere) cum domi repelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius (nam et hoc inter auctores discrepat) insertus Servius Tullius, si nostros sequimur, captiva natus Ocresia; si Tuscos, Caeli quondam Vivennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes. Postquam varia fortuna exactus, cum omnibus reliquiis Caeliani exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo Caelio ita appellitatus, mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna ei nomen erat) ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei publicae utilitate obtinuit. Deinde postquam Tarquinii Superbi mores invisi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius, qua filiorum eius: nempe pertaesum est mentes regni, et ad consules, annuos magistratus, administratio reipublicae translata est. Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari imperium valentius repertum apud maiores nostros, quo in asperioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? quid a consulibus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali regno ad consules rursus reditum? Quid imp..uris distributum consulare imperium, tribunosque militum consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearentur ?

[ocr errors]

Quid communicatos postremo cum plebe honores non imperi solum, sed sacerdotiorum quoque? lam si narrem bella, a quibus coeperint maiores nostri et quo processerimus, vereor, ne nimis insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra oceanum. Sed illuc potius revertar: civitatem ....

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

no

[ocr errors]

tus et patruus Tiberius Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum, bonorum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. Quid ergo? non Italicus senator provinciali potior est? lam vobis cum hanc partem censurae meae approbare coepero, quid de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, si modo ornare curiam poterint, reiiciendos puto. Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam longo iam tempore senatores huic curiae confert. Ex qua colonia inter paucos equestris ordinis ornamentum L. Vestinum familiarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo: cuius liberi fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum annis promoturi dignitatis suae incrementa. Ut dirum nomen latronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in domum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis romanae beneficium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis senator esse non possit.

Tempus est iam, Tiberi Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis, quo tendat oratio tua: iam enim ad extremos fines Galliae Narbonensis venisti.

Tot ecce insignes iuvenes quot intueor, non magis sunt poenitendi senatores quam poenitet, Persicum, nobilissimum virum, amicum meum, inter imagine maiorum suorum Allobrogici nomen legere. Quod si

Meieri Orat. Rom. Fragm, ed. 2.

37

haec ita esse consentitis, quid ultra desideratis, quam ut vobis digito demonstrem, solum ipsum ultra fines provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando ex Lugduno habere nos nostri ordinis viros non poenitet. Timide quidem, patres conscripti, egressus adsuetos familiaresque vobis provinciarum terminos sum, sed destricte iam comatae Galliae causa agenda est, in qua, si quis hoc intuetur, quod bello per decem annos exercuerint divum Iulium, idem opponat centum annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis rebus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praestiterunt, et quidem cum a census novo tum opere et inadsueto Galliis ad bellum advocatus esset. Quod opus quam arduum sit nobis nunc cum maxime, quamvis nihil ultra, quam ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis magno experimento agnoscimus.

Tab. 1.

appellitatus] appellitavit Niebuhr R.G. t. 1. p. 393. n. 859. O. Müller Die Etrusker 1. p. 117. Zell. Sed vulgatam defendit lectionem Göttling G. d. röm. St. P. 232.

Quid im

.

uris] quid inter pluris Niebuhr t. 2. p. 173. Ed. 1. Zell. Quid imperantibus centuriis. Fiedler et Göttling p. 326.

Tab. 2.

reiiciendos] sic Zellius e libro Menestrierii. Ceteri recipiendos. latronis] is, in quem Claudius tam acerbe suppresso nomine invehitur, Valerius Asiaticus est. Tacitus Ann. XI, 1-4. Zell.

tempus est] haec tam inepta sunt, ut, si umquam de aliquo vetere monumento dubitandum censui, huius tabulae fides maxime dubia esse videatur.

a census] a censu Bekker in Lipsii Excursu ad Tac. Annal. XI. 24. advocatus] avocatus Bekker.

publice] publicae Zell, sed prius verum est.

CXXXI. L. Annaeus Seneca.

Natus est a. 747 (7) (Clinton ad a. 750.), equestri et provinciali loco ortus, ut Tacitus Annal. 14, 53. tradidit. Quaesturam nescio quo anno obtinuit; sub Tiberio

an sub Caio imperatore incertum. Seneca Consol. ad Helviam c. 17. A. 794 (41) in insulam Corsicam in exilium mittitur, Claudio imperatore iubente. A. 802 (49) ab exilio revocatus, praeturam obtinet, et rector studiorum fit Neronis iuvenis. Tacitus Annal. 12, 8. Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret, veniam exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret, et consiliis eiusdem ad spem dominationis uteretur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria beneficii et infensus Claudio (a quo in exilium missus est) dolore iniuriae credebatur. Conf. Annal. 13, 2. Schol. Iuvenalis ad Sat. 5, 109. Seneca sub Claudio quasi conscius adulteriorum Iuliae, Germanici filiae, in Corsicam relegatus, post triennium (leg. post septennium) revocatus est. qui etsi magno desiderio Athenas intenderet, ab Agrippina tamen erudiendo Neroni in palatium adductus, saevum immanemque natum et sensit cito et mitigavit. Consul a. 815 (62). Occiditur iussu Neronis a. 818 (65), unum et septuaginta annos natus. Conf. Tacitus Annal. 15. 60-65. Hieronymus ad Eusebii Chron. Olymp. 211. Neronis XI. Christi 66. = 818: L. Annaeus Seneca Cordubensis, praeceptor Neronis et patruus Lucani poetae, incisione venarum et veneno hausto periit. Vitam Senecae descripsit I. Lipsius, deinde Visconti in Iconographia Romana t. 2. p. 399. aliique, quos enumerat Westermannus p. 286.

Quintil. 10, 1, 125. Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falsam de me opinionem, quia damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo. Tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. Quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat inces

« IndietroContinua »