Immagini della pagina
PDF
ePub

1. Oratio pro Voluseno Catulo.

Quintil. 10, 1, 24. Nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Laelii orationes ferebantur.

Domitii Afri v. pag. 566.

Crispi Passieni] v. orationes Passieni filii pag. 536.

2. Oratio contra Acutiam.

Tacit. Annal. 6, 47.

Acta est causa a. 790 (37). Laelius Balbus Acutiam, P. Vitellii quondam uxorem, maiestatis postulaverat, qua damnata cum accusatori praemium decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit. unde illis odia, mox Othoni exsilium.

CXXXIII. Vibius Crispus.

Natus Vercellis anno circiter 770 (17 p. Chr.): mortuus enim est annos LXXX natus Domitiano imperante circa annum 849 (96). Iuvenalis Sat. 4, 81 sqq. In Fastis Consularibus Baiteri C. Vibius Crispus consul suffectus dicitur a. 794 (42) Claudio imperante. Proconsul Africae appellatur a Plinio Hist. 1. 19, 1. Eius vitam adumbravit W. E. Weber ad Iuvenalis Sat. 4, 81.

Tacitus Dialog. de Orat. c. 8. Ausim contendere, Marcellum hunc Eprium et Crispum Vibium (libentius enim novis et recentibus quam remotis et oblitteratis exemplis utor) non minus esse in extremis partibus terrarum quam Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur. nec hoc illis alterius ter millies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, cuius numen et coelestis vis multa quidem omnibus seculis exempla dedit, ad quam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint; sed haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda habemus. nam quo sordidius et abiectius nati sunt, quoque notabilior paupertas et angustiae parentum nascentes eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem illustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus

egregius, alter habitu quoque corporis contemtus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis, et donec libuit, principes foro, nunc principes in Caesaris amicitia agunt, feruntque cuncta, atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intelligit, et ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint, quaeque ipsi accumulare et in alios congerere promtum est, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam, quod non a principe acceperint nec accipi possit.

Quintilian. 10, 1, 119. Eorum quos viderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. Erant clara et nuper ingenia. Nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit, et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.

Quintil. 12, 10, 11. In iis etiam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi reperiemus.

Iuvenalis Sat. 4, 81.

Venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores, qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? Sed quid violentius aure tiranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur numquam direxit brachia contra
torrentem, nec civis erat, qui libera posset
verba animi proferre et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit

Solstitia.

Scholiasta Iuvenalis ad Sat. 4, 81. Crispus, municeps Viselliensis, tirocinio suo in senatu ita coepit »patres conscripti et tu Caesar", propter quod simul

oratione plenissime a Tiberio conlaudatus, plurimas sponte causas apud centumviros egit. pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est. consulatus duos gessit. uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris.

Crispus] Scholiasta confundit Vibium Crispum cum Passieno Crispo. omnia enim, quae hoc loco tradidit, ad Passienum filium pertinent, ut supra diximus p. 534. Passienus enim sub Tiberio vixit et decessit Claudio imperante, Vibius Crispus autem multo iunior est, sub Nerone floruit et sub Domitiano mortuus est. Dubito autem, utrum, quod Scholiasta dicit, Crispus municeps Viselliensis de Vibio Crispo an de Crispo Passieno intelligendum sit. Quod si autem ad Vibium referendum est, corrigendum Vercellensis, ut ex Taciti Dialogo apparet.

1. Oratio pro Vibio Secundo fratre.

Acta est causa a. 813 (60). Annius Faustus accusator erat. Tacit. Hist. 2, 10. Conf. Tacit. Annal. 14, 28. Fine anni Vibius Secundus eques romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur: ne graviore poena afficeretur, Vibii Crispi fratris opibus enisus.

2. Oratio contra Annium Faustum.

Acta est causa a. 823 (70). Tacit. Hist. 2, 10. Vibius Crispus, pecunia, potentia, ingenio inter claros magis quam inter bonos, Annium Faustum equestris ordinis, qui temporibus Neronis delationes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat. nam recens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum causae noscerentur. id senatus consultum varie iactatum, et prout potens vel inops reus inciderat, infirmum aut validum retinebatur. ad hoc terroris et propria vi Crispus incubuerat delatorem fratris sui Mox damnatus est Faustus, nepervertere. quaquam eo assensu civitatis, quem pessimis moribus meruerat. quippe ipsum Crispum easdem accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena criminis, sed ultor displicebat.

[ocr errors]

3. Oratio adversus Pactium Africanum.

Acta est causa a. 823 (70). Tacit. Hist. 4, 41.

4. Oratio pro Spatale.

Argumentum tale est. Maritus, qui 18 annos natus decessit, uxori decimam, meretrici vero quartam partem hereditatis legavit. Uxor item meretrici intendit. Trachalus (v. p. 592.) pro uxore contra Spatalen meretricem dixit. Conf. Quintil. 8, 5, 19.

Quintil. 8, 5, 17. Aliunde petita, id est, in alium locum ex alio translata, ut pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat, decessit, cum haberet annos duodeviginti: O hominem divinum qui sibi indulsit!

quam qui] i. e. quam heredem instituerat amator, qui decessit, cum haberet annos XVIII.

o hominem] o hominem mirae bonitatis, qui tam mature decessit, ut amica sua hereditate quam diutissime frueretur.

Incerta.

Quintil. 5, 13, 48. at quidam contradictione non contenti, totos etiam locos explicant, scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. Quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus vir ingenii iucundi et elegantis: Ego vero, inquit, ista non dico: quid enim attinet bis illa dici?

Quintil. 8, 5, 15. Iam haec magis nova sententiarum genera. Ex inopinato: ut dixit Vibius Crispus in eum, qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat, id se metu facere, quis tibi sic timere permisit?

CXXXIV. Nero Claudius Drusus imperator.

Natus est a. 791 (38). Sueton. Nero c. 6. Eckhel Doctrina Numor. t. 6. p. 260. Imperium init Claudio mortuo a. 807 (54). Mortuus est a. 821 (64), XXX

annos natus.

Sueton. Nero c. 52. Liberales disciplinas omnes

fere puer attigit, sed a philosophia eam mater avertit, monens imperaturo contrariam esse, a cognitione veterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret.

Seneca praeceptor] cui a. 802 (49) in disciplinam traditus est. Suet. Nero c. 7.

ibid. c. 10. Declamavit saepius publice. Idem De clar. rhet. 1. Nero Caesar primo imperii anno, publice quoque bis antea declamavit.

Orationes pleraeque, quibus Nero publice usus est, non ab ipso compositae, verum a Seneca, rectore imperatoriae iuventae, sicuti Tacitus atque Dio Cassius diserte testantur. Conf. Oratt. Senecae p. 582.

Tacit. Ann. 13, 3. Adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti essent, Neronem alienae facundiae eguisse. nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus, et Augusto promta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus aut consulte ambiguus; etiam Cai Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit, nec in Claudio, quoties meditata dissereret, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit, caelare, pingere, cantus aut regimen equorum exercere, et aliquando carminibus pangendis inesse sibi elementa doctrinae ostendebat.

1. Oratio pro Iliensibus.

Oratio dicta a. 806 (53) Tacito teste in Ann. 12, 58. Decimo Iunio Q. Haterio consulibus XVI annos natus Nero Octaviam Caesaris filiam in matrimonium accepit. Utque studiis honestis et eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta Romanum Troia demissum et Iuliae stirpis auctorem deneam aliaque haud procul fabulis vetera facunde executus, perpetrat, ut Ilienses omni publico munere solverentur.

Iliensium] Romani iam vetustis temporibus causam Iliensium defendere solebant. Conf. Niebuhr T. 1. p. 195.

omni publico munere] v. Lipsii adnotat.

« IndietroContinua »