Immagini della pagina
PDF
ePub

Suetonius autem hanc orationem anno 804 (51) Claudio quintum consule assignat, in vita Neronis 7. Apud patrem consulem pro Bononiensibus latine, pro Rhodiis atque Iliensibus graece verba fecit.

apud patrem consulem] a. 804 (51), ut ex ceteris Suetonii verbis apparet.

2. Oratio pro Bononiensibus.

Dicta a, 806 (53) secundum Tacitum, a. 804 (51) secundum Suetonium.

Tacit. Annal. 12, 58. Decimo Iunio Q. Haterio consulibus XVI annos natus Nero Octaviam in matrimonium accepit, utque studiis honestis et eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta perpetrat, ut Ilienses omni publico munere solverentur. Eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.

Suet. Nero 7. apud patrem consulem pro Bononiensibus latine, pro Rhodiis atque Iliensibus graece verba fecit.

3. Oratio pro Rhodiis.

Dicta a. 806 (53) secundum Tacitum, a. 804 (51) secundum Suetonium.

Tacit. Ann. 12, 58. Decimo Iunio Q. Haterio coss. redditur Rhodiis libertas, ademta saepe aut firmata, prout bellis externis meruerant aut domi seditione deliquerant.

Suet. Nero 7. Apud patrem consulem diis atque Iliensibus graece verba fecit.

[ocr errors]

4. Laudatio funebris Claudii Caesaris.

pro Rho

Ea est dicta a. 807 (54). Tacit. Annal. 13, 3. testatur, eam a Seneca esse compositam.

Suet. Nero 9. Orsus a pietatis ostentatione, Claudium apparatissimo funere elatum, laudavit consecravitque.

5. Oratio ad milites praetorianos.

Dicta a. 807 (54). Dio testatur 1. 61, 3, eam a Seneca esse compositam.

6. Oratio ad senatum.

Dicta a. 807. (54). Dio l. 61, 3. eam Senecae esse scribit.

7. Oratio pro Plautio Laterano.

Eam Nero habuit a. 808 (55). Tacit. Annal. 13, 11. testatur, eam a Seneca scriptam fuisse.

8. Oratio de morte Agrippinae matris.

Ea ad senatum missa a. 812 (59).

Tacitus Ann. 14,

11. a Seneca scriptam dicit, et Quintilianus fragmentum servavit, quod in orationibus Senecae retulimus pag. 584.

9. Laudatio funebris Poppaeae coniugis.

Ea est habita a. 819 (66). Tacit. Annal. 16, 6. Poppaea mortem obiit fortuita mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis afflicta est. - Laudavit ipse apud rostra formam eius, et quod divinae infantis parens fuisset, aliaque fortunae munera pro virtutibus.

10. Oratio adversus C. Iulium Vindicem.

Dicta est a. 821 (68). C. Iulius Vindex, qui Galliam provinciam pro praetore obtinebat, a Nerone defecit a. 821 (68). Suet. Nero 40.

Suet. Nero 46. Cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu, daturos poenas sceleratos, ac brevi dignum exitum facturos, conclamatum est ab universis: tu facies, Auguste!

11. Oratio pro se.

[ocr errors]

Scripta a. 821 (68). Suet. Nero 47. Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione varia agitavit: Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum, proque rostris quanta maxima posset miseratione veniam praeteritorum

precaretur, ac ni flexisset animos, vel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret. Inventus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus, sed deterritum putant, ne priusquam in forum perveniret, discerperetur.

Incerta.

Seneca De Clementia 1. 1, 11. Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc quod magno animo gloriatus es, nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est.

gloriatus es] in oratione quadam.

Sic in oratione a. 808 (55) pro

Plautio Laterano habita eandem suam clementiam praedicasse Neronem scribit Tacitus Annal. 13, 11. Secuta est lenitas in Plautium Lateranum, clementiam suam obstringens crebris orationibus, quas Seneca testificando, quam honesta praeciperet vel iactandi ingenii voce principis vulgabat. Igitur verisimile est, hoc quoque dictum ipsius Senecae esse, non Neronis.

CXXXV. Galerius Trachalus.

Vixit eadem aetate, qua Quintilianus, atque propinquus fuit Galeriae Fundanae, Vitellii uxori. (Tacit. Hist. 2, 60. Spalding ad Quint. 6, 3, 78.) Consul fuit sub Nerone a. u. 821 (68) cum Silio Italico poeta.

Quintil. 10, 1, 419. Eorum, quos viderim, Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. Erant clara et nuper ingenia. Nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit, et quem velle optima crederes; auditus tamen maior. nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas, et pronuntiatio vel scenis suffectura, et decor: omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt.

Quintil. 12, 5, 5. Sunt et naturalia instrumenta, vox, latus, decor. quae quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. Habuit oratores aetas nostra copiosiores: sed cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur, ea corporis

sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, pene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos. Certe cum in ba silica Iulia diceret primo tribunali, quatuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent: et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quatuor tribunalibus memini. Sed hoc votum est et rara felicitas.

Quintil. 12, 10, 11. In iis etiam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi reperiemus.

1. Oratio contra Spatalen.

Spatala meretrix cum ab amatore heres instituta esset ex quarta parte, uxor legitima, quae ex decima tantum heres facta est, litem illi intendit eiusque causam Trachalus suscepit. Conf. Oratio Vibii Crispi p. 588.

Quintil. 8, 5, 19. Geminatio fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: Placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartus meretricibus?

2. Oratio contra Suilium.

Spaldingius ad Quintil. 6, 3, 78 agnoscit P. Suilium Rufum, accusatorem venalem sub Clandio. (Tacit. Ann. XI, 1. seq.)

Quintil. 6, 3, 78. Repercutiendi multa sunt genera: venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur, ut Trachalus dicenti Suilio: Si hoc ita est, is in exilium: Si non est ita, redis, inquit.

3. Oratio, quam Othoni imperatori scripsit.

Ea dicta est a. 822 (69) ab Othone imperatore, nec tamen ab eo scripta ferebatur, sed a Trachalo. Eae autem orationes, quae in libris Historiarum Taciti 1. 1. 37 38

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

et 83 Othoni tribuuntur, ipsius Taciti sunt, non Trachali, ut Bernardi Recherches sur Galerius Trachalus dans les Mémoires de l'Institut. Paris 1824. T. VII. pag. 119. opinatur.

Tacitus Hist. 1, 90. Otho vocata concione maiestatem urbis et consensum populi ac senatus pro se attollens, adversus Vitellianas partes modeste disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam increpans, nulla Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio, seu scriptor orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium abstinuit, quando, ut in consiliis militiae Suetonio Paulino et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galerii Trachali ingenio Othonem uti credebatur. et erant qui genus ipsum orandi noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas aures latum et

sonans.

CXXXVI. Sextus Iulius Gabinianus.

Extant nomina huius rhetoris in indice Suetonii rhetorum. Floruit sub Vespasiano, teste Hieronymo ad Eusebii Chron. Olymp. 213. 4. Vespasiani VIII. Christi 77. a. u. 830. Gabinianus, celeberrimi nominis rhetor, in Gallia docuit.

Tacit. de Orator. c. 26. Quotus enim quisque scholasticorum non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem numeret, sed plane post Gabinianum.

Declamationes.

Hieronymus praefatione libri VIII. in Esaiam: Qui si flumen eloquentiae et concinnas declamationes desiderant, legant Tullium, Quintilianum, Gallionem, Gabinianum.

CXXXVII. M. Fabius Quintilianus.

De anno natali discrepant scriptores. Alii natum putant a. 795 (42), alii a. u. 790 (37). Cum vero Hieronymus ad Eusebii Chron. Olymp. 211, 4. Neronis 14. Christi 68 a. u. 821 scribat M. Fabius Quintilianus Romam a Galba perducitur: ea res in dubium

« IndietroContinua »